13. Quae cum ita designasset seseque,
si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset,
alios[que] in terram alios in lunam alios in reliquas mundi partes, quae sunt
[ad] spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat.
Post autem eam sationem dis ut ita dicam iunioribus permisit ut corpora
mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo quod deberet accedere, id omne et
quae consequentia essent perpolirent et absolverent, deinde ut huic animanti
principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et
gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae
quaereret. Atque is quidem qui cuncta conposuit constanter in suo manebat
statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc
sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis,
imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et atque et
animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant,
haud isdem vinclis quibus ipsi erant conligati, sed talibus quae cerni non possent
propter parvitatem crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex
omnibus corpus atque in eo influente atque affluente animi divini ambitus
inligabant. Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed
vi magna tum ferebant tum ferebantur. Ita totum animal movebantur illud quidem,
sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur: nam et ante et pone et ad
laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc modo illuc ... urere lucere
per oculos emicare defenstrix
14. ...ii splendore
consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis
oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra
autem videntur quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias
partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeva laevis conversione
luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum levitas hinc
illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laevam partem
oculorum laevamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum,
quae convertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo
genere sunt quae rerum adiuvant causas, quibus utitur ministeriis deus cum
optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec
adiuvantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae vim habeant
frigoris et caloris] quae vim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi
liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo
nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum,
at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur. Illum autem qui
intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis
sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae
necessario movent alias cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno
esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim
autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque
optumarum et de is quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque
efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim quam nunc habent,
satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi
deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi
adtulerunt. Nam haec quae est habita de universitate oratio a nobis haud umquam
esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum
cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum
annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis
dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus
philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque
datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur.
|