Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nicolaus PP. III
Exiit qui seminat

IntraText CT - Text

  • Of preaching to the people.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Of preaching to the people.

20. Verum quia expresse continetur in regula quod frratres non predicent in episcopatu alicujus episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum, nos in hoc et deferentes regule et nihilominus auctoritatem Apostolice plentitudinis conservantes dicimus quod predictum verbum ad litteram, sicut regula ipsa protuli, observetur, nisi per Sedem Apostolicam circa hoc pro utilitate populi Christiani sit concessum vel ordinatum aliud vel in posterum condeatur seu etiam ordinetur. Et quia in eodem capitulo regule immediate subjungitur quod nullus fratrum populo penitus audeat predicare, nisi a ministro generali fuerit examinatus et etiam approbatus ac ab eo predicationis officium sibi concessum, nos et statum preteritum ipsius ordinis in paucitate sui et modernum in ampliato fratrum numero ac utilitatem animarum ut condecet advertentes concedimus, quod nedum generalis examinare, approbare predicaturos fratres in populis ac illis concedere licentiam predicandi, quatenus persone ydoneitatem et predicationis officium licentia ipsa respicieret, prout in regula continetur, verum etiam provintiales ministri hoc possint in capitulis provincialibus cum diffinitoribus, quod etiam hodie observari dicitur et in fratrum privilegiis contineri: quam quidem licentiam prefati ministri revocare, suspendere valeant et artare, sicut et quando id eis videbitur expedire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License