Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Decimus Magnus Ausonius
Gratiarum actio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-74-

 

Videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii. Ardebant stirpes fraudium veterum, ardebant seminaria futurarum. Iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus <se> involverat et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant lectum legi posse et tum verentes. Quid te, imperator Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius? Quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech