Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Claudius Claudianus
Ad Familiares

IntraText CT - Text

  • Deprecatio ad Alethium quaestorem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Deprecatio ad Alethium quaestorem.

Sic non Aethiopum campos aestate pererrem
nec Scythico brumam sub Iove nudus agam,
sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis
Ionio credam turgida vela mari,
sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus
irati relegam carmina grammatici:
nulla meos traxit petulans audacia sensus,
liberior iusto nec mihi lingua fuit.
versiculos, fateor, non cauta voce notavi,
heu miser! ignorans quam grave crimen erat.
Orpheos alii libros inpune lacessunt
nec tua securum te, Maro, fama vehit;
ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
iudicis excepit tela severa notae.
sed non Vergilius, non accusaret Homerus
neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
en moveo plausus! en pallidus omnia laudo,
en clarum repeto terque quaterque 'sophos
ignoscat placidus tandem flatusque remittat
et tuto recitet quod libet ore: placet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License