1.
Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis
insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud
hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat; ac
pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium
fulgor, sollicitam exspectatione mentem turbaverant. Igitur, sive dubius animi
sive ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset
exquirens. Parmenio, peritissimus inter duces arium belli, furto, non proelio
opus esse censebat: intempesta nocte opprimi posse hostes; discordis moribus,
linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos, quando in nocturna
trepidatione coituros? At interdiu primum terribiles occursuras facies
Scytharum Bactrianorumque: hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea
eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam
iustis formidinis causis moveri.
2.
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae
angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. Omnes
ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam
victoriam arbitrabatur. Quem intuens rex, - namque Parmenionem nuper acrius
quam vellet increpitum rursus castigare non sustinebat, - "Latrunculorum",
inquit, "et furum ista sollertia est quam praecipitis mihi, quippe illorum
votum unicum est fallere. Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut
angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar: palam luce adgredi
certum est; malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat. Ad haec,
illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi
quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate." Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
3. Darius illud, quod Parmenio
suaserat, hostem facturum esse coniectans, frenatos equos stare magnamque
exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat;
ergo ignibus tota eius castra fulgebant. Ipse cum cudibus propinquisque agmina
in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans
ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem
inspirarent: et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi
possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse
formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes; expetere praesides
Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas. Nec ipsum ducem saniorem esse:
quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae
ante praedam posita esset, incurrere.
4. Similis apud Macedones quoque
sollicitudo erat, noctemque, velut in eam certamine edicto, metu egerunt.
Alexander, non alias magis territus, ad vota et preces Aristandrum vocari
iubet. Ille in candida veste, verbenas manu praeferens, capite velato praeibat
preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. Tunc quidem sacrificio
rite perpetrato, reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec
somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum
Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum
haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem gravatum animi
anxietate corpus altior somnus oppressit.
5. Iamque luce orta, duces ad
accipienda imperia convenerant, insolito circa praetorium silentio attoniti:
quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat. Tunc ne
ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur, et non somno
quiescere, sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam e custodibus
corporis intrare tabernaculum audebat; et iam tempus instabat, nec miles
iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. Diu Parmenio
cunctatus cibum ut caperent ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc
demum intrat tabernaculum, saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset,
tactu excitavit. "Multa lux", inquit, "est; instructam
aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis exspectat imperium. Ubi est
vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles." Ad haec Alexander:
"Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum
sollicitudine, quae quietem morabatur?", signumque pugnae tuba dari
iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio adseveraret quod solutum se curis
somnum cepisse dixisset: "Minime", inquit, "mirum est: ego enim,
cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei
non eram; nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule,
votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite
ad copias quibus quisque praeest, ego iam adero, et quid fieri velim
exponam." Raro admodum admonitu magis amicorum quam metu discriminis
adeundi thorace uti solebat: tunc quoque, munimento corporis sumpto processit
ad milites. Haud alias tam alacres viderant regem, et vultu eius interrito
certam spem victoriae augurabantur.
6.
Atque ille proruto vallo exire copias iubet, aciemque disponit. In dextro cornu
locati sunt equites, quos agema appellabant; praeerat his Clitus, cui iunxit
Philotae turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit. Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx
sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor Parmenionis filius
praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt
positi; post illos Polypercon, mox peregrini milites: huius agminis princeps
Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitos. Haec dextri
cornus facies erat. In laevo, Craterus Peloponnensium equites habebat,
Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites
claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus
haec erat. Sed, ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu
cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere
positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent. Hic
Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus.
Ultimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant,
adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter
armatos. Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne
circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera
munitiora fuere quam terga.
7. His ita ordinatis, praecipit
ut, si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus
impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros,
si nemo se opponeret; sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore
terrerent, pavidosque equos telis utrimque suffoderent. Qui cornibus praeerant,
extendere ea iussi, ita ut nec circumvenirentur, si artius starent, nec tamen
ultimam aciem exinanirent. Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique
Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit, modico
praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum. Ipse in
dextro stabat.
8. Nondum ad iactum teli
pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem
pervenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem
equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari
a suis posset. Adservari transfuga iusso, duces convocat, expositoque quod
nuntiatum erat, monet ut regionem monstratam declinent, equitemque periculum
edoceant. Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat, usum aurium
intercipiente fremitu duorum agminum; sed in conspectu omnium duces et proximum
quemque interequitans adloquebatur:
1.
"Emensis tot terras in
spem victoriae de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum
hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praetereuntibus raptas,
ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat. Reprehensos ex fuga Persas
pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exsangues, armis
suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius
indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non
corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo vana gentium ignotarum ne
extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae,
quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse;
nunquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil
praeter nomina adferre; Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus
esset, qui tales viros ignoraret. Intuerentur Barbarorum inconditum agmen:
alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma
esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos. Nec postulare se ut
fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum:
se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem
corporis decora; scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis
colendis ornandisque usurpare victoriae praemia. Haec se fortibus viris dicere.
2.
Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eo unde fugere
non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum
obiectis, iter in patriam et penates manu esse faciendum." Sic
duces, sic proximi militum instincti sunt.
3. Dareus
in laevo cornu erat, magno suorum agmine delectis equitum peditumque stipatus,
contempseratque paucitatem hostis, vanam aciem esse extentis cornibus ratus.
Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos
manusque circumferens: "Terrarum", inquit, "quas Oceanus hinc
adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante domini iam non de gloria, sed
de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est. Hic dies
imperium, quo nullum amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum
hoste certavimus; in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta
regni Tigris atque Euphrates erant. Ventum est eo, unde pulsis ne fugae
quidem locus est. Omnia tam
diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores
habent terrae. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus
praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus.
4. Quod mearum fuit partium,
exercitum, quem paene inmensa planities vix caperet, conparavi, equos, arma
distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent providi, locum, in quo
acies explicari posset, elegi. Cetera in vestra potestate sunt: audete modo
vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite.
Temeritas est, quam adhuc pro virtute timuistis: quae, ubi primum impetum
effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet. Hi vero campi
deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines
raros, cornua extenta, mediam aciem vanam, exhaustam; nam ultimi, quos locavit
aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam
si nihil praeter falcatos currus emisero. Et bello vicerimus, si vincimus
proelio; nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris
prohibet inclusos. Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum
mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave. Inplicatos ergo spoliis
nostris trucidabimus, eademque res et causa victoriae erit et fructus. Quodsi quem e vobis nomen gentis movet,
cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem
hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est. Nam Alexander,
quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum anima est et, si quid mihi
creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius.
Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas
adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea
breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna nunquam simpliciter indulget.
Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu
per CCXXX annos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis
quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in
prosperis rebus oblivio est. Modo
Graecis ultro bellum inferebamus, nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum:
iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus,
una gens non capit. Ceterum, etiamsi spes non subesset, necessitas tamen
stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum,
in spem huius imperii genitum, principes, illam sobolem regiae stirpis, duces
vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis, ipse ego maiore mei
parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora
pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos; nam coniugem in illo
carcere amisi. Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios
deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut servitute,
ut precario victu ipsos liberetis. An creditis aequo animo iis servire, quorum
reges esse fastidiunt? Video admoveri hostium aciem, sed quo propius discrimen
accedo, hoc minus iis quae dixi possum esse contentus. Per ego vos deos
patrios, aeternumque ignem qui praefertur altaribus, fulgoremque Solis intra
fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Meis
Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore
nomen gentemque Persarum. Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam
accepistis a maioribus vestris, posteris relinquatis. In dextris vestris iam
libertatem, opem, spem futuri temporis geritis. Effugit mortem, quisquis
contempserit; timidissimum quemque consequitur. Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim,
curru vehor, nec recuso quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum,
sive ignaviae fuero."
1.
Interim Alexander, ut et
demonstratum a transfuga insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu
tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet. Dareus quoque eodem suum
obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu a
latere invehi iuberet. Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato
universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis
proviso impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes,
alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones
cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines. Mazaeus quoque perculsis metum
incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis,
ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos
adpropinquantes vidissent. Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo cornu erat:
propere igitur Polydamanta mitti, qui regi et periculum ostenderet et quid
fieri iuberet consuleret. Ille,
audito Polydamante: "Abi, nuntia", inquit, "Parmenioni si acie
vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt,
occupaturos. Proinde non est quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me,
ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno, fortiter
dimicet." Interim barbari inpedimenta turbaverant, caesisque plerisque
custodum captivi vinculis ruptis quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt,
et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt.
Laeti, qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos
hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem
fortunam ubique esse credebant, et victores Persas ad praedam discurrisse. Sisigambis
hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit,
perseveravit. Non vox ulla excidit et, non oris color vultusve mutatus
est. Sedit inmobilis, -
credo, praecoci gaudio verita inritare fortunam, adeo ut, quid mallet,
intuentibus eam fuerit incertum. Inter haec Menidas, praefectus equitum
Alexandri, cum paucis turmis opem inpedimentis laturus advenerat, - et incertum
suone consilio an regis imperio, - sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque
impetum: quippe vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum
inpedimentorum testis magis quam vindex. Iam consilium Alexandri dolor vicerat,
et, ne cura recuperandi sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur.
Itaque Areten, ducem hastatorum, - sarisophoros vocabant, - adversus
Scythas mitti. Inter haec currus, qui circa signa prima turbaverant aciem, in
phalangem invecti erant: Macedones confirmatis animis in medium agmen
accipiunt. Vallo similis acies erat: iunxerant hastas, et ab utroque latere
temere incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et
propugnatores praecipitare coeperunt. Ingens ruina equorum aurigarumque aciem
conpleverat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione cervicum
non iugum modo excusserant, sed etiam currus everterant, vulnerati interfectos
trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles poterant. Paucae tamen
evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte
consumptis: quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis
adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidem arma non
omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent. Interim Aretes Scytharum, qui inpedimenta
diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. supervenere deinde a Dareo
Bactriani, pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu
obtriti sunt; plures ad Alexandrum refugerunt. Tum Persae clamore sublato,
qualem victores solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique profligatum,
incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam
elanguerat, solus accendere; confirmatisque tandem animis, ire in hostem iubet.
Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant
ad opprimenda inpedimenta; itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa
caede hostium invehitur. At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum
includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque periculum in medio
haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi
Barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent. Turbata
erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat. Qui
averso ei instabant et ab Agrianis equitibus premebantur; Bactriani
inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant;
plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat,
dimicabant.
2.
Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant; plures Persae cadebant,
par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo
vehebatur: utrumque delecti tuebantur, sui immemores; quippe, amisso rege, nec
volebant salvi esse nec poterant; ante oculos sui quisque regis mortem
occumbere ducebat egregium. Maximum tamen periculum adibant, quos maxime
tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. Ceterum, sive
ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant vidisse
se crediderunt paululum super caput regis placide volantem aquilam, non sono
armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum Alexandri pendenti
magis quam volanti similis adparuit. Certe vates Aristander, alba veste indutus
et dextra praeferens lauream, militibus in pugnam intentis avem monstrabat,
haud dubium victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas ac fiducia paulo ante
territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum
sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones
dubitavere quin ipse rex esset occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito
clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere
cognati Darei et armigeri. Laevumque
cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in
medium agmen receperunt. Dicitur acinace stricto, Dareus dubitasse, an fugae
dedecus honesta morte vitaret. Sed eminens curru nondum omnem suorum aciem
proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem
haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander, mutato equo,
- quippe plures fatigaverat, - resistentium adversa ora fodiebat, fugientium
terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum Dareus quoque currum suum in
fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum
nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus quam in
tenebris errabant, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, ad
sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus
habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola
fugientis vestigia excepta sunt.
1.
At in laevo Macedonum cornu,
- Parmenio, sicut ante dictum, tuebatur, - longe alia fortuna utriusque partis
res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat
Macedonum alas; iamque, abundans multitudine, aciem circumvehi coeperat, cum
Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro in quo discrimine ipsi essent: ni
mature subveniretur, non posse sisti fugam. Iam multum viae praeceperat rex
inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare
equos iussi qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro eripi sibi
victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. Interim ad Mazaeum
superati regis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior erat, fortuna tamen
partium territus, perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem
causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus.
Thessalos equites ad se vocari iubet: "Ecquid", inquit, "videtis
istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos?
Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit. Omnia Persarum caede strata
sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?" Vera dicere
videbatur, et spes languentis quoque erexerat; subditis calcaribus proruere in
hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae,
nisi quod terga nondum verterant, deerat. Parmenio
tamen, ignarus quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos.
Mazaeus dato fugae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore
circuitu Tigrin superat, et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat.
2. Dareus paucis fugae comitibus
ad Lycum amnem contenderat; quo traiecto dubitavit an solveret pontem, quippe
hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem
pervenerant ponte reciso videbat hostis praedam fore. Abeuntem, cum intactum
sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre
fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.
3. Quis tot ludibria fortunae,
ducum agminum caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum,
nunc universorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti? Propemodum
saeculi res in unum illum diem proh! fortuna cumulavit. Alii, qua brevissimum
patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequentibus calles petebant. Eques
pedesque confusi sine cue, armatis inermes, integris debiles inplicabantur. Deinde misericordia in metum versa, qui
sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue
fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora,
praeterfluentem aquam hianti ore captantes; quam cum avide turbidam hausissent,
tendebantur extemplo praecordia premente limo, resolutisque et torpentibus
membris, cum supervenisset hostis, novis vulneribus excitabantur. Quidam
occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris
usquam manaret, exciperent; nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut
vestigantium sitim falleret. E proximis vero itineri vicis ululatus senum
feminarumque exaudiebantur, barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
4. Alexander, ut supra dictum
est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo
fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se
praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus
hauriebantur. Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat
agmina sua inprovide subinde cumulantis; quippe, ubi intravit animos pavor, id
solum metuunt quod primum formidare coeperunt. Alexander, instantibus suis ne
inpune abeuntem hostem intermitteret sequi hebetia esse tela et manus fatigatas
tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est;
re vera, de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti
ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a
Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant. Sed nullum eo die maius
periculum adiit quam dum copias reducit in castra. Pauci eum et incompositi
sequebantur ovantes victoria, - quippe omnes hostes aut in fuga effusos, aut in
acie cecidisse credebant, - cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui
primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios
contiaverunt. Ante signa rex ibat, dissimulato magis periculo quam spreto; nec
defuit ei perpetua in dubiis rebus felicitas: namque praefectum equitatus
avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit; quo
ex equo lapso, proximum ac dein plures eodem telo confodit. Invasere turbatos
amici quoque; nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae
tumultuariae manus vehementius iniere certamen. Tandem Barbari, cum obscura
luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex
extraordinario periculo defunctus incolumis quos reduxit in castra.
5. Cecidere Persarum, quorum
numerum victores finire potuerunt, milia XL; Macedonum minus quam CCC desiderati
sunt. Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae
debuit: animo, non, ut antea, loco vicit. Nam et aciem peritissime instruxit et
promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum
inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summum rei videret esse
discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit; perculsos deinde
hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest,
prudentius quam avidius persecutus est. Nam si parte exercitus adhuc in acie
stante instare cedentibus perseverasset, aut culpa sua victus esset aut aliena
virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori
aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum
sua laude fraudandi sunt; quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia
virtutis sunt: Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et
Menidas sagittis prope occisi. Et, si vere aestimare Macedonas qui tunc erant volumus,
fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.
|