7. Deus autem et ortu et virtute
antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti
praefecit corpori; idque molitus tali quodam est modo. Ex ea materia quae
individua est et quae semper unius modi suique similis et ex ea quae ex
corporibus dividua gignitur tertium materiae genus ex duobus in medium
admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter
individuum atque id quod dividuum esset in corpore; ea cum tria sumpsisset in
unam speciem temperavit, naturamque illam quam alterius diximus vi cum eadem
coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia
cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea quae decuit membra partitus est.
Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem
talis illa partitio. Unam principio partem detraxit ex toto, secundam autem
primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secunda sesquealtera, prima
[de] tripla, deinde quartam quae secundae dupla esset, quintam inde quae
tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam quae septem et
viginti partibus antecederet primae. Deinde instituit dupla et tripla
intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas in intervallis ita
locabat ut in singulis essent bina media - vix enim audeo dicere medietates,
quas Graeci mesotetas appellant, sed quasi ita dixerim intellegatur, erit enim
planius -,earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam
[eadem partem praestant in extremis eademque superatam] alteram pari numero
praestantem extremis parique superatam. Sequealteris autem intervallis et
sequetertiis et sequeoctavis sumptis ex his conligationibus in primis
intervallis sesqueoctavis intervallo sesquetertia omnia explebat, cum
particulam singulorum relinqueret; eius autem particulare intervallo relicto
habebat numerus ad numerum eandem pro contione comparationem in extremis quam
habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus. Atque ita
permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem
coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediamque accommodans ad mediam
quasi decusavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se, ex
commissura qua e regione essent, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in
eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus. Atque ita cum
alterum esset exteriorem alterum interiorem amplexus orbem, illum eiusdem
naturae, hunc alterius motavit. Eamque quae erat eiusdem detorsit a latere in
dexteram partem, hanc autem citimam a mediana linea direxit ad laevam. Sed
principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit; interiore autem
cum in sex partis caeli divisisset, septem orbis disparis duplo et triplo intervallo
moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem trium fecit pares
celeritates, set quattuor et inter se dispares et dissimilis trium reliquorum.
8. Animum igitur cum ille procreator
mundi deus ex suae mente et voluntate genuisset, tum denique omne quod erat
concretum atque corporeum substernebat animo interiusque faciebat atque ita
medio medium accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus extremitatem
caeli a suprema regione rotundo ambitu circumiecit seseque ipse versans divinum
sempiternae sapientisque vitae induxit exordium. Et corpus quidem caeli
aspectabile effectum est; animus autem oculorum effugit optutum, est autem unus
ex omnibus rationis concentionisque, quae harmonia Graece, sempiternarum rerum
et sub intellegentiam cadentium compos et particeps; quo nihil est ab optimo et
praestantissimo genitore melius procreatum: quippe qui ex eadem iunctus
alteraque natura, adiuncta materia, temperatione trium partium quo portione
conpacta, se ipsa conversans, cum materiam mutabilem arripuit et cum rusus
individuam atque simplicem, per se omnis movetur discernique quid sit eiusdem
generis quid alterius, et cetera diiudicat, quid quoique rei sit maxime aptum,
quid quoque loco aut modo aut tempore contingat, quaeque distinctio sit inter
ea quae gignantur et ea quae sint semper eadem. Ratio autem vera, quae versatur
in is quae sunt semper eadem et in is quae mutantur, cum in eodem et in altero
movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, cum eandem partem adtingit
qua sensus cieri potest, et orbis illius generis alterius inmutatus et rectus
omni[a] animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque
gignuntur; cum autem in illis rebus vertitur quae manentes semper eadem non
sensu sed intellegentia continentur ... gaudio elatus.
|