Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
Of work and spiritual labors. 19. Continetur quoque in regula quod fratres, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote ita quod excluso otio anime inimico sancte orationis et devotionis spiritum non extinguant. Quia vero ex verbo isto fratres ipsos de otiositate vite et de regule transgressione improbe notare interdum hactenus aliqui sunt conati, nos morsus hujusmodi nepharios reprimentes declaramus quod consideratis verbis predictis et forma seu modo loquendi, sub quibus fratres ad hujusmodi exercitium inducuntur, non videtur ea fuisse instituentis intentio quod vacantes studio vel divinis officiis et ministeriis exequendis manuali labori seu operationi subjiceret vel ad hoc illos artaret, cum exemplo Christi et multorum Sanctorum Patrum labor iste spiritualis tanto illi preponderet quanto que sunt anime corporalibus perferuntur. Ad alios vero, qui se in predictis spiritualibus operibus non exercent (nisi tales aliorum fratrum licitis servitiis occupentur) ne otiose vivant, verba predicta declaramus extendi, nisi et tales tam excellentis et notabilis contemplationis et orationis existerent quod merito propter hoc non essent a tanto bono et pio exercitio subtahendi. Fratres enim quantumcunque studio vel divinis ministeriis non vacantes, sed aliorum fratrum studio vel aliis divinis officiis et ministeriis vacantium servitiis inherentes, cum ipsis eisdem, quibus serviunt sustentari merentur, quod astruitur illa equa lege sancitum, qua strenuus pugnator ille David juste decrevit, videlicet quod descendentium ad prelium et remanentium ad sarcinas portio equaretur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |