Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
How last testiments should be formulated and interpreted in their regard. 15. Ad hec quia fratribus ipsis interdum in ultimis voluntatibus sub diversis modis nonnulla legantur, nec expresse quid de his agendum sit in regula vel predecessorum nostrorum declarationibus continetur, ne in ipsis dubitare contingat imposterum providendo legantibus, et fratrum conscientiis precavendo declaramus, ordinamus et dicimus quod si testator modum secundum quem fratribus eorum conditione inspecta recipere non liceret exprimat in legando, ut si legaret fratribus vineam vel agrum ad excolendum, domum ad locandum, vel similia verba in similibus proferret aut modos similes in relinquendo servaret, a tali legato et ejus receptione per omnem modum fratres abstineant. Si vero modum licitum fratribus in legando testator expresserit, ut si diceret: lego pecuniam pro fratrum necessitatibus expendendam, vel domum, agrum, vineam et similia ad hoc quod per certam personam vel personas idoneas distrahantur et pecunia de rebus ipsis accepta in edificio vel alia fratrum necessaria convertatur, aut in legando similibus modis, vel verbis utatur, in hoc casu illud in omnibus et per omnia consideratis eorum necessitatibus et moderaminibus supradicits quantum ad fratres servari decernimus, quod per nos est superius in concessis pecuniariis elemosinis declaratum. Ad que legata solvenda tam heredes testatorum quam executores se liberales exhibeant, quam prelati et etiam seculares, quibus de jure vel de consuetudine provisio ista competeret, cum expedierit se ex officio suo promptos exhibeant ad pias voluntates deficientium adimplendas. Nam et nos etiam per modos licitos et fratrum regule congruos intendimus providere quod nec pia defunctorum destituatur intentio, et heredum cupiditas legitimis ictibus feriatur ac ipsi fratres pauperes opportunis auxiliis non fraudentur. Si vero fratribus ipsis generaliter aliquid absque modi expresione legetur, hoc in legato sic indeterminate relicto in omnibus et per omnia intelligi ac servari volumus et in perpetuum presenti constitutione jubemus quod supra in pecunia seu elemosina fratribus indeterminate oblata vel missa voluimus ac expressimus observari, videlicet ut sub modo licito fratribus intelligatur esse relictum ita quod nec legans merito nec fratres ipsi effectu relicti fraudentur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |