Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Timaeus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XI-XII11. Reliquorum autem, quos Graeci daimonas appellant, nostri opinor lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et nuntiare ortum eorum maius est quam ut profiteri nos scire audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis ut aiunt viris, qui se progeniem deorum esse dicebant itaque eorum vocabula nobis prodiderunt; nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere: quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur, sed quia de suis nobis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est. Sic igitur ut ab his est traditum horum deorum ortus habeatur atque dicatur, ut Oceanum Salaciamque Caeli satu Terraeque conceptu generatos editoque memoremus, ex is Saturnum et Opem, deinceps Iovem atque Iunonem, reliquos, quos fratres inter se agnatosque usurpari atque appellari videmus, et eorum, ut utamur veteri verbo, prosapiam.Quando igitur omnes et qui moventur palamque se ostendunt et qui ea tenus nobis declarantur qua ipsi volunt creati sunt, tum ad eos is deus qui omnia genuit fatur haec: "Vos qui deorum satu orti estis adtendite. Quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissoluta me invito: quamquam omne conligatum solvi potest, sed haud quaquam boni est ratione victum velle dissolvere. Sed quoniam estis orti, inmortales vos quidem esse et indissolubiles non potestis, neutiquam tamen dissolvemini, neque vos ulla mortis fata perement nec fraus valentior quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis tum cum gignebamini conligati. Quid sentiam igitur cognoscite. Tria genera nobis reliqua sunt eaque mortalia, quibus praetermissis caeli absolutio perfecta non erit: omnia enim genera animalium conplexu non tenebit, teneat autem oportebit, ut ex eodem ne quid absit. Quae si a me ipso effecta sint, deorum vitam possint adaequare; ut igitur mortali condicione generentur, vos suscipite ut illa gignatis imiteminique vim meam, qua me in vestro ortu usum esse meministis. In quibus qui tales creantur ut deorum inmortalium quasi gentiles esse debeant, divini generis appellentur teneantque omnium animantum principatum vobisque iure et lege volentes pareant. Quorum vobis initium satusque tradetur a me, vos autem ad id quod erit inmortale partem adtexitote mortalem: ita orientur animantes, quos et vivos alatis et consumptos sinu recipiatis." 12. Haec ille dixit; deinde ad temperationem superiorem revertit, in qua omnem animum universae naturae temperans permiscebat superiorisque permixtionis reliquias fundens aequabat eodem modo ferme, nisi quod non ita incorrupta ut ea quae semper *isdem, sed ab iis secundum sumebat atque etiam tertium. Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis imposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum; satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal quod esset ad cultum deorum aptissimum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat ut praestantius genus esset eorum qui essent futuri viri. Cum autem animis corpora necessitate insevisset cumque ad corpora [necessitate] tum accessio fieret tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi comites superiorum et his etiam contrarios dissidentes. "Quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dederit, iniuste. Atque ille qui recte atque honeste curriculum vivendi a natura datum confecerit ad illud astrum quocum aptus fuerit revertetur; qui autem inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus in figuram muliebrem transferet, et si ne tum quidem finem vitiorum faciet gravius etiam iactabitur et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet quam illam sequi coeperit conversionem quam habebit in se ipse eiusdem et +uni similis innatam et insitam: quod tum eveniet cum illa quae ex igni anima aqua terra turbulenta et rationis expertia insederint ratione depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi pervenerit." |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |