I.
1.
Inter haec Alexander, ad
conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso, Lyciae
Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit. Media illa tempestate
moenia interfluebat Marsyas amnis, fabulosis Graecorum carminibus inclitus.
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu
aquarum cadit; inde diffusus circumiectos rigat campos liquidus et suas
dumtaxat udas trahens. Itaque color eius placido mari similis locum poetarum
mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe
considere. Ceterum, quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet; at, cum
extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant.
Alexander, quidem urbem destitutam a suis intrat, arcem vero, in quam
confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni
dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere
multum editam perductum, quanta esset altitudo intueri iubent, ac nuntiare
Alexandro non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se sciret
inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. Ceterum, ut circumsederi
arcem, et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias
pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipse misisset, dederent urbem,
postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se
regi.
2. Superveniunt deinde legati
Atheniensium, petentes ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non
hos modo, sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito
Persico bello. Ceterum Dareo imminens, quem nondum Euphratem superasse
cognoverat, undique omnes copias contrahit totis viribus tanti belli discrimen
aditurus. Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam
urbibus frequens; tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est
urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari
distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus,
utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed
magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet, ac, nisi tenue
discrimen obiceret, quae nunc dividit maria committeret. Alexander, urbe in
dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae
patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus
vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in
semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam
esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset,
cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba
et Macedonum, illa explicatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis
fiducia, quippe series vinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quove
se conderet nec ratione nec visu perspici posset; solvere adgressus iniecerat
curam ei ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus
cum latentibus nodis: "Nihil", inquit, "interest quomodo
solvantur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel
implevit.
3.
Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta
relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit
Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos. His talenta ad belli usum quingenta
attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, DC missa, ex
foedere naves sociis imperatae quae Hellesponto praesiderent. Nondum enim
Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis
gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.
4. Iamque ad urbem Ancyram ventum
erat, ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat; huic iuncti erant Heneti,
unde quidam Venetos trahere originem credunt. Omnis haec regio
paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent,
pendere ne cogerentur inpetraverunt. Calas huic regioni praepositus est; ipse,
adsumptis qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit.
1.
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus quam par erat motus omissa
omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant,
cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. Igitur castris
ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in
conspectum dedit, et, circumdato vallo quod decem milium armatorum multitudinem
caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere
vallum; inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque
propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens.
Persarum erant centum milia, in quis eques XXX milia inplebat, Medi decem
equitum, quinquaginta peditum habebant. Barcanorum equitum duo milia fuere,
armati bipennibus levibusque scutis cetrae maxime speciem reddentibus: peditum
decem milia equitatum pari armatu sequebantur; Armenii quadraginta miserant
peditum, additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter
illas gentes, sex milia expleverant, additis equitibus militatura idem vicies
quadraginta milia peditum armati erant; pluribus haerebant ferro praefixae hastae,
quidam lignum igni duraverant; hos quoque duo milia equitum ex eadem gente
comitata sunt. A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti
equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum
duplicem paraverant numerum. His copiis triginta milia Graecorum mercede
conducta, egregiae iuventutis, adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos
ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam ipsi gentium nomina, festinatio
prohibebat acciri. Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius
tum universae aspectu admodum laetus, purpuratis solita vanitate spem eius
inflantibus, conversus ad Charidemum Atheniensem belli peritum et ob exilium
infestum Alexandro, - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus, - percontari
coepit satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem. At ille et
suae sortis et regiae superbiae oblitus: "Verum", inquit, "et tu
forsitan audire nolis, et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor.
Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita
sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque,
fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere
non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque
immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant,
peditum stabile agmen. Vir viro, armis arma conserta sunt; ad nutum monentis
intenti, sequi signa, ordines servare didicerunt; quod imperatur, omnes
exaudiunt. Obsistere, circumire,
discurrere in cornu, mutare pugnam, non duces magis quam milites callent. Ac ne
auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra
stetit: fatigatis humus cubiculo est; cibus, quem occupati parant, satiat;
tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes
Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis
repellentur! Pari robore opus est: in illa terra quae hos genuit auxilia
quaerenda sunt; argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte." Erat Dareo mite ac tractabile ingenium,
nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque, veritatis inpatiens,
hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad
capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: "Habeo",
inquit, "paratum mortis meae ultorem: expetet poenas mei consilii spreti
is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem, licentia regni tam subito mutatus,
documentum eris posteris homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere."
Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia
subiit regem, ac vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.
1.
Thimodes erat, Mentoris
filius, inpiger iuvenis, cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites
in quis plurimum habebat spei a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in
bello; ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod ante Memnoni dederat. Anxium de
instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive
illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersit. Castra Alexandri
magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt, et paulo post Alexander adduci ad
ipsum in eo vestis habitu, quo ipse fuisset, equo deinde per Babylona vectus,
subito cum ipso equo oculis esse subductus. Ad haec vates varia interpretatione
curam distrinxerant. Alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra
hostium arsissent, quod Alexandrum, deposita regia veste, in persico et vulgari
habitu perductum ad se vidisset; quidam non: augurabantur quippe inlustria
Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: quod vel regnum Asiae
occupaturus esset, haud ambiguae rei, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset,
cum appellatus est rex. Vetera quoque omina, ut fere solet, sollicitudo
revocaverat. Recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis
persicam iussisse mutari in eam forman, qua Graeci uterentur, protinusque
Chaldaeos interpretatos imperium Persarum ad eos transiturum quorum arma esset
imitatus. Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie,
quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten movere iubet.
2. Patrio more Persarum traditum
est orto sole demum procedere. Die iam inlustri, signum e tabernaculo regis
bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago
solis crystallo inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem
ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi
proximi patrium carmen canebant. Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes
sequebantur pumiceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe
Persis quoque in totidem dies discriptus est annus. Currum deinde Iovi sacratum
albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant,
sequebatur; aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant. Haud
procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata. Sequebatur haec
equitatus duodecim gentium, variis armis et moribus. Proximi ibant quos Persae
Immortales vocant, ad decem milia. Cultos opulentiae barbarae non alios magis
honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant,
manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Exiguo intervallo, quos cognatos
regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter
propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat. Doryphorae
vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem; hi currum regis
anteibant, quo ipse eminens vehebatur. Utrumque currus latus deorum simulacra
ex auro argentoque expressa decorabant; distinguebant internitentes gemmae
iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia, quorum alterum Nini,
alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
3. Cultus regis inter omnia
luxuria notabatur; purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro
distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant;
ex zona aurea muliebriter cincta acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina
erat. Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne; hoc caerulea fascia albo
distincta circumibat. Currum decem milia hastatorum sequebantur; hastas argento
exornatas, spicula auro praefixa gestabant. Dextra laevaque regem ducenti ferme
nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus
peditum, quos equi regis CCCC sequebantur. Intervallo deinde unius stadii
matrem Darei Sisigambim currus vehebat, et in alio erat coniux. Turba feminarum
reginas comitantium equis vectabatur. Quindecim deinde, quas armamaxas
appellabant, sequebantur. In his erant liberi regis, et quae educabant eos,
spadonumque grex haud sane illis gentibus vilis. Tum regiae pelices
trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et
trecenti cameli vehebant, praesidio sagittariorum prosequente. Propinquorum
amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges
vehebantur. Ultimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent
agmen, leviter armati.
4.
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat, equis virisque
non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus. Agmen et stare
paratum et sequi, nec turba, nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non
signum modo, sed etiam nutum; et castris locus, et exercitui commeatus
suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae
multitudinis rex, loci in quo pugnavit angustiis redactus est ad paucitatem,
quam in hoste contempserat.
|