Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Claudius Claudianus
De piis fratribus et de statuis eorum

IntraText CT - Text

  • De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam

Click here to hide the links to concordance

De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam

Aspice sudantes venerando pondere fratres,
divino meritos semper honore coli,
iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
et mirata vagas rettulit Aetna faces.
conplexi manibus fultos cervice parentes
attollunt vultus adcelerantque gradus.
grandaevi gemina sublimes prole feruntur
et cara notos inplicuere mora.
nonne vides ut saeva senex incendia monstret,
ut trepido genetrix invocet ore deos?
erexit formido comam, perque omne metallum
fusus in attonito palluit aere tremor.
in iuvenum membris animosus cernitur horror
aeque oneri metuens inpavidusque sui.
reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
contentus laeva sustinuisse patrem;
ast illi duplices in nodum colligit ulnas
cautior in sexu debiliore labor.
hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas
artificis tacitae quod meruere manus:
nam consanguineos eadem cum forma figuret,
hic propior matri fit tamen, ille patri.
dissimiles annos sollertia temperat artis:
alter in alterius redditur ore parens,
et nova germanis paribus discrimina praebens
divisit vultus cum pietate faber.
O bene naturae memores, documenta supernae
iustitiae, iuvenum lumina, vota senum,
qui spretis opibus medios properastis in ignes
nil praeter sanctam tollere canitiem.
haud equidem inmerito tanta virtute repressas
Enceladi fauces obriguisse reor.
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
laederet exempli ne monumenta pii.
senserunt elementa fidem: patri adfuit aether
terraque maternum sedula iuvit onus.
quod si notus amor provexit in astra Laconas,
Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
qui sua materno colla dedere iugo,
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
aeternum Siculus templa dicavit honos?
plura licet summae dederit Trinacria laudis,
noverit hoc maius se genuisse nihil,
nec doleat damnis quae devius intulit ardor,
nec gemat exustas igne furente domos:
non potuit pietas flamma cessante probari;
emptum est ingenti clade perenne decus.





Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License