Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Timaeus

IntraText CT - Text

  • Capp. V-VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VI

5. Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contigit ut quod medium sit ut ei primum pro portione ita id postremo conparetur, vicissimque ut extremum cum medio sic medium cum primo conferatur, id quod medium est tum primum fit tum postremum, postrema autem et prima media fiunt: ita necessitas cogit ut eadem sint ea quae devincta fuerint; eadem autem cum facta sint, efficitur ut omnia sint unum. Quod si universi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset ... requisitum; unum enim interiectum medium et sepse et ea quibus esset interpositum conligaret. Sed cum soliditas mundo quaereretur, solida autem omnia uno medio numquam, duobus semper copulentur, ita contigit ut inter ignem atque terram aquam deus animanque poneret eaque inter se conpareret et pro portione coniungeret, ut quem ad modum ignis animae sic anima aquae, quodque anima aquae id aqua terrae pro portione redderet; qua ex coniunctione caelum ita aptum est ut sub aspectum et tactum cadat. Itaque et ob eam causam et ex is rebus numero quattuor mundi est corpus effectum, ea constrictum conparatione qua dixi; ex quo ipse se concordi quadam amicitia et caritate complectitur atque ita apte cohaeret ut dissolvi nullo modo queat nisi ab eodem a quo est conligatus. Earum autem quattuor rerum quas supra dixi sic in omni mundo partes omnes conlocatae sunt, ut nulla pars huiusce generis excederet extra atque ut in hoc universo inessent genera illa universa; id ob eas causas, primum ut mundus animans posset ex perfectis partibus esse perfectus, deinde ut unus esset, nulla parte unde alter gigneretur relicta, postremo ne qui morbus eum posset aut senectus adtingere: omnis enim coagmentatio corporis vel caloris vi vel frigoris vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus totum atque perfectum ex omnibus totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret.

6. Formam autem ei maxime cognatam et decoram dedit. A quo enim animanti omnis reliquas contineri vellet animantes, hunc ea forma figuravit qua una omnes formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod sphairoeides Graeci vocat, cuius omnis extremitas paribus a medio radiis adtingitur, idque ita tornavit ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet nihil offensionis, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum - omnesque partes simillimae omnium, quod eius iudicio praestabat dissimilitudini similitudo. Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim oculis egebat, quia nihil extra quod cerni posset relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, ut respirationem requireret; nec vero desiderabat aut alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi: neque enim ulla decessio fieri poterat neque accessio, nec vero erat unde; itaque se ipse consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a se et pateretur et faceret omnia; sic enim ratus est ille qui ista iunxit et condidit ipsum se contentum esse mundum neque egere altero. Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut aliqua membra quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum qui figurae eius esset aptissumus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime; itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur; sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit. Haec deus is qui erat de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocavit ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum, satis sibi ipsum notum et familiare. Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud ita ut modo locuti sumus tum denique cum corpus ei effecisset inchoavit: neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License