Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Decimus Magnus Ausonius Epigrammaton Liber IntraText CT - Text |
Si tineas
cariemque pati te, charta, necesse est,
incipe versiculis ante perire meis.
«Malo», inquis, «tineis». Sapis, aerumnose libelle,
perfungi mavis quod leviore malo.
Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
iacturam somni quae parit atque olei.
«Utilius dormire fuit quam perdere somnum
atque oleum». Bene ais, causa sed ista mihi est.
Irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
quantus honos. Scripsit plurima, quae cohibet.
Hunc studeo ulcisci; et prompta est ultio vati.
Qui sua non edit carmina, nostra
legat.
Huius in arbitrio est, seu te iuvenescere cedro
seu iubeat duris vermibus esse cibum.
Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.