1.
Summa militum alacritate
iubentium quocumque vellet duceret, oratio excepta est. Nec rex moratus
impetum, tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero
relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat,
additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione Barbarorum
Parthienen tueretur. Erigyium inpedimenta, modico praesidio dato, campestri
itinere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia emensus castra in
valle, qua Hyrcaniam adeunt, communit. Nemus praealtis densisque arboribus
umbrosum est, pingue vallis solum rigantibus aquis quae ex petris imminentibus
manant. Ex ipsis radicibus montium Ziobetis amnis effunditur, qui tria fere
stadia in longitudinem universus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat,
repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit. Inde torrens et
saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per
CCC stadia conditus labitur, rursusque velut ex alio fonte conceptus editur et
novum alveum intendit, priore sui parte spatiosior, - quippe in latitudinem X
et trium stadiorum diffunditur, - rursusque angustioribus coercitus ripis iter
cogit; tandem in alterum amnem cadit: Rhidagno nomen est. Incolae adfirmabant,
quicumque demissi essent in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud
os amnis aperitur, existere. Itaque Alexander duos, qua subeunt aquae terram,
praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa videre qui
missi erant ut exciperent.
2.
Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis,
qui Dareum cum Besso interceperat, accepit, quarum sententia haec erat:
"se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse,
suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, prope occisum ab eo. Agitasse Dareum custodiam corporis sui
contra ius fasque peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per
ducentos et triginta annos inviolatam regibus suis praestitissent. Se in
praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse.
Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus,
quod insidiantem interemisset. Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius:
amore eius ad ultima esse propulsum. Sed ea magis esse secutum quam optasse. In
communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si venire se iuberet, sine metu
esse venturum. Non timere ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo falli
non solere. Ceterum si, cui fidem daret, videretur indignus, multa exilia
patere fugienti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit."
Nec dubitavit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inviolatum,
si venisset, fore.
3.
Quadrato tamen agmine et conposito ibat, speculatores subinde praemittens qui
explorarent loca. Levis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post
pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu
curam regis intenderat. Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium
patens. Duo terrae eius velut brachia excurrunt: media flexu modico sinum
faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere
inplente. Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt, et ab altera parte
Leucosyri et Amazonum campi; et illos, qua vergit ad septentrionem, hos ad
occasum conversa prospectat. Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis
serpentes alit; piscium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam Caspium,
quidam Hyrcanium appellant; alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent
et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso
paludis humore mitescere. A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque
agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat. Idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu,
quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non
Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam cadere, cuius fastigium, ut supra
dictum est, perpetua valle submittitur. Hinc rex XX stadia processit semita
propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur;
nullo tamen hoste obvio penetrant, tandemque ad cultiora perventum est. Praeter
alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus
nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est. Frequens arbor faciem quercus
habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae
occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.
4. XXX hinc stadia processerat,
cum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darei mortem profugerant,
dedens; quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei
Craterus et Erigyius occurrunt. Praefectum Tapurorum gentis Phradatem
adduxerant; hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi
clementiam regis. Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Manapin: exul hic regnante
Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum
quoque gentem Phradati reddidit.
1.
Iamque rex ultima Hyrcaniae
intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum
propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. Dextram
venienti obtulit rex, quippe et hospes Philippi fuerat cum Ochio regnante
exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata
vincebat. Comiter igitur exceptus: "Tu quidem", inquit, "rex, deos
quaeso, perpetua felicitate floreas. Ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod
praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum": nonagesimum et
quintum annum agebat; novem iuvenes omnes eadem matre geniti patrem
comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit, precatus ut tam diu viverent
donec utiles Alexandro essent. Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc
admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo
vehi erubesceret. Ut deinde castra sunt posita, Graecos quos Artabazus
adduxerat convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et
Sinopensibus daretur, respondent se quid agendum ipsis foret deliberaturos. Legati erant Lacedaemoniorum missi ad
Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. Rex
omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam quam ipse
dedisset habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus, tandem
venturos se pollicentur. At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus
semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit; ceteri, sicut
constituerant, dicioni Alexandri ipsos se permittunt: M et D milites erant,
praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles,
ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.
2. Mardorum erat gens confinis
Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta; haec sola nec legatos
miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex, indignatus si una gens
posset efficere ne invictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis expedita
manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu
erat. Tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos
occupaverant, Barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti
capiuntur. Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione
exercitus poterant; iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt; ea,
quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant Barbari. Arbores densae sunt
de industria consitae, quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos
rursus inserunt terrae; inde velut ex alia radice laetiores virent trunci. Hos,
qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt;
qui, ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram; itaque occulti ramorum velut
laquei perpetua saepe iter cludunt. Una
ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque
nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis
similes lento vimine frustrabantur ictus. Incolae autem ritu ferarum virgulta
subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem
lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit; ad
ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. Sed
ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus
regis, - Bucephalam vocabant, - quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes
animo aestimabat: namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium, et
regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque
sentire quem veheret. Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus
equum vestigari iubet, et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem
esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. Sed
ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem
ramis inpeditam exaggerari. Iam aliquantum altitudinis opus creverat, cum
Barbari desperato regionem, quam occupaverant, posse retineri gentem suam dedidere.
Rex obsidius acceptis Phradati parere eos iussit.
3.
Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem
Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam
ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes
accepta fide occurrit, dona ingentia ferens. Inter quae Bagoas erat, specie
singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuetus fuerat,
et mox Alexander adsuevit; eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit.
Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta
amnem Themiscyrae incolentium campos. Reginam habebant Thalestrin, omnibus
inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis
accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit
indicantes venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam. Protinus facta
potestate veniendi, ceteris iussis subsistere trecentis feminarum comitata
processit, atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas
lanceas dextera praeferens. Vestis
non toto Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera
deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua
descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur
dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. Interrito vultu regem
Thalestris invebatur, habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis
perlustrans: quippe omnibus Barbaris in corporum maiestate veneratio est,
magnorumque operum non alios capaces putant quam quos eximia specie donare
natura dignata est. Ceterum
interrogata num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos
cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes;
feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso
militare vellet, interrogat: et illa causata sine custode regnum reliquisse
petere perseverabat ne se inritam spei pateretur abire. Acrior ad venerem
feminae cupido quam regis; ac, ut paucos dies subsisteret, perpulit: XIII dies
in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum
suum, rex Parthienen petiverunt.
1.
Hic vero palam cupiditates
suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna
eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. Patrios mores disciplinamque
Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum, velut leviora
magnitudine sua ducens, Persicae regiae par deorum potentiae fastigium
aemulabatur. Iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis
tot victores gentium inbuere et captivis pares facere exspectabat. Itaque
purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit
vestemque Persicam sumpsit, ne omnem quidem veritus, quod a victoris insignibus
in devicti transiret habitum. Et ille se quidem spolia Persarum gestare
dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi
insolentia sequebatur. Litteras quoque quas in Europam mitteret veteris anuli
gemma obsignabat, iis quas in Asiam scriberet Darei anulus inprimebatur, ut
adpareret unum animum duorum non capere fortunam. Amicos vero et equites, - hi
namque principes militum, - aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis
oneraverat vestibus. Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam
inplebant; quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adveti, sequebantur.
Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio
ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo
erat plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: "tum cum maxime
vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros?
Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae
imperatore Darei satrapen factum."
2. Ille non ignarus, et principes
amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare
temptabat; sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. Igitur, ne in
seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia
opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se
iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes
nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit.
Et, cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum,
deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referre iussit in
medium. Planities spatiosa erat in quam vehicula onusta perduxerant.
Exspectantibus cunctis quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci,
suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. Flagrabant
exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent saepe flammas
restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem
ignis exureret. Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad
omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam.
Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita
morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. Rex ante omnes maestus
cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare
cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri
persolveret; ipse contendit ad Bessum.
3. Iter facienti ei litterae
adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili
animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapam Ariorum ipse
praefecisset, defecisse ab eo. Itaque quamquam Besso imminebat, tamen
Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres
copias educit, totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.
Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum, - nec plures
subito contrahi poterant, - Bactra perfugit; ceteri proximos montes
occupaverunt. Praerupta rupes est, qua spectat occidentem; eadem, qua vergit ad
orientem, leniore summissa fastigio, multis arboribus obsita perennem habet
fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX et duo stadia
conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem
considere iubent; ipsi, qua rupes deerat, arborum truncos et saxa obmoliuntur:
XIII milia armata erant. In
quorum obsidione Cratero relicto, ipse Satibarzanen sequi festinat. Et, quia
longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium
occupaverant, redit. Ac primo repurgari iubet quidquid ingredi possent,;
deinde, ut occurrebant inviae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor
videbatur obstante natura. Ille, ut erat animi semper obluctantis
difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat
se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet ubi prima
quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potui, fortuna
consilium subministravit. Vehemens favonius erat, et multam materia ceciderat
miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida iam inarserat; ergo adgeri
alias arbores iubet et igni dare alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis
fastigium montis aequatum est. Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit;
flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube
absconderat caelum. Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non
incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum
ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant: sed, qua flamma
dederat locum, hostis obstabat. Varia igitur caede consumpti sunt: alii in
medios ignes, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt,
pauci semustulati venere in potestatem.
4. Hinc
ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus
praeparatis regis exspectabat adventum, captae urbis titulo, sicut par erat,
cedens. Igitur Alexander turres admoveri iubet; ipsoque aspectu Barbari
territi, e muris supinas manus tendentes, orare coeperunt iram in Satibarzanen,
defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo
solvit, sed omnia sua incolis reddidit. Ab hac urbe digresso supplementum
novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex
Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex
Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis
eiusdem sequebantur. Hac manu adiecta adit Drangas: bellicosa natio est;
satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is
suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.
|