1.
Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores
Persae inconditum et trucem sustulere clamorem. Redditur et a Macedonibus,
maior exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus repercussus: quippe
semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato
sono referunt. Alexander ante prima signa ibat identidem manu suos inhibens, ne
suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium.
Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat,
milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam
Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti
inveteratae virtutis admonebantur: illos terrarum orbis liberatores emensosque
olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus
gentibus inposituros iugum; Macedonum provincias Bactra et Indos fore; minima
esse, quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. Non in praeruptis
petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore: spolia totius
Orientis offerri. Vix gladio futurum opus: totam aciem suo pavore fluctuantem
umbonibus posse propelli. Victor ad haec Atheniensium Philippus pater
invocabatur; domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum
dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum amnem, iam tot urbes aut
expugnatas aut in fidem acceptas, omniaque quae post tergum erant, strata et
pedibus ipsorum subiecta memorabat. Cum adierat Graecos, admonebat ab his
gentibus inlata Graeciae bella, Darei prius, deinde Xerxis insolentia aquam
ipsos terramque poscentium, ut neque fontium haustum nec solitos cibos
relinquerent deditae: bis templa ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum
expugnatas, foedera divini humanique iuris violata referebat. Illyrios vero et
Thracas, rapto vivere adsuetos, aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri
iubebat, praedam non arma gestantem: irent, et inbellibus feminis aurum viri
eriperent; aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu
ditibus Persarum campis agrisque mutarent.
1.
Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in laevum
cornu hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat,
phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Quod ubi Macedo
conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in
medium belli discrimen strenue transfert. subductis deinde ex acie Thessalis
equitibus, praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique
coniungi et, quod is imperasset, inpigre exsequi. Iamque immissi in medium
Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi
cohaerentes tela vibrare non poterant: simul erant emissa, in eosdem
concurrentia inplicabantur, levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum
innoxia cadebant. Ergo,
comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt. Tum vero multum
sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma
pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum
licuit; collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio
stabant, donec vincendo locum sibi facerent. Tum demum ergo promovebant gradum,
cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec
vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a
fronte, a tergo sui urgerent.
2. Alexander non ducis magis quam
militis munia exsequebatur, opimum decus caeso rege expetens; quippe Dareus
curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens
incitamentum. Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret,
equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore
corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis,
illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam
avertit. At Macedones circa regem erant mutua adhortatione
firmati: cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages
erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia
morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, adverso
corpore vulneribus acceptis. Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces
praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur: circa eos
cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem
multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur
leviter mucrone perstrictum est. Iamque qui Dareum vehebant equi, confossi
hastis et dolore efferati, iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum
ille veritus ne vivus veniret in hostium potestatem desilit et in equum, qui ad
hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent,
indecore abiectis. Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam
patebat via, erumpunt arma iacientes quae paulo ante ad tutelam corporum
sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat.
3.
Instabat fugientibus eques a Parmenione missus, et forte in illud cornu omnes
fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant,
iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis
equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et incompositos victoriae
fiducia Barbaros ingenti caede prosternunt. Equi pariter equitesque Persarum,
serie lamnarum grave agmen, ob id genus pugnae, quod celeritate maxime constat,
aegre moliebantur, quippe in circumagendis equis suis Thessali inulti eos
occupaverant. Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander non ante ausus persequi
barbaros utrimque iam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem
quam mille equites sequebantur, cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis
aut in victoria aut in fuga copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum
modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. At Graeci qui in
Darei partibus steterant, Amynta duce, - praetor hic Alexandri fuerat, tunc
transfuga, - abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari
longe diversam fugam intenderunt; alii, qua rectum iter in Persidem ducebat,
quidam circuitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei.
Sed iam illa quoque victor intraverat, omni quidem opulentia ditia. Ingens auri
argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites;
cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera
vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat. Iamque ad feminas perventum erat, quibus,
quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur. Ne corporibus quidem
vis ac libido parcebat. Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat,
castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines
aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. Tunc vero inpotentis
fortunae species conspici potui, cum ii, qui tum Dareo tabernaculum
exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem illa Alexandro, quasi
veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites, ita
tradito more ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
4.
Sed omnium oculos animosque in semet converterant captivae mater coniuxque
Darei: illa non maiestate solum sed etiam aetate venerabilis, haec formae
pulchritudine nec illa quidem sorte corruptae; receperat in sinum filium nondum
sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius
paulo ante amiserat, genitum. At in gremio anus aviae iacebant adultae virgines
duae non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam
nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste,
pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis
nominibus, invocantes. Illae suae calamitatis oblitae in utro cornu Dareus
stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas,
si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
5.
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum; at a parte
Alexandri ad quattuor et quingenti saucii fuere, ex peditibus XXX omnino et duo
desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti: tantulo inpendio
ingens victoria stetit!
1.
