Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
On avoiding suspicious familiarity with women. 23. Denique quia continetur in regula supradicta quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum preter illos quibus a Sede predicta concessa fuerit licentia specialis, quamquam hoc de monasteriis pauperum monialium inclusarum fratres attentius intelligendum esse crediderint, cum earum Sedes prefata curam habeat specialem, et intellectus hujusmodi per constitutionem quandam tempore data regule vivente adhuc beato Francisco per provinciales ministros fuisse credatur in generali capitulo declaratus, iidem fratres certificare nichilominus postularunt an hoc de omnibus generaliter, cum regula nullam excipiat, an de solis monasterriis intelligi debeat monialium predictarum. Nos utique generaliter id esse prohibitum de quarumlibet coenobiis monialium respondemus, et nomine monasterii volumus claustrum, domos et officinas interiores intelligi, pro eo quod ad alia loca ubi homines seculares conveniunt, possunt fratres illuc causa predicationis vel elemosine petende accedere, quibus id a superioribus suis pro sua fuerit maturiate vel ydoneitate concessum, exceptis semper predictarum monasteriis inclusarum; ad que nulli datur accendi facultas sine Sedis ejusdem licentia speciali: quod etiam ipsum idem predecessor Gregorius nonus in eo casu dicitur respondisse.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |