1. Multa sunt a nobis et in Academicis
conscripta contra physicos et saepe cum P. Nigidio Carneadeo more et modo
disputata. Fuit enim vir ille cum ceteris artibus, quae quidem dignae libero
essent, ornatus omnibus, tum acer investigator et diligens earum rerum quae a
natura involutae videntur; denique sic iudico, post illos nobiles Pythagoreos,
quorum disciplina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla in Italia
Siciliaque viguisset, hunc extitisse qui illam renovaret. Qui cum me in
Ciliciam proficiscentem Ephesi exspectavisset Romam ex legatione ipse decedens,
venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi causa Cratippus
Peripateticorum omnium, quos quidem ego audierim, meo iudicio facile princeps,
perlibenter et Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem tempus
salutationis in percunctatione consumpsimus ...
2. Quid est quod
semper sit neque ullum habeat ortum, et quod gignatur nec umquam sit? Quorum
alterum intellegentia et ratione conprehenditur, quod unum atque idem semper
est; alterum quod adfert ad opinionem sensum rationis expers, quod totum opinabile
est, id gignitur et interit nec umquam esse vere potest. Omne autem quod
gignitur ex aliqua causa gigni necesse est; nullius enim rei causa remota
reperiri origo potest. Quocirca si is qui aliquod munus efficere molitur eam
speciem, quae semper eadem, intuebitur atque id sibi proponet exemplar,
praeclarum opus efficiat necesse est; sin autem eam quae gignitur, numquam
illam quam expetet pulchritudinem consequetur. Omne igitur caelum sive mundus
sive quo alio vocabulo gaudet, hoc a nobis nuncupatus sit - de quo id primum
consideremus quod principio est in omni quaestione considerandum, semperne
fuerit nullo generatus ortu, an ortus sit [an] ab aliquo temporis principatu.
Ortus est, quando quidem cernitur et tangitur et est undique corporatus, omnia
autem talia sensum movent, sensusque moventia quae sunt, eadem in opinatione
considunt, quae ortum habere gignique diximus, autem gigni posse sine causis.
Atque illum quidem quasi parentem huius universitatis invenire difficile, et
cum iam invenerit indicare in vulgus nefas. Rursus igitur videndum, ille
fabricator huius tanti operis utrum sit imitatus exemplar, idne quod semper
unum idem et sui simile an id quod generantum ortumque dicimus. Atqui si
pulcher est hic mundus et si probus eius artifex, profecto speciem aeternitati
imitari maluit; sin secus, quod ne dictu quidem fas est, generatum exemplum est
pro aeterno secutus. Non igitur dubium quin aeternitatem maluerit exsequi,
quando quidem neque mundo quicquam pulchrius neque eius aedificatore
praestantius. Sic ergo generatus ad it est effectus quod ratione sapientiaque
conprehenditur atque aeternitate inmutabili continetur. Ex quo efficitur ut sit
necesse hunc quem cernimus mundum simulacrum aeternum esse alicuius aeterni. Difficillimum
autem est in omni conquisitione rationis exordium; de his igitur quae diximus
haec sit prima distinctio.
|