1. At Dareus, cum
Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat utrumne circa
Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior
auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre
per praefectos suos moliebatur. Sed, ut idoneis auctoribus fama vulgavit
Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum,
haud ignarus quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia
Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant; iam et
ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Ceterum, cum dimidio ferme
maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant, quae summa
cura conparabantur. Equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis
serie inter se conexis; quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta
gladiique adiciebantur, equorumque domandi greges peditibus distributi sunt, ut
maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut crediderat, hostium terror,
ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt; ex
summo temone hastae praefixo ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerant
gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum; aliae deinde
falces summissae rotarum orbibus haerebant, et aliae in terram demissae,
quidquid obvium concitatis equis fuisset amputaturae. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato,
Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam
tegebat Euphrates. Agmen Mesopotamiae campos inpleverat. Tigri deinde
superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten equitum praefectum
cum mille delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem
transitu amnis arceret; eidem mandatum ut regionem, quam Alexander esset
aditurus, popularetur atque ureret: quippe credebat inopia debellari posse
nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset; ipsi autem commeatus alii terra,
alii Tigri amne subvehebantur. Iam pervenerat Arbela vicum nobilem sua clade
facturus; hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte
iunxit, et per dies quinque, sicut ante Euphraten, traiecit exercitum. Inde octoginta fere stadia progressus, ad
alterum amnem, - Boumelo nomen est, - castra posuit. Opportuna explicandis
copiis regio erat, equitabilis et vasta planities; ne stirpes quidem et brevia
virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul
recessere, permittitur. Itaque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque
fastigium extendi.
2. Alexandro, qui numerum
copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt
fidem, tot milibus caesis, maiores copias esse reparatas. Ceterum omnis
periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten
pervenit; quo pontibus iuncto, equites primos ire, phalangem sequi iubet,
Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat,
non auso periculum sui facere. Paucis deinde non ad quietem, sed ad
praeparandos animos, diebus datis militi, strenue hostem insequi coepit,
metuens ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni
solitudine atque inopia vasta. Igitur, quarto die, praeter Armeniam penetrat ad
Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus,
quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat. Ac primo, caligine quam
fumus effuderat obscurante lucem, insidiarum metu substiti, deinde, ut
speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum
vadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo summa equorum pectora, mox ut in
medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat. Nec sane alius ad Orientis
plagam tam violentus invehitur, multorum torrentium non aquas solum sed etiam
saxa secum trahens. Itaque, a celeritate qua defluit, Tigri nomen est inditum,
quia persica lingua Tigrim sagittam appellant.
3. Igitur pedes velut divisus in
cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum
alveum penetrat. Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus
manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix
poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda
subduceret. Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippe
cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere
auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam
cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque
perculerant. Rex monere ut satis heberent arma retinere, cetera se redditurum.
Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus,
praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor. Tandem, qua leniore tractu amnis
aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.
Deleri potuit exercitus, si quis ausus esset vincere, sed perpetua fortuna
regis avertit inde hostem. Sic Granicum, tot milibus equitum peditumque in
ulteriore stantibus ripa, superavit, sic angustis in Ciliciae callibus tantam
multitudinem hostium. Audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest,
quia nunquam in discrimen venit an temere fecisset. Mazaeus, qui, si
transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit incompositos,
in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit. Mille admodum equites
praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta, praefectum
Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit. Insignis eo die pugna
equitum, et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten
directa [in] gutturi hasta transfixit, fugientemque per medios hostes
consecutus ex equo praecipitavit, et obluctanti gladio caput dempsit; quod
relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.
1.
Biduo ibi stativa rex
habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit. Sed prima fere vigilia,
luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore
suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum
ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est. Dis invitis in ultimas
terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum
servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere; in unius hominis
iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari
Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere. Iam pro seditione res
erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse
praetorio iubet, Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse
credebat, quid sentirent expromere iubet. At illi, qui satis
scirent temporum orbes inplere destinatas vices lunamque deficere cum aut
terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent
vulgus. Ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque
illa deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portenti; veteraque exempla
percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse lunae ostendisset
defectio. Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui
inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est melius vatibus quam
ducibus suis paret. Igitur, edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem
et fiduciam erexere torpentes. Rex
impetu animorum utendum ratus secunda vigilia castra movit: dextra Tigrim
habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant.
