9. Ratione igitur et mente divina ad
originem temporis [curris] curriculum inventum est solis et lunae ......
alterius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique
supra terram proxima solis circumvectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri
stella cursum habent solis celeritati parem sed vim quandam contrariam, eaque
inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios vincunt
vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque
eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod
adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur
oratio.Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex
quibus erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis
animalibus cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex
alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in
eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem,
tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae
velocissume movebantur ea celeritate vinci a tardioribus et cum superabant
superari videbantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat,
qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum
id proximum fieri videretur celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens
quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem
quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum
omnibus conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab
eo, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et
dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit
sapientissimum atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem
consecuta est, annus ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum
autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen
appellant neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum
errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita varietate
admirabili praeditos; ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto
perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique
cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos
permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra
sunt quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione
converterent, ut hoc omne animal quod videmus esset illi animali quod sentimus
ad aeternitatis imitationem simillimum.
10. Et cetera quidem usque ad
temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum
omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum
exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in
speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum
cogitavit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum
divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile,
pedestre et terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem faciebat ex
igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem
universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum
sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter
distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem
mundum nominaremus. Dedit autem divinis duo genera motus, unum quod semper
esset in eodem +de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum
quod in antiquam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur, quinque
autem reliquis montibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et
stantem. Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non moventur loco, quae
sunt animantia eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et
perpetuo manent. Quae autem
vaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus. Iam
vero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem
eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum qui intra
caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones,
quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque
inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et
pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant
rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare
conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur
labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique
sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.
|