1.
Isdem ferme diebus Darei
litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae: petebat uti filiam suam, -
Statirae erat nomen, - nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem
regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam; inde Orientem spectantibus
terris contentum. Si forte dubitaret, quod offerretur, accipere, nunquam diu
eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem
habeant, invidiam tamen sentire maiorem. Vereri se ne, avium modo, quas
naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac puerili mente se efferret: nihil
difficilius esse, quam in illa aetate tantam capere fortunam. Multas se adhuc
reliquias habere, nec semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse
Alexandro Euphratem Tigrimque et Araxen et Hydaspen, magna munimenta regni sui;
veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam,
Hyrcaniam, Bactra; et Indos Oceani accolas, quando aditurum? ne Sogdianos et
Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes.
Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obventi. Se vero ad ipsum
vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum. Alexander iis, qui
litteras attulerant, respondit Dareum sibi aliena promittere et, quod totum
amiserit, velle partiri. Doti
sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia.
Leges autem a victoribus dici, accipi a victis. In utro statu ambo essent, si
solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. Se quoque, cum transiret mare,
non Ciliciam aut Lydiam, - quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem, - sed
Persepolim caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram
imperio suo destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse:
desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse.
2. Reges quidem invicem haec
scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam
Socrati tradiderat, Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae
Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat, bello quod supererat
interfuturus. Rex, Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso, ad
urbem Gazam cum omnibus copiis venit. Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum
Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur. In eo concilio Graeci, ut
sunt temporaria ingenia, decernunt, ut XV legarentur ad regem, qui ob res pro
salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent.
Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes
animos tulisset fortuna, sequerentur.
3. Ceterum, non ipse modo rex
obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius,
egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam;
Balacrus Idarne, praetore Darii, superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et
Hegelochus CLX navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem
Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus
statuerant occupare; sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis qui res ad
Macedonas trahebant, rursus Apollonidi et Athanagorae, suarum partium viris,
urbem cum modico praesidio militum tradit. Praefecti Alexandri in obsidione
urbis perseverabant, non tam suis viribus quam ipsorum qui obsidebantur
voluntate. Nec fefellit opinio: namque inter Apolloniden et duces militum orta
seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit; cumque porta effracta cohors
Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se
Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide
et Athanagora vincti traduntur, XII triremes cum suo milite ac remige, praeter
eas XXX inanes et piratici lembi, Graecorumque III milia a Persis mercede
conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio
adfectis, captivos remiges adiecere classi suae.
4. Forte Aristonicus,
Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus, ignarus omnium, quae ad Chium
acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit, interrogatusque a
custodibus quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit. Illi
Pharnabazum quidem iam quiescere, et non posse tum adiri, ceterum patere socio
atque hospiti portum, et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. Nec
dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum
adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et qui
proximi excubabant ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare, omnibus
catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur. Hinc Macedones
transiere Mytilenen, quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum
praesidio tenebat; sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus
ut incolumi abire liceret, Imbrum petit; deditis Macedones pepercerunt.
1.
Dareus, desperata pace quam
per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires
bellumque inpigre renovandum intendit animum. Duces ergo copiarum Babyloniam
convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu
coacto, descendere ad se iubet. sunt autem Bactriani inter illas gentes
promptissimi, horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus; siti
haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in
armis erant. Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se
continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, qua sola
id adsequi poterat, timebatur.
2. Ceterum Alexander, quam
regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat, more
quodam Persarum arcana regum mira celantium fide: non metus, non spes elicit
vocem, qua prodantur occulta; vetus disciplina regum silentium vitae periculo
sanxerat; lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi
sustineri posse credunt ab eo cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit
esse natura. Ob hanc causam Alexander, omnium quae apud hostem gererentur
ignarus, urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem suum
fidei, modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur. Alexander aestimato
locorum situ agi cuniculos iussit, facili ac levi humo acceptante occultum
opus: quippe multam arenam vicinum mare evomens; nec saxa cotesque, quae
interpellent specus, obstant. Igitur, ab ea parte quam oppidani conspicere non
possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet.
Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum
morata, et tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum
idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret. Ergo, receptui
signo dato, postero die muros corona circumdari iussit, ortoque sole, priusquam
admoveret exercitum, opem deum exposcens, sacrum patrio more faciebat: forte
praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit; quae, cum
regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre
consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus
frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur. Digna res visa de
qua vates consuleret; et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo
Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium augurio illo
portendi, ceterum periculum esse ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne
quid eo die inciperet. Ille, quamquam unam urbem sibi, quominus securus Aegyptum
intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit.
Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferunt signa,
cunctationem hostium suam fore occasionem rati. Sed acrius quam constantius
proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt
gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi
haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et
ad prima signa pervenit. Quo conspecto Arabs quidam, Darei miles, maius fortuna
sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis
advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit.
At Barbarus, gladio strenue in dextram translato, cervicem
1. Aegyptii olim
Persarum opibus infensi, - quippe avare et superbe imperitatum sibi esse
credebant, - ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque
transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent. Igitur ingens
multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille, septimo
die postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra
Alexandri vocant, pervenit. Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis,
ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum
eius Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in
cuius praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus autum omne supra octingenta
talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. A Memphi eodem flumine
vectus ad interiora Aegypti penetrat, conpositisque rebus ita ut nihil ex
patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit. Iter
expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque
aquarum penuria est, steriles arenae iacent, quas ubi vapor solis accendit,
fervido solo et urente vestigia, intolerabilis aestus existit; luctandumque est
non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo,
quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.
2. Haec
Aegyptii vero maiora iactabant; sed ingens cupido animum stimulabat adeundi
Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat
esse aut credi volebat. Ergo cum his quos ducere secum statuerat, secundo amne
descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, pacem et ut
adiret urbes suas petentes. Ille, donis acceptis amicitiaque coniuncta,
destinata exsequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor
visus, nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et
emoriente terra. Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam
profundum aequor ingressi, terram oculis requirebant: nulla arbor, nullum culti
soli occurrebat vestigium; aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant,
et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Ad hoc sol omnia incenderat,
siccaque et adusta erant ora, cum repente, sive illud deorum munus sive casus
fuit, obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua
deficeret, auxilium. Enimvero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae,
pro se quisque excipere eum, quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti
captare coeperunt. Quadriduum
per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant,
cum conplures corvi agmini occurrunt, modico volatu prima signa antecedentes;
et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant,
cedentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo ventum
est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis,
vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis
passim manantibus alunt silvas. Coeli
quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari
salubritate percurrit. Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum; in
meridiem versam Arabes spectant, - Trogodytis cognomen est -: horum regio usque
ad Rubrum mare excurrit. At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt,
quos Simuos vocant; a septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum
spoliis quaestuosa: quippe obsident litora, et aestu destituta navigia notis
sibi vadis occupant. Incolae nemoris, quom Hammonios vocant, dispersis tuguriis
habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima
munitio tyrannorum veteres regiam clausit; in proxima coniuges eorum cum
liberis et pelicibus habitabant, - hic quoque dei oraculum est; ultima
munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. Est et aliud Hammonis nemus;
in medio habet fontem: Solis aquam vocant; sub lucis ortum tepida manat; medio
die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit; inclinato in
vesperam calescit; media nocte fervida exaestuat; quoque nox propius vergit ad
lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto
tepore languescat. Id quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam
vulgo diis artifices accommodaverunt. Umbilico maxime similis est habitus,
zmaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato
gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere
pendentibus: sequuntur matronae virginesque, patrio more inconditum quoddam
carmen canentes quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum.
3.
At tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium
appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero, et
accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius
orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is aeque in adulationem conpositus
terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes
parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat
ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit
invictum fore, donec excederet ad deos.
4.
Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque
amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem: nihil amplius quaesierunt, quam an
auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum
fore Iovi vates respondet.
5.
Vera et salubri aestimanti ratione fidem oraculi vana profecto responsa ei
videri potuissent; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte
avidos gloriae magis quam capaces facit. Iovis igitur filium se non solum
appellari passus est, sed etiam iussit, rerumque gestarum famam, dum augere
vult tali appellatione, corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio,
sed in maiore libertatis umbra quam ceterae gentes, inmortalitatem adfectantem
contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. Sed haec suo quaeque tempori reserventur.
Nunc cetera exsequi pergam.
1.
Alexander ab Hammone rediens
ut Mareotin paludem haud procul insula Pharo sitam venit, contemplatus loci
naturam, primum in ipsa insula statuerat urbem novam condere; inde, ut adparuit
magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est
Alexandria, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus quidquid
soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et,
qui exaedificandae urbi praeessent relictis, Memphin petit. Cupido, haud
iniusta quidem, ceterum intempestiva, incesserat non interiora modo Aegypti,
sed etiam Aethiopiam invisere; Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae
vetustatis avidum traheat paene extra terminos solis. Sed imminens bellum, cuius multo maior
supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto
praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem, quattuor milibus militum in
praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet:
XXX ad hoc triremes datae; Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus
Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus
commigrare Alexandriam iussis, novam urbem magna multitudine inplevit. Fama
est, cum rex orbem futuris muris polenta, ut Macedonum mos est, destinasset,
avium greges advolasse, et polenta esse pastas; cumque id omen pro tristi a
plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum
frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
2. Regem, cum secundo amni
deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in
paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus, quam capere
posset, inpositis; itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini
obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent,
in ripam tamen semianimis evasit, et, ut primum fatigatus spiritum laxavit,
quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante, - quippe in diversum
evaserant alii, - exanimatus est. Amissi eius desiderio vehementer adflictus
est, repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius
mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant. Ad
cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit,
advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Memnona
substituit, adfectisque supplicio qui praetorem interemerant tyrannos, inter
quos Methymnaeorum Aristonicum et Ersilaum, popularibus vis tradidit; quos illi
ob iniurias tortos necaverunt. Atheniensium deinde, Rhodiorum, et Chiorum
legatos audit. Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum
suis restituerentur, orabant; Rhodii et Chii de praesidio querebantur. Omnes,
aequa desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque, ob egregiam in partes
fidem, et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit, et magnam regionem
finibus adiecit. Cypriorum quoque regibus, qui a Dareo defecerant ad ipsum et
oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est. Amphoterus
deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus, - namque et Persarum
et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur, - ante omnia mare a
piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat, bello
utrimque in regem converso. His conpositis, Herculi Tyrio ex auro crateram cum
XXX pateris dicavit, inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.
|