2. Hoc ingressus iter, -
speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare
nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine, antecedebat.
Sed Persarum moratores
erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant: quippe ubi explorari
vera non possunt, falsa per metum augentur. His cognitis rex, cum paucis suorum
adsecutus agmen refugientium ad suos, alios cecidit, cepit alios, equitesque
praemisit speculatum, simul ut ignem, quo Barbari cremaverant vicos, extinguerent:
quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas; quae cum
in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant. Extincto igitur igne
plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt.
Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe, urente et
populante eo terram, festinandum erat ne incendio cuncta praeciperet. In
rationem ergo necessitas versa: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos
incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit. Alexander,
haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat. Itaque ad satietatem
quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
3. Interceptae deinde Darei
litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur ut regem aut interficerent
aut proderent, dubitavitque an eas pro contione recitaret, satis confisus
Graecorum quoque erga se benevolentiae ac fidei. Sed et Parmenio
deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aurea militum adfirmans: patere
vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae. Secutus consilii
auctorem, castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem
comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris continui
labore animique aegritudine fatigata, inter socrus et virginum filiarum manus
conlapsa erat, deinde et extincta: id ipsum nuntians alius supervenit; et rex,
haud secus quam si parentis suae mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus,
lacrimisque obortis qualis Dareus profudisset in tabernaculum, in quo mater
erat Darei defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut
prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in
gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa
deberet esse solacio. In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum
miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum
redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere, et solacia
non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit, omnemque honorem funeri
patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, cui nunc quoque tantum
mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam viderat, quo die
capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem
formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae. E spadonibus, qui
circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam
porta, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra
pervenit, exceptusque a vitilibus in tabernaculum regis perducitur, gemens et
veste lacerata. Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris exspectatione
commotus et quid potissimum timeret incertus, "Vultus", inquit,
"tuus, nescio quod ingens malium praefert, sed cave miseri hominis auribus
parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem
suam. Num, quod maxime suspicor, et loqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es
mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?" Ad haec
Tyriotes: "Istud quidem procul abest," inquit; "quantuscumque
enim reginis honos ab his qui parent haberi potest, tuis a victore servatus
est. Sed uxor tua paulo ante
excessit e vita." Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis
castris exaudiebantur; nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia
nequisset contumeliam perpeti, exclamatque amens dolore: "Quod ego tantum
nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem
restitueres saevitiae meae? Odisti me, non quidem provocatus; sed finge iustum intulisse
te bellum: cum feminis ergo agere debueras?" Tyriotes adfirmare per deos
patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti,
et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret. Ob haec ipsa amantis animus in
sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a
consuetudine stupri ortum esse coniectans. Summotis igitur arbitris, uno
dumtaxat Tyriote retento, iam non flens, sed suspirans: "Videsne",
inquit, "Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne
exspectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et
scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus, et iuvenis?" Ille
questioni corpus offerre, deos testes invocare, caste sancteque habitam esse
reginam. Tandem, ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite
velato diu flevit, manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta, ad
coelum manus tendens: "Di patrii", inquit, "primum mihi
stabilite regnum; deinde, si de me iam transactum est, precor ne quis potius
Asiae rex sit, quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor."
1.
Itaque quamquam, frustra
pace bis petita, omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia
hostis ad novas pacis condiciones ferendas X legatos, cognatorum principes,
misit: quos Alexander, consilio advocato, introduci iussit. E quibus
maximus natu: "Dareum", inquit, "ut pacem a te iam hoc tertio
peteret, nulla vis subegit, sed iustitia et continentia tua expressit. Matrem,
coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus:
pudicitiae earum quae supersunt curam haud secus quam parens agens, reginas
appellas, speciam pristinae fortunae retinere pateris. Ultum tuum video, qualis
Darei fuit, cum dimitteremur ab eo; et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te
sepulturae eius moraretur. Et quid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit?
Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem
destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat; nunc, quidquid inter Hellespontum
et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit. Ochum filium, quem
habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: pro
tribus corporibus XXX milia talentum auri precatur accipias. Nisi moderationem animi tui notam
haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam
occupare deberes. Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum
petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere quod
capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant?
