Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
The manner in which the Friars can have recourse to benefactors who have money. 14. In eo vero casu quando antequam ipsa pecunia in licitum rei habende vel utende commertium sit conversa, concedentem pecuniam mori contigerit, si concedens in concedendo dixerit vel expresserit quod persona deputata pecuniam ipsam in necessarium usum fratrum expenderet, quicquid de ipso concedente vivendo vel moriendo contingeret, sive concedens hujusmodi heredem reliquerit sive non, possint fratres ad personam deputatam, non obstante concedentis morte vel heredis contradictione, pro illa pecunia expendenda recurrere sicut poterant ad ipsum dominum concedentem. Quia vero puritatem ipsius ordinis intima cordis affectione zelamur, cum in predictis casibus ad determinatam necessitatem, ut predicitur, per aliquem pecuniam concedi contigerit, concedens pecuniam rogari possit a fratribus, quod si quid de ipsa pecunia habita necessitate determinata supererit, consentiat ipse concedens quod residuum prefate pecunie in res alias pro aliis ipsorum fratrum predictis necessitatibus convertatur; quo non consentiente predictis ipsum residuum, si quod fuerit, restituatur eidem. Caveant tamen fratres quod sollicite se coaptent ut non plus scienter concedi consentiant, quam verisimiliter extimari possit rem necessariam pro qua pecunia ipsa conceditur valituram. Et quia in predictorum seriosa expositione a dante vel recipiente de facili posset errari, ut clarius utilitati dantium, puritati ordinis aliquorum simplicium, saluti animarum hinc et inde securius consulatur intellectum illum, qui satis in hoc casu a sane intelligente percipitur presentis ac in eternum valiture constitutionis serie lucidamus volentes illum ad communem deduci notitiam, videlicet quod semper quando pecunia fratribus ipsis mittitur vel offertur nisi expresse per mittentem vel offerentem aliud exprimatur, predictis modis prorsus oblata intelligatur et missa. Non enim verisimile est aliquem elemosine sue sine expressione modum illum velle prefigere, per quem et donans merito vel illi quorum necessitatibus intendi per donum hujusmodi providere vel effectu doni vel sue conscientie puritate fraudentur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |