11. Reliquorum autem, quos Graeci daimonas
appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et
nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut profiteri nos scire audeamus.
Credendum nimirum est veteribus et priscis ut aiunt viris, qui se progeniem deorum
esse dicebant itaque eorum vocabula nobis prodiderunt; nosse autem generatores
suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere:
quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur, sed
quia de suis nobis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est. Sic
igitur ut ab his est traditum horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut
Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editoque memoremus,
ex is Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres
inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur
veteri verbo, prosapiam.Quando igitur omnes et qui moventur palamque se
ostendunt et qui ea tenus nobis declarantur qua ipsi volunt creati sunt, tum ad
eos is deus qui omnia genuit fatur haec: "Vos qui deorum satu orti estis
adtendite. Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me
invito: quamquam omne conligatum solvi potest, sed haud quaquam boni est
ratione victum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem
esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos
ulla mortis fata perement nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius
est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis tum cum
gignebamini conligati. Quid sentiam igitur cognoscite. Tria genera nobis
reliqua sunt eaque mortalia, quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non
erit: omnia enim genera animalium conplexu non tenebit, teneat autem oportebit,
ut ex eodem ne quid absit. Quae si a me ipso effecta sint, deorum vitam possint
adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite ut illa
gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In
quibus qui tales creantur ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant,
divini generis appellentur teneantque omnium animantum principatum vobisque
iure et lege volentes pareant. Quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos
autem ad id quod erit inmortale partem adtexitote mortalem: ita orientur
animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis."
12. Haec ille dixit;
deinde ad temperationem superiorem revertit, in qua omnem animum universae
naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens
aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae semper
*isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur omni
constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad
singula atque ita quasi in currum universitatis imposuit commonstravitque leges
fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus eumque
moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis autem et quasi sparsis
animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal quod esset ad
cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res
habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent futuri viri. Cum autem
animis corpora necessitate insevisset cumque ad corpora [necessitate] tum
accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum
communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde
voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi
comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes. "Quos qui ratione
rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dederit, iniuste. Atque ille qui recte
atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit ad illud astrum
quocum aptus fuerit revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit,
eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et si ne tum quidem finem
vitiorum faciet gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras
pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet quam
illam sequi coeperit conversionem quam habebit in se ipse eiusdem et +uni
similis innatam et insitam: quod tum eveniet cum illa quae ex igni anima aqua
terra turbulenta et rationis expertia insederint ratione depulerit et ad primam
atque optimam affectionem animi pervenerit."
|