Nescio an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae
locum faciunt. Facilius quaedam vincere, quam tueri; quam, hercule, expeditius
manus nostrae rapiunt, quam continent! Ipsa
mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam
licuit". Alexander, legatis excedere tabernaculo iussis, quid
placeret ad consilium refert. Diu nemo quid sentiret ausus est dicere, incerta
regis voluntate. Tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum
redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his qui multi
vincti virorum fortium occuparent manus. Et nunc magnopere censere, ut unam
anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum
auri permutet. Opumum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam
alium inter Histrum et Euphratem possedisse terras ingenti spatio intervalloque
discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos
intueretur. Ingrata oratio
regi fuit; itaque, ut finem dicendi fecit, "Et ego", inquit,
"pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenio essem. Nunc Alexander de
paupertate securus sum, et me non mercatorem memini esse, sed regem. Nihil
quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo. Captivos si placet
reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus." Introductis deinde
legatis, ad hunc modum respondit: "Nuntiate Dareo me, quae fecerim
clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae. Bellum cum
captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi
saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan an darem; verum enimvero,
cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam
pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus
hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones
vero pacis, quas fertis, si accepero, victorem eum faciunt. Quae post Euphratem
sunt liberaliter donat: ubi igitur me adfamini, nempe obliti estis; nempe ultra
Euphraten sum; liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea
transeunt. Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse quo ceditis. Eadem
liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum suorum nupturam;
multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi
vestro, et quae amisit, et quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente
utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsignatura
fortuna est." Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum
simpliciter quod spe pacis non frustraretur; ipsos petere ut quam primum
dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse
certamen.
1.
Ille quidem confestim
Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, qua hostis petiturus erat,
occupanda praemisit. Alexander, corpori uxoris eius iustis persolutis, omnique
graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto, ad hostem
contendit. In duo cornua diviserat peditem, utrimque lateri equite circumdato;
inpedimenta sequebantur agmen. Praemissum deinde cum ducentis equitibus Menidan
iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul
consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum
hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. Mazaeus quoque, conspectis procul
exploratoribus, in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus,
qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet, aciemque
disponit.
2. In laevo cornu Bactriani ibant
equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii susianique quattuor milia
explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat
Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis. Massagetae duobus milibus agmen
eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque
nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et
Orontobates ducebant. Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat, a
septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque nobilissimum regem originem sui
referens. Hoc aliae gentes, ne sociis quidem satis notae, sequebantur. Post quas, L
quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. Indi ceterique Rubri
maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc
agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc
Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae, et qui
montes Cossaeorum incolebant, sequebantur. Post hos ibant Gortuae, gentis
quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris
ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Partyaeorum deinde gens
incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen.
Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio maioris Armeniae
Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi; his quoque falcati currus L erant.
summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat.
Hoc modo instructi X stadia
procedunt, iussique subsistere armati hostem exspectabant.
3. Alexandri exercitum pavor,
cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt, omnium
pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis
internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere,
velut inlati temere praesidiis, credebant. Quod si perculsis Mazaeus, qui
praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit; nunc, dum ille
segnis in eo quem occupaverat tumulo sedet, contentus non lacessi, Alexander,
cognito pavore exercitus, signum ut consisterent dari, ante ipsos arma deponere
ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem
procul stare. Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam
ex praesentibus tutius visum est, quam eodem loco castra munire. Postero die
Mazaeus, - cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum
prospiciebantur castra, consederat, - sive metu, sive quia speculari modo
iussus erat, ad Dareum rediit. Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat,
occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo
explicabatur, conspici poterat. Sed caligo, quam circa humidi effuderant
montes, universam equidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina
atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot
milium etiam procul stantium aures inpleverat. Fluctuari animo rex et modo
suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere; quippe eo ventum
erat, unde recipi exercitus, nisi victor, sine clade non posset. Itaque,
dissimulato animo, mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet. Ipse
phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu
equites tegebant. Iamque nitidior lux, discussa caligine, aciem hostium
ostenderat, et Macedones sive alacritate, sive taedio exspectationis ingentem
pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque
circumiectas terribili sono inpleverat. Nec iam contineri Macedones poterant,
quin cursu quoque ad hostem contenderent. Melius adhuc ratus in eodem tumulo
castra munire, vallum iaci iussit; strenueque opere perfecto, in tabernaculum,
ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
|