1.
At Dareus, nuntio de adversa
valetudine accepto, celeritate quantam capere tam grave agmen poterat ad
Euphraten contendit, iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit
exercitum Ciliciam occupare festinans. Iamque Alexander viribus corporis
receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae
nomine exactis arci praesidium militum imposuit. Vota deinde pro salute
suscepta per ludum atque otium reddens ostendit quanta fiducia Barbaros
sperneret: quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit. Spectanti
nuntius laetus adfertur Halicarnaso, Persas acie a suis esse superatos, Myndios
quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis. Igitur edito spectaculo ludicro
castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit; inde
alteris castris ad oppidum Castabalum. Ibi Parmenio regi occurrit; praemiserat
ad explorandum iter saltus per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat.
Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque
desertam a Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium
obsidebant, praesidiis cuncta firmavit, occupatoque itinere, sicut paulo ante
dictum est, idem et auctor et nuntius venit. Isson deinde rex copias admovit;
ubi consilio habito utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiundi essent
novi milites quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum
proelio aptiorem esse censebat: "quippe illic utriusque regis copias
numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis
camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent.
Timere ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur. Persas
recentes subinde successuros, si laxius stare potuissent." Facile ratio
tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem
opperiri statuit.
2.
Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quondam a praetore Aegypti missus ad
Philippum donisque et omni honore cultus exsilium patria sede mutaverat;
secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habebatur. Huic
epistulam Cretensis miles, obsignatam anulo cuius signum haud sane notum erat,
tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisenem, ut
dignum aliquid nobilitate atque moribus ederet: magno id ei apud regem honori
fore. Has litteras Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre
temptavit; sed, cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde
tempus exspectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque
epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam
et ignoti anuli sigillo inpresso Siseni dari iusserat ad aestimandam fidem
Barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam
visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis
occisus.
1.
Iamque Graeci milites, quos Thimodes a Pharnabazo acceperat, praecipua spes
et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro
abiret spatiososque Mesopotiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at
ille divideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunae ictum totas
vires regni cadere pateretur. Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat:
"ancipitem fidem et mercede venalem; proditionem imminere, et dividi non
ob aliud copias velle quam ut ipsi, in diversa digressi, si quid commissum
esset, traderent Alexandro: nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu
toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros." At Dareus, ut
erat sanctus et mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam
secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: "quem deinde amplius nationum
exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset
manus? Neminem stolidum
consilium capite luere debere; defuturos enim qui suaderent, si suasisse
periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque
sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi qui prudentius
suaserit." Itaque Graecis nuntiare iubet ipsum quidem benevolentiae
illorum gratias agere: "ceterum si retro ire pergat, haud dubie regnum
hostibus traditurum; fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi.
Trahendi vero belli vix ullam esse rationem. Tantae enim multitudini, utique
cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata
non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias pose servato more maiorum qui
universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. Et, hercule, terribilem
antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se
senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu
ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se
occulerent. Iam etiam valetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non
amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi
recessissent, oppressurum esse cunctantes." Haec magnificentius iactata
quam verius.
2. Ceterum, pecunia omni rerumque
pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis, reliquas
copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge et matre.
Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. Forte eadem nocte et
Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas
Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persae quin Isso relicta, quam ceperant,
Macedones fugerent; nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant
persequi, excepti erant. Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate
saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent,
satisque omnibus spectatis nuntiare quae vidissent regi suo iussit. Motis ergo
castris superat Pinarum amnem, in tergis, ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad
castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi
nuntiantes. Vix fides habebatur; itaque speculatores maritimas
regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis
speciem praebuisset universi venientis exercitus. Sed cum speculatores
reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis
conlucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum
incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. Itaque eo ipso loco
metari suos castra iusserat, laetus, quod omni expetierat voto, in illis
potissimum angustiis decernendum fore.
3.
Ceterum, ut solet fieri cum ultimi discriminis tempus adventat, in
sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam
prospere gesserat, verebatur, nec iniuria, ex his quae tribuisset sibi, quam
mutabilis esset reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur
eventum. Rursus occurrebat maiora periculis praemia et, sicut dubium esset an
vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum.
Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et
armatos esse. Ipse in iugum editi montis escendit, multisque conlucentibus
facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. Iamque tertium,
sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat, itineri simul paratus ac
proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas
occupare decreverant. Dareum
XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere
agmen iubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat.
4. Dareo
adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos
ut fugientes sequebatur. Ergo
non mediocris omnium animos capiebat formido, - quippe itineri quam proelio
aptiores erant, - raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium
suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit. Alii in iugum montis
evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent; equos plerique frenabant.
Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta
turbaverat. Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et
a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu
tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. Praeter haec, viginti milia
praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat,
transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat; si id praestare non
possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium. Ceterum
destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae
metu imperium exsequi non audebant, alii frustra exsequebantur, quia, ubi partes
labant, summa turbatur.
1. Acies autem hoc
modo stetit. Nabarzanes
equitatu dextrum cornu tuebatur additis funditorum sagittariorumque viginti
fere milibus. In eodem Thimodes erat, Graecis peditibus mercede conductis
triginta milibus praepositus. Hoc erat haud dubium robur exercitus, par
Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus XX milia
barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum
regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta
corporis custodia, et pedestris acies, quadraginta milia, sequebantur; Hyrcani
deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium, ultra eos dextra
laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia
iaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in aliis
angustiis adiri poterat inpleverant copiae, cornuaque hinc a iugo, illinc a
mari stabant: uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen
acceperant. Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in
fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic
proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui
quisque agminis duces. In
laevo, quod a mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni
parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis
adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. Ante hanc aciem
posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses
ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. At his, qui praemissi a Dareo iugum
montis insederant, Agrianos opposuit ex Graecia nuper advectos. Parmenioni
autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius
abesset acies montibus, quos occupaverant Barbari. At illi neque obstare
venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi
profugerant, eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne superne
incesseretur timuerat, praestitit. XXX et duo armatorum ordines ibant: neque
enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde et laxare se
sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum ordine
incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.
|