Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Timaeus

IntraText CT - Text

  • Capp. IX-X
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. IX-X

9. Ratione igitur et mente divina ad originem temporis [curris] curriculum inventum est solis et lunae ...... alterius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret, eique supra terram proxima solis circumvectio esset; lucifer deinde et sancta Mercuri stella cursum habent solis celeritati parem sed vim quandam contrariam, eaque inter se concursationes habent lucifer Mercurius sol, aliique alios vincunt vicissimque vincuntur. Reliquorum siderum quae causa collocandi fuerit quaeque eorum sit conlocatio, in sermonem alium differendum est, ne in eo quod adtingendum fuit quam in eo quoius causa id adtingimus longior ponatur oratio.Quando igitur sibi quidque eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat motus temporis consignandus, conligatisque corporibus vinculis animalibus cum animantia orta sunt eaque imperio parere didicerunt, tunc ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia maiorem lustrarent orbem alia minorem, tardius quae maiorem celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissume movebantur ea celeritate vinci a tardioribus et cum superabant superari videbantur; omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, qua bifariam contrariae simul procedentia efficiebant ut quod esset tardissimum id proximum fieri videretur celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eo, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomen appellant neque inter se numero commetiuntur; itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse quod rite dicitur tempus, multitudine infinita varietate admirabili praeditos; ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tunc conpleri denique cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput retulerunt cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal quod videmus esset illi animali quod sentimus ad aeternitatis imitationem simillimum.

10. Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis quae imitabatur ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et aerium, tertium aquatile, pedestre et terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus; cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis efficit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci kosmon, nos lucentem mundum nominaremus. Dedit autem divinis duo genera motus, unum quod semper esset in eodem +de quo et idem de omnibus atque uno modo cogitaret, alterum quod in antiquam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur, quinque autem reliquis montibus orbum eum voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex quo genere ea sunt sidera quae infixa caelo non moventur loco, quae sunt animantia eaque divina, ob eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo manent. Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur ita generata sunt ut supra diximus. Iam vero terram altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eos qui prope copulentur contrariaque regione, et pone quos aut ante labantur, quisque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum qui cernuntur quique sunt orti natura praefati sumus habeant hunc terminum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License