Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Timaeus IntraText CT - Text |
|
|
Capp. XIII-XIV13. Quae cum ita designasset seseque, si quid postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam causamque posuisset, alios[que] in terram alios in lunam alios in reliquas mundi partes, quae sunt [ad] spatiorum temporis signa et notae constitutae, spargens quasi serebat. Post autem eam sationem dis ut ita dicam iunioribus permisit ut corpora mortalia effingerent, quantumque esset reliquum ex humano animo quod deberet accedere, id omne et quae consequentia essent perpolirent et absolverent, deinde ut huic animanti principes se ducesque praeberent vitamque eius quam pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret. Atque is quidem qui cuncta conposuit constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et atque et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant, haud isdem vinclis quibus ipsi erant conligati, sed talibus quae cerni non possent propter parvitatem crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque affluente animi divini ambitus inligabant. Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant tum ferebantur. Ita totum animal movebantur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur: nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc modo illuc ... urere lucere per oculos emicare defenstrix 14. ...ii splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne qui est ob os effusus se confudit et contulit. Dextra autem videntur quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes adtingunt. Respondent autem dextra dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt: id fit cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dexteram detrusit in laevam partem oculorum laevamque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum, quae convertens inferiora reddit quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt quae rerum adiuvant causas, quibus utitur ministeriis deus cum optimi speciem quoad fieri potest efficit; sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum sed has ipsas esse omnium causas, [quae vim habeant frigoris et caloris] quae vim habeant refrigerandi calefaciendi concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur; animus autem sensum omnem effugit oculorum, at ignis aqua terra anima corpora sunt eaque cernuntur. Illum autem qui intellegentiae sapientiaeque se amatorem profitetur necesse est intellegentis sapientisque naturae primas causas conquirere, dein secundas earum rerum quae necessario movent alias cum ipsae ab aliis moventur. Quocirca nobis sic cerno esse faciendum ut de utroque nos quidem dicamus genere causarum, separatim autem de is quae cum intellegentia sunt efficientes pulcherrimarum rerum atque optumarum et de is quae vacantes prudentia inconstantia perturbataque efficiunt. Ac de oculorum quidem causis, ut haberent eam vim quam nunc habent, satis ferme esse dictum puto; maxuma autem eorum utilitas donata hominum generi deorum munere deinceps explicetur. Rerum enim optumarum cognitionem nobis oculi adtulerunt. Nam haec quae est habita de universitate oratio a nobis haud umquam esset inventa, si neque sidera neque sol neque caelum sub oculorum aspectum cadere potuissent. Nunc vero dies noctesque oculis cognitae, tum mensum annorumque conversiones et numerum machinatae sunt et spatium temporis dimensae, et ad quaestionem totius naturae inpulerunt; quibus ex rebus philosophiam adepti sumus, quo bono nullum optabilius nullum praestantius neque datum est mortalium generi deorum concessu atque munere neque dabitur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |