1.
Ceterum ingentia animi bona,
illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis
constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem,
in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis
temperantiam, haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Hoste et aemulo regni
reparante cum maxime bellum, nuper subactis quos vicerat novumque imperium
aspernantibus, de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem
quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato
vivere adsuetae. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes
Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi:
exspectare hoc eos, quorum urbes Barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re
ferente sententiam, unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque
avidior fuit quam patientior: "Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi
faces subdimus?" Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad
incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit; tum
convivae et ministri pelicesque. Multa cedro aedificata erat regia: quae
celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus,
qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam
concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem
ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa
igitur quam portaverant aqua, ipsi aridam materiem in incendium iacere
coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura
petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita M navium
classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus
perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. Ac ne tam
longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes
habuere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non
inveniretur, nisi Araxe amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde
urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae. Pudebat
Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Itaque res in
serium versa est, et imperaverunt sibi ut crederent illo potissimum modo fuisse
delendam. Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse
constat et dixisse maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si ipsum in
solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. Postero die Lycio itineris, quo Persidem intraverat, duci
XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit? ubi supplementum
novorum e Cilicia militum occurrit; peditum erant V milia, equites M; utrisque
Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus, Dareum persequi statuit.
1.
Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi,
eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus
ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. Aberat ab eo
Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis
longum videbatur. Itaque proelio magis quam fugae se praeparabat. XXX milia
peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant IIII milia, fidelitate erga
regem ad ultimum invicta. Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia
expleverat; praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Parthienorum;
Bessus praeerat, Bactrinae regionis praefectus.
2.
Cum hoc agmine paulum declinavit via militari, iussis praecedere lixis
inpedimentorumque custodibus. Consilio deinde advocato: "Si cum
ignavis", inquit, "et pluris qualemcumque vitam honesta morte
aestimantibus fortuna iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem. Sed
maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus, magis
etiam coniti debeo ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an vestri
similes adhuc sitis. Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me
victum, bis fugientem persecuti estis. Fides vestra et constantia ut regem me
esse credam facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule,
quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur
animi. Meam fortunam tamen
quam victoris maluistis sequi, dignissimi quibus, si ego non possim, dii pro me
gratiam referant. Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama,
quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque, etiam si consilium
fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus
obviam issem hosti. Quousque enim in regno exsulabo et per fines imperii mei
fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut
reparare quae amisi, aut honesta morte defungi? nisi forte satius est
exspectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere
regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi. Nec di
siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam aut condonare
possit! nec hoc imperium vivus amittam, idemque erit regni mei qui spiritus
finis. Si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis
fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur. sua cuique dextera aut
ultionem tot malorum pariet aut finem. Equidem quam versabilis fortuna sit,
documentum ipse sum, nec inmerito mitiores vices eius exspecto. Sed si iusta ac
pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori. Per ego vos
decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per
illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes
in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor ut nobilitate vestra
gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua
praeterita tolerastis, experiamini quidquid deinde fors tulerit. Me certe in
perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut pugna."
1.
Haec dicente Dareo
praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat,
nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum,
quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: "Nos vero", inquit, "pretiosissimam
vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem
sequemur, ea quidem mente ut victoriam speremus, mortem non recusemus."
Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat,
cum Besso inauditi antea facinoris societate inita, regem suum per milites,
quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente ut, si
Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris,
magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent,
interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent. Hoc parricidium
cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: "Scio
me," inquit, "sententiam esse dicturum, prima specie haudquaquam auribus
tuis gratam; sed medici quoque graviores orbos asperis remediis curant et
gubernator, ubi naufragium timet, iactura quidquid servari potest redimit. Ego
tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri
ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas
urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium
interim alii trade, qui tam diu rex appelletur donec Asia decebat hostis,
victor deinde regnum tibi reddat. Hoc autem brevi futurum ratio promittit:
Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus,
tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior
belli moles supersit quam exhausta sit. Quid ruimus beluarum ritu in perniciem
non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse
vitam. Saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi; at nihil
virtus inexpertum omittit. Itaque ultimum omnium mors est, ad quam non pigre
ire satis est. Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus,
praefectum regionis eius Bessum regem temporis gratia statuamus; conpositis
rebus iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium". Haud mirum est
Dareum non temperasse animo, quamquam tam impiae voci quantum nefas subesset
latebat. Itaque: "Pessimum", inquit, "mancipium, repperisti
exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires!" strictoque acinace
interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi
deprecarentur, tristium specie, ceterum si perseveraret vincturi
circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus consecutus copias
quibus praeerant a cetero exercitu secedere iubent, secretum inituri consilium.
Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum
identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel
stultitiam vel errorem. Instare iam tum Alexandrum, gravem, etiamsi omnes
praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur a rege.
Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen
omnium animis eodem in loco substitit, sed attonitus maestitia simul et
desperatione tabernaculo se inclusit. Ergo
in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in
commune ut ante consulebatur. Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos
iubet paratosque esse ad exsequendum imperium. Persae secesserant: Bessus cum
Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis
opulenta simulque quae manentibus instarent pericula ostentans. Persarum
omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem. Inter haec Artabazus
omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire,
hortari, monere nunc singulos nunc universos non ante destitit, quam satis
constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit ut cibum caperet
animumque rebus adverteret.
|