I.
1.
Quae interim ductu
imperioque Alexandri vel in Graecis vel in Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si
suis queque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique
ad fugam mortemque Darei universas in conspectu dari et, sicut inter se
cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur,
quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.
2. Dareus media fere nocte Arbela
pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna
conpulerat. Quibus convocatis exponit haud dubitare se quin Alexander
celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset:
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. Id suis rebus tali in
statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni
sui adhuc intacta esse, inde bello vires haud aegre reparaturum. Occuparet sane
gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae
sibi; usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil
aliud fuisse quam onera et inpedimenta: eadem trahentem Alexandrum, quibus
rebus antea vicisset, inferiorem fore.
3. Plena omnibus desperationis
videbatur oratio, quippe Babylona urbem opulentissimam dedi cernentibus: iam
susa, iam cetera ornamenta regni causamque belli victorem occupaturum. At ille
docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda
esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis; omnia sequi
armatos. Sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam
reparasse fortunam. Igitur, sive confirmatis eorum animis, sive imperium magis
quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.
4. Paulo post, Alexandro Arbela
traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: IIII milia talentum fuere,
praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in
illam sedem congestis. Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis
iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte laeva,
Arabia odorum fertilitate nobilis regio; campestre iter est in terra inter
Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora
dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque
amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi amnes ex
Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod
coeperunt, percurrunt; II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui
amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. Idem, cum Mediae et
Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius
manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt. Vicina maxime sunt in
campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere
cludunt. Eadem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt. Alexander
quartis castris ad Mennin urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem
bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis
huius fontis bitumine interlitos esse. Ceterum Babylona procedenti Alexandro
Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex
occurrit, urbem seque dedens. Gratus adventus eius regi fuit; quippe magni
operis obsidio futura tam munitae urbis. Ad hoc vir inlustris et manu promptus
famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus
exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit; ceterum
quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet.
Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem;
plures obviam egressi sunt: inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae
custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque
constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo,
sed omnibus odoribus cumulaverat. Dona eum sequebantur greges pecorum
equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde suo
more carmen canentes, post hos Chaldaei, Babyloniorumque non vates modo, sed
etiam artifices cum fidibus sui generis ibant. Laudes hi regum canere soliti,
Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere. Equites deinde
Babylonii, suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto
ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire
iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die
supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo
ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito
convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius
regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus
spatium XXX et duorum pedum latitudine amplectitur: quadrigae inter se
occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L
cubitorum eminet spatio; turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius
operis ambitus CCCLXVIII stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram
singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere
spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt, -
per LXXX stadia habitabatur, - nec omnia continua sunt, credo, quia tutius
visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis
ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates
interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum
magnitudinem circumveniunt cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad
accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit,
urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili
laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini
inpositus iungit urbem; hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus
est, quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda
egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum. Harenae autem
subinde cumulatae et saxis quis pons sustinetur adnexae, morantur amnem, qui
retentus acrius quam si libero cursu mearet inliditur.
5.
Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium
fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit. super
arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam
murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni.
Saxo pilae, quae totum onus sustinet, instructae sunt; super pilas lapide
quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris,
quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum
VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant
frugiferaeque aeque sint ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera
solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec
moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata
est, inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum
intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus vis inminere
videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae
proditum est, amore coniugis victum, quae, desiderio nemorum silvarumque in
campestribus locis, virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis
imitari.
6.
Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae
militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas
inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. Liberos coniugesque cum
hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique
patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt,
Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum
convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque
amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant, ad ultimum, - honos auribus
habitus sit, - ima corporum velamenta proiciunt; nec meretricum hoc dedecus
est, sed matronarum virorumque, apud quos comitas habetur vulgati corporis
vilitas. Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae, per XXXIIII dies
saginatus, ad ea quae sequebantur discrimina haud dubie debilior futurus fuit,
si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentirent, identidem incremento
renovabatur. Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia
adduxit, D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas, adiunctis
peditibus suae gentis III milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad
IIII milia advenerat cum trecentis octoginta equitibus. Idem Amyntas adduxerat
L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis; quippe inter
epulas hi sunt regis ministri, idemque equos ineuntibus proelium admovent
venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant:
magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta.
7.
Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum
trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae
praeessent, Menetem et Apollodorum relinquit. II milia his militum cum mille
talentis data: utrique praeceptum ut in supplementum milites legerent. Mazaeum
transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi
iussit; Armenia Mithreni Sardium proditori data est. Ex pecunia deinde Babylone
tradita, Macedonum equitibus sesceni denarii tributi; peregrinus eques
quingenos accepit; ducenos pedes domesticus; ceteri trium stipendium mensum.
1.
His ita conpositis, in regionem, quae satrapea Sittacene vocatur, pervenit:
fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. Itaque diutius ibi
substitit, ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque
proposuit de virtute militari certantibus nova: qui fortissimi iudicati essent,
singulis militum milibus praefuturi erant, - chiliarchas vocabant, - tunc
primum in hunc numerium copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes
fuerant, nec fortitudinis praemia cesserant. Ingens militum turba convenerat
egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus
latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non
poterat. Primus omnium, virtutis causa, donatus est Adarrhias senior, qui
omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat,
proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit,
quartus Amyntae datus, post hos Antigonus, et ab eo Lyncestes Amyntas fuit,
septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque
militaris rei, a maioribus pleraque summa utilitate mutavit: nam cum ante
equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto
nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis
attribuit. Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque
tumultuantium fremitu exoriente haud satis exaudiebatur; ergo perticam, quae
undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminebat
pariter omnibus conspicuum: obversabatur ignis noctu, fumus interdiu.
2.
Iamque susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut
Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit traditurum se
urbem promittens. Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem
pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis
regalis opulentiae occurrit. Dromades cameli inter dona erant velocitatis
eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverant,
Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. Ut vero urbem intravit, incredibilem ex
thesauris summam pecuniae egessit: L milia talentum argenti, non signati forma
sed rudi pondere. Multi reges tantas opes longa aetate cumulaverant liberis
posterisque, ut arbitrabantur: quas una hora in externi regis manus intulit.
Consedit deinde in regia sella, multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum
pedes imum gradum non contingerent, unus ex regiis pueris mensam subdidit
pedibus. Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex,
causam maestitiae requisivit. Ille indicat Dareum vesci in ea solitum, seque
sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse.
subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat,
cum Philotas: "Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe,
mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam."
3.
Rex Persidis finem aditurus susa urbem Archelao et praesidium III milia
tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est, mille Macedonum aetate gravibus
praesidere arcis custodiae iussis, thesaurorum Callicrati tutela permissa,
satrapea regionis susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei
in eadem urbe deponit. Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex
Macedonia sibi missam cum his, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet, - omni
namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur, - admonerique iussit
ut, si cordi quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret,
donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere
animum aspernantis id munus, quippe non aliud magis in contumeliam Persarum
feminae accipiunt, quam admovere lanae manus. Nuntiant, qui dona tulerant,
tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo
pervenit ad eam et: "Mater", inquit, "hanc vestem, qua indutus
sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis
ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt.
Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum illa
permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, steti.
Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi
nomen debitum tibi reddo."
1. Mitigato animo
eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium; Pasitigrim incolae vocant.
Oritur in montibus Uxiorum, et per L stadia silvestribus ripis praeceps inter
saxa devolvitur. Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit,
iam navium patiens. DC sunt
stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat.
Amne superato, cum VIIII milibus peditum et Agrianis sagittariisque Graecorum
mercennariorum, tribus milibus, additis mille Thracum, in regionem Uxiorum
pervenit. Finitima susis est et in primam Persidem excurrit, artum inter se et
susianos aditum relinquens. Medates erat regionis praefectus, haud sane
temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum
Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos
misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium
placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani
fere M Tauroni praefecto dati, ac post solis occasum iter ingredi iussi. Ipse
tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque
materia cratibus et pluteis faciundis, ut qui turres admoverent extra teli
iactum essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia, saxis et cotibus
inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed
etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen quia rex inter primos
constiterat interrogans tot urbium victores an erubescerent haerere in
obsidione castelli exigui et ignobilis. Simul admonens, inter haec eminus
petebatur: quem testudine obiecta milites, - ut decederet perpellere
nequierant, - tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine
ostendit; ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius
proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis
hostium poterat. Paucis ad
moriendum, pluribus ad fugam animus fuit; magna pars in arcem concessit: inde
XXX oratoribus missis ad deprecandum, triste responsum a rege redditur, non
esse veniae locum. Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim,
Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt qui peterent ut ipsa
regem mitigaret, haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et Medates
sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione
contingens. Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit, abnuens deprecationem
pro illis non convenire fortunae in qua esset, adicitque metuere sese ne
victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare captivam esse se quam
reginam fuisse. Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut
ipsum excusaret quod deprecaretur; petere se ut illis quoque, si minus, sibi
ignosceret; pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice,
tantum vitam precari. Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una
haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et
captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros
sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.
2. Uxiorum dein gentem subactam
susianorum satrapae contribuit, divisisque cum Parmenione copiis illum
campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium
cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Omni hac regione vastata,
tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi susidas pylas vocant, intrat.
Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes abscisas, undique
praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum Barbari stabant, de
industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret
agmen. Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis
saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris
maiore vi incidebant, nec singulos modo sed agmina proterebant. Fundis
quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum
fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea
deprehensi caederentur. Ira igitur in rabiem versa, eminentia saxa conplexi ut
ad hostem pervenirent, alius alium levantes, conabantur ascendere: ea ipsa
multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne
testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent Barbari. Regem
non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias eiecti exercitus
angebat. Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus: inpune Ciliciae
fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphiliam iter aperuerat; tunc
haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat, quam reverti qua
venerat. Itaque, signo receptui dato, densatis ordinibus scutisque super capita
consertis retro evadere ex angustiis iubet: XXX fuere stadia, quae remensi
sunt.
|