Rex, qui diu Dareum persequendo fatigabatur, postquam et nox adpetebat et
consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. Invitari
deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit, quippe summa dumtaxat cutis in
femine perstricta non prohibebat interesse convivio, cum repente e proximo
tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes
conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita ne
maioris motus principium esset, armare se coeperat. Causa subiti pavoris fuit,
quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse
credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Unus namque e captivis
spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod
Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur abiecerat, in manibus
eius qui repertum ferebat agnovit, ratusque interfecto detractum esse falsum
nuntium mortis eius attulerat. Hoc
mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse
fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae persicae,
ire ad consolandas eas iusserat; veritus deinde ne proditor captivarum iram
doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit, iussum indicare falso
lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum in quo captivae
erant pervenit, missumque se a rege nuntiare iubet. At hi, qui in vestibulo
erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum
currunt, vociferantes adesse supremam horam missosque qui occiderent captas.
Itaque, ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent, nullo responso
dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus exspectato diu qui se
intromitteret, postquam nemo producere audebat, relictis in vestibulo
satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod
inrupisse non admissus videbatur. Itaque mater et coniunx provolutae ad pedes
orare coeperunt ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more
sepelire permitteret: functas supremi in regem officio inpigre se esse
morituras. Leonnatus et vivere Dareum et ipsas non incolumes modo, sed etiam
apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum Darei demum mater adlevari se
passa est.
2.
Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat,
Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet, matrique Darei
permittit quos vellet patrio more sepeliret. Illa paucos arta propinquitate
coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo
Persae suprema officia celebraret, invidiosum fore existimans, cum victores
haud pretiose cremarentur. Iamque iustis defunctorum corporibus solutis
praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium
turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus
erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter; libertatis
quoque in admonendo eo non alius ius maius habebat, quod tamen ita usurpabat ut
magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur: et sicut aetate par
erat regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt.
Inde ex captivis spadonibus quis Alexander esset monstrantibus, Sisigambis
advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans; quam
manu adlevans rex: "Non errasti", inquit, "mater: nam et hic
Alexander est".
3. Equidem hac continentia animi
si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam
visus est esse, cum Liberi patris imitaretur triumphum ab Hellesponto usque ad
Oceanum omnes gentes victoria emensus. Sic vicisset profecto superbiam atque
iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum, egregiosque
bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset
occidere. Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: itaque orientem tam
moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. Tunc quidem
ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia vincerentur.
Virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse
parente genitae forent; coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae pulchritudine
corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis
captivo corpori inluderet: omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex
pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit. Itaque
Sisigambis: "Rex", inquit, "mereris ut ea precemur tibi, quae Dareo
nostro quondam precatae sumus; et, ut video, dignus es, qui tantum regem non
felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. Tu quidem matrem me et
reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae
fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos
licuerit si id potius clementia quam saevitia vis esse testatum." Rex
bonum animum habere eas iussit. Darei filium collo suo admovit, atque nihil
ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus
amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens "Quam
vellem", inquit, "Dareus aliquid ex hac indole hausisset!" Tum
tabernaculo egressus. Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi
Minervaeque sacratis Syriam petit, Damascum ubi regis gaza erat Parmenione
praemisso.
1.
Atque cum praecessisse et Darei satrapam conperisset, veritus ne paucitas
suorum sperneretur accersere maiorem manum statuit. Sed forte in exploratores
ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras
ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei; nec dubitare eum, quin
omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit. Parmenio adservari eo
iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex
ducibus suis mitteret cum manu exigua cui traderet quaecumque rex penes ipsum
reliquisset. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e
manibus custodientium lapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res
Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat
ingredi. Felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris
essent, excipi iussit: quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit,
iam metuente praefecto ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum
munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam, - gazam Persae
vocant, - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera ut
praedam hosti offerret. Multa
milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis
turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis
merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles
viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos urbium graecarum
legatos, quos Dareus velut in arce tutissima in proditoris reliquerat manibus.
Gangabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tolerare non possent, -
quippe et procella subito nivem effuderat et humus rigebat gelu tum adstricta,
- vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt, nullo
prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret.
Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem. Qui intentiore cura suos
quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri
impetu in hostem invehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis per metum
capessunt fugam; armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare
ac nota deverticula petere coeperunt. Praefectus, quasi et ipse conterritus,
simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regia: illa
pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum,
tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali
magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta, ingentis opulentiae
plena: facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem
excedente fortuna cumulata, tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum
demersa eruebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. Iamque etiam ad
eos, qui primi fugerant, ventum erat. Feminae pleraeque parvos trahentes
liberos ibant; inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum
regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae,
sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna. In eodem grege uxor quoque
eiusdem Ochi fuit Oxathrisque, - frater hic erat Darei, - filia et coniunx
Artabazi principis purpuratorum, filiusque cui Ilioneo fuit nomen. Pharnabazi
quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta
est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, -
vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi, - Lacedaemonii et Athenienses
societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates,
inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et
Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. summa
pecuniae signatae fuit talentorum II milia et sescenta, facti argenti pondus
quingenta aequabat: praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum
dorso onera portantium capta sunt. Ceterum tantae fortunae proditorem dei
ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius,
credo, regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput
ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito; quippe et ultus inimicum erat, et
nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
|