De piis
fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam
Aspice
sudantes venerando pondere fratres,
divino meritos semper honore coli,
iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
et mirata vagas rettulit Aetna faces.
conplexi manibus fultos cervice parentes
attollunt vultus
adcelerantque gradus.
grandaevi
gemina sublimes prole feruntur
et cara notos
inplicuere mora.
nonne vides ut
saeva senex incendia monstret,
ut trepido
genetrix invocet ore deos?
erexit formido
comam, perque omne metallum
fusus in
attonito palluit aere tremor.
in iuvenum
membris animosus cernitur horror
aeque oneri
metuens inpavidusque sui.
reiectae vento
chlamydes. dextram exerit ille
contentus laeva
sustinuisse patrem;
ast illi
duplices in nodum colligit ulnas
cautior in
sexu debiliore labor.
hoc quoque
praeteriens oculis ne forte relinquas
artificis tacitae quod meruere manus:
nam
consanguineos eadem cum forma figuret,
hic propior
matri fit tamen, ille patri.
dissimiles
annos sollertia temperat artis:
alter in
alterius redditur ore parens,
et nova
germanis paribus discrimina praebens
divisit vultus
cum pietate faber.
O bene naturae
memores, documenta supernae
iustitiae, iuvenum
lumina, vota senum,
qui spretis
opibus medios properastis in ignes
nil praeter
sanctam tollere canitiem.
haud equidem
inmerito tanta virtute repressas
Enceladi
fauces obriguisse reor.
ipse
redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
laederet
exempli ne monumenta pii.
senserunt
elementa fidem: patri adfuit aether
terraque
maternum sedula iuvit onus.
quod si notus
amor provexit in astra Laconas,
Aenean Phrygio
raptus ab igne pater,
si vetus
Argolicos inlustrat gloria fratres,
qui sua
materno colla dedere iugo,
cur non
Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
aeternum
Siculus templa dicavit honos?
plura licet
summae dederit Trinacria laudis,
noverit hoc
maius se genuisse nihil,
nec doleat
damnis quae devius intulit ardor,
nec gemat
exustas igne furente domos:
non potuit
pietas flamma cessante probari;
emptum est
ingenti clade perenne decus.
|