Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Commemoratio professorum Burdigalensium IntraText CT - Text |
Nec te Marcello
genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit.
Set fortuna potens cito reddidit omnia et auxit.
Amissam primum Narbo dedit patriam.
Nobilis hic hospes Clarentius indole motus
egregiam natam coniugio adtribuit.
Mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit.
Set numquam iugem cursum fortuna secundat,
praesertim pravi nancta virum ingenii.
Verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata: sat est dictum cuncta perisse simul,
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.