1.
Interea Alexander,
Abistamene Cappadociae praeposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis regionem,
quae castra Cyri appellatur, pervenerat. Stativa illic
habuerat Cyrus, cum adversum Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio
quinquaginta stadia ab aditu quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt
artissimas fauces, munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitante. Igitur
Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans quid initio belli Memno suasisset,
quondam salubre consilium sero exsequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat,
ut hosti solitudinem faciat; quidquid usui potes esse, corrumpit, sterile ac
nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit angustias
aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio, iugumque opportune
itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem aut prohibere aut opprimere
hostem potuisset. Nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro
ipse concessit, populator terrae quam a populationibus vindicare debebat. Ergo,
qui relicti erant, proditos se rati, nec conspectum quidem hostis sustinere
valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo iugo
montis asperi ac praerupti Cilicia includitur; quod, cum a mari adsurgat, velut
sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit. Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari
cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris
eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
Pyramus et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore
memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec
torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus
idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique
fontibus suis similis in mare evadit. Multa in ea regione monumenta vulgata
carminibus vetustas exederat: monstrabantur urbium sedes, Lyrnesi et Thebes,
Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur ceteraque in
quibus nihil praeter famam duraverat.
2.
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum
situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam; obrui potuisse
vel saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent. Iter vix
quaternos capiebat armatos; dorsum montis imminebat viae, non angustae modo,
sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium
manant. Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles,
ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus
occupaverat iugum; intentos arcus habebant moniti non inter ipsos inire sed
proelium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae
subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione
ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam Barbaros adventu
suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
1.
Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit; et tunc
aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis
accendit, et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere simul ac sudore
perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret;
itaque, veste deposita, in conspectu agminis, - decorum quoque futurum ratus,
si ostendisset suis levi ac parabili cultu corporis se esse contentum, -
descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt;
pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
Exspiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in
tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat.
Flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae
clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua
corpus ereptum esse et extinctum: "instare Dareum, victorem antequam
vidisset hostem; sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas:
omnia aut ipsos, aut hostes populatos. Per
vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia
debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro
succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant,
quem praeparaturum?" Rursus in ipsum regem misericordia versa, illum
florem iuventae illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et
abrumpi inmemores sui querebantur. Inter haec liberius meare spiritus coeperat,
adlevabatque rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos
agnoverat; laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali
sentiebat. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in
Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi
e manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur.
Admissisque amicis pariter ac medicis: "In quo me", inquit,
"articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum
hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam
provocor. Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in
consilio habuit? sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta
remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea: vel mori strenue quam
tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in
medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere." Ingentem
omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere ne
festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium:
"inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius
etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis." Quippe Dareus mille
talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne
ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem
posset esse suspectum.
1.
Erat inter nobiles medicos
ex Macedonia regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi:
puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum
eximia caritate diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre
tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. Nulli promissum
eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius
quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo
positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod
post diem tertium medicamentum sumpturus esset, - ita enim medicus praedixerat,
- aegre ferens. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras
accipit, quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo committeret: mille
talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo
sollicitudinem litterae incusserant et, quidquid in utramque partem aut metus
aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat: "Bibere perseverem, ut
si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse
videatur? damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius
est alieno me mori scelere, quam metu nostro." Diu animo in diversa
versato, nulli quid scriptum esset enuntiat epistulamque sigillo anuli sui
impresso pulvino, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo
absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo
medicamentum diluerat, intravit. Quo viso, Alexander levato corpore in cubili
epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit
interritus; tum epistulam Philippum legere iubet, nec a vultu legentis movit
oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille
epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit, proiectisque
amiculo et litteris ante lectum: "Rex", inquit, "semper quidem
spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ore
tuo trahitur. Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet:
servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere
medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva
sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant." Non securum
modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque:
"Si di", inquit, "Philippe, tibi permisissent quo maxime modo
velles animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam
expertus es, ne optasses quidem. Hac
epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua
fide, quam pro mea salute esse sollicitum." Haec elocutus,
dextram Philippo offert.
2.
Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem
Parmenionis adiuverint. Interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus
quicquam inexpertum omisit. Ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc
cibi, nunc vini odore excitavit. Atque, ut primum mentis compotem esse sensit,
modo matris sororumque, modo tantae victoriae adpropinquantis admonere non
destitit. Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore
salubritas percipi potui, primo animus vigorem suum, deinde corpus quoque
exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem quam in hoc statu
fuerat, in conspectum militum venit. Nec audius ipsum regem quam Philippum
intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant,
velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti
erga reges suos venerationem, quantum huius utique regis vel admirationi dediti
ei fuerint, vel caritate flagraverint. Iam
primum nihil sine divina ope adgredi videbatur; nam, cum praesto esset ubique
fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque, vix tantis matura rebus
sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat; et, quae leviora haberi
solent, plerumque militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter
ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor: quis ille
vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus ac verendus esset,
effecerat.
|