1.
Iam nonum diem stativa
erant, cum externa vi non invictus modo rex, sed tutus, intestino facinore
petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui
Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi dediti corporis
vinctus. Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis
arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus;
suspensumque exspectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi
rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. Et
ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per
praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias
conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem.
Quis iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec
ulla religione ut scelus tegat posse constringi. Dymnus et amore et metu amens
dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii
operisque fieret: si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius
erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus,
quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. Ad ultimum aversari scelus
perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum
facinus inchoaturos. Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias
proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens, interdumque regnum
quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum
deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus,
expressit tandem ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. Namque
abunde constantis animi et dignus qui pudicus esset nihil ex pristina voluntate
mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. Sciscitari inde pergit cum quibus tantae
rei societatem inisset: plurimum referre quales viri tam memorabili operi
admoturi manus essent. Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit,
simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere,
Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori; adicit his Aphobetum, Iolaum,
Dioxenum, Archepolim, Amyntam. Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem, -
Cebalino erat nomen, - quae acceperat defert. Placet ipsum subsistere in
tabernaculo, ne, si regiam intrasset non adsuetus adire regem, coniurati
proditos se esse resciscerent. Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae, - neque
enim propius aditus ei patebat, - consistit opperiens aliquem ex prima cohorte
amicorum, quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas,
Parmenionis filius, - incertum quam ob causam, - substiterat in regia. Huic
Cebalinus, ore confuso, magnae perturbationis notas prae se ferens aperit quae
ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas
conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum, multoque invicem de aliis rebus
sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. Sub
vesperam eum prodeuntem in vestibulo regia excipit iuvenis, an mandatum
exsecutus foret requirens. Ille
non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die, Cebalinus
venienti in regiam praesto est, intrantemque admonet pridie communicatae cum
ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi quae audierat
aperit.
2. Coeperat Cebalino esse
suspectus; itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni, - Metron erat
ei nomen, - super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. Ille
Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid
index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus
armamentarium intrat. Ibi Cebalinus, gaudio elatus: "Habeo te",
inquit, "incolumem ex inpiorum manibus ereptum." Percontatus deinde
Alexander quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit
quaerere quotus dies esset ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque
illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post
deferre quae audierat, vinciri eum iussit. At ille clamitare coepit eