1.
At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exsequi statuunt regni
cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe
in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque Barbari
conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. Inflabat inpios
animos regio cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum
gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos
amiserat Dareus, aequabat. Itaque
non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri,
si regni iis potiri contigisset. Diu omnibus cogitatis placuit per milites
Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem conprehendere, mittique nuntium
ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: si, id quod timebant,
proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu
petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat, tot Persarum milibus
laturis opem regi; Graecorum quoque fides timebatur. Itaque, quod vi non
poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare
decreverant et excusare apud regem consternationem suam. Interim? qui Persas
sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae
rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant, exceptura
eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.
2. Haec agitantibus Artabazus
supervenit sive regis iussu sive sua sponte, adfirmans mitigatum esse Dareum et
eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. Illi lacrimantes nunc purgare
se, nunc Artabazum orare ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. Sic
peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus
in vestibulo praetorii aderant, titulum sollemnis officii occulto sceleri
praeferentes.
3. Dareus signo ad eundum dato
currum pristino more conscendit. Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes
humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari; lacrimas
etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio
est! Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non
credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. Ac ne tum
quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum
fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas
solas timebat, effugere properabat.
1.
Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis ut arma, quae in sarcinis antea
ferebantur, induerent, ad omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum
regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum, quippe Bessi facinus
praesenserat; sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru
non recedebat. Diu ergo Patron cunctatus ac saepius sermone revocatus, inter
fidem timoremque haesitans, regem intuebatur. Qui, ut tandem advertit oculos,
Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet numquid ipsi
velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo
respondit, iussusque propius accedere sine interprete, - nam haud rudis Graecae
linguae Dareus erat, - "Rex", inquit, "ex L milibus Graecorum
supersumus pauci, omnes fortunae tuae comites, et in hoc tuo statu idem, qui
florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patria et domesticis rebus
petituri. Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem
invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue, nos
corporis tui custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt
nobis, spes omnis in te: utinam et ceteris esset! Plura dici non attinet. Custodiam
corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse
praestare." Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen stimulante
conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes
celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, quantum ex voltu
concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii quod
adferret coepit. Ille, non ultra differendum ratus: "Bessus", inquit,
"et Nabarzanes insidiantur tibi; in ultimo discrimine et fortunae tuae et
vitae hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus." Et Patron quidem
egregiam conservati regis gloriam tulerat. Eludant videlicet, quibus forte
temere humana negotia volvi agique persuasum est, nec serie nexuque causarum
latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege
percurrere. Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota
sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum; difficilius sibi esse
damnare, quam decipi: quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam
transfugam fieri; sero se perire, si salvum esse milites sui nollent. Patron
desperata regis salute ad eos quibus praeerat reddit, omnia pro fide experiri
paratus.
1.
At Bessus occidendi protinus
regis impetum ceperat: sed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum
tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio
agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes
spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis
caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore,
sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium
circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti
Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius quin vera deferrentur a Graecis; sed eo
rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX
milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron
habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio
excusationem videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari.
Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus
iustitiam quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo
praemium exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque.
Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex
proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat,
armati stabant.
2. Inter haec Dareus Artabazum acciri
iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin
transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato
secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens
unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur,
perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde
velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum
corpus abiecit. Tum vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel
periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare
credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat
paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At
ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.
3. Iamque solitudinem, quam paulo
ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. Quem intuens:
"Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut
decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod
vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc vocem
spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde
alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare
coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in
Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem
viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris
referebatur.
4. Besso et Nabarzani
nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat;
itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris
delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones
indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et
deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus
servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectus inponitur.
Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per
scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant
Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu
ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem
sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne
tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova
ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci,
sordidis pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne
percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur.
1.
Alexander, audito Darium
movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi
pergit strenue. Tabas, - oppidum est in Paraetacene ultima, - pervenit: ibi
transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde
cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem vinctum regem, sed in periculo
esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. Rex, ducibus convocatis:
"Maximum", inquit, "opus, sed labor brevissimus superest. Dareus
haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra
victoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant
paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen
cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum
laborem relaxante. Itaque D
stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus
conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non
potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse
simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque
delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi
graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque posceret,
pedestris acies erant.
2. Haec agentem Alexandrum adeunt
Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant, nuntiabantque
stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. Gratus regi adventus
transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu
monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa.
Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis
possent. CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius,
Syriae quondam praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam
CC stadia abesse, exercitum, utpote qui non caveret, incompositum
inordinatumque procedere; Hyrcaniam videri petituros; si festinaret sequi
palantes superventurum; Dareum adhuc vivere. Strenuo alioquin cupiditatem
consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque
fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat
pulveris nubes. Paulisper
ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a Barbaris
erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum
animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero
Barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri
erant. Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos
in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei
adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga eriperet.
Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se
parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem
multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne
longius prosequi possent, convulnerant duobus sevis qui regem comitabantur
occisis. Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes
Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus
destituti qua quemque aut spes ducebat aut pavor dissipabantur; D tantum
equites congregaverant se, incerti adhuc resistere melius esset an fugere.
3.
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad
inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia
resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente
rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei
vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum
vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III milia equitum
persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa
fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi quam qui caperent erant:
adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium
paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.
4. Interim iumenta quae Dareum
vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor
stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. Haud
procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti
maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum
deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas
potius quam abacta esse, semivivi hominis ...
|