Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nicolaus PP. III Exiit qui seminat IntraText CT - Text |
|
|
This Constitution is to have perpetual validity and is to be published. Those who oppose it are to be excommunicated. 26. Cum igitur ex predictis et aliis per nos cum multa maturitate discussis regula ipsa licita, sancta, perfecta et obervabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat, illam et omnia suprascripta per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata etiam et suppleta de Apostolice postestatis plentudine approbamus, confirmamus et volumus existere perpetue firmitatis, in virtute obedientie districte precipientes quod hec constitutio, sicut cetere constitutiones vel decretales epistole, legatur in scolis. Et quia sub colore liciti nonnulli contra fratres ipsos et regulam in legendo, exponendo atque glosando possent virus sue iniquitatis effundere ac ipsius constitutionis intellectum ipsum in diversas ed adversas sententias producentes suis ad inventionibus depravare, et oppinionum diversitas ac distorsio intellectus multorum pios animos posset involvere et a religionis ingressu multorum corda subtrahere, talium detrahentium vitanda perversitas cogit nos viam ipsis ad predicta precludere et certum procedendi modum hanc constitutionem legentibus prefinire. Itaque sub pena excommunicationis et privationis officii ac beneficii districte precipimus ut presens constitutio, cum ipsam legi contigerit, sicut prolata est, sic fideliter exponatur ad litteram, concordantie, contrarietates seu diverse vel adverse opiniones a lectoribus seu expositoribus nullatenus inducantur, super ipsa constitutione glose non fiant, nisi forsan per quos verbum vel verbi sensus seu constructio vel ipsa constitutio quasi grammaticaliter ad litteram vel intelligibilius exponatur, nec intellectus ipsius per legentem depravetur in aliquo seu distorqueatur ad aliud, quam littera ipsa sonat. Et ne Sedem predictam contra detractores hujusmodi oporteat ulterius laborare, universis ac singulois cujuscunque preminentie, conditionis aut status districte precipimus ne contra predictam regulam et statum predictorum fratrum seu contra premissa per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata, suppleta, approbata et etiam confirmata dogmatizent, scibant, determinent, predicent seu prave loquantur publice vel occulte. Sed si quid penes aliquem in his ambiguitatis emerserit, hoc ad culmen predicte Sedi Apostolice deducatur, ut ex auctoritate Apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui soli concessum est in his statuta condere et condita declarare. Glosantes vero in scriptis constitutionem ipsam aliter quam eo modo, quem diximus, doctores insuper sive lectores, dum docent in publico, ex certa scientia et deliberate intellectum constitutionis hujusmodi depravantes, facientes quoque commentum, scripturas seu libellos ac ex certa scientia et deliberate determinantes in scolis seu predicantes contra predicta vel aliqua seu aliquod predictorum, non obstantibus aliquibus privilegiis vel indulgentiis aut litteris Apostolicis, quibuscunque dignitatibus, personis, ordinibus aut locis religiosis vel secularibus generaliter vel singulariter sub quacunque forma vel expressione verborum consessis, que nolumus alicuibus in premissis quomodolibet suffragari, excommunicationis sententie, quam ex nunc in ipsos proferimus, se noverint subjacere; a qua per neminem nisi per Romanum Pontificem possint absolvi. Insuper tam istos, contra quos per nos excommunicationis est prolata sententia, quam alios, si qui fuerint, contra premissa vel eorum aliquod venientes ad nostram et Sedis memorate volumus deduci notitiam, ut quos provisus modus equitatis non arcet a vetitis compescat rigor Apostolice ultionis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis, ordinationis, concessionis, dispositionis, suppletionis, approbationis, confirmationis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis, etc. usque incursurum. Dat. Suriani, XVIIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno secundo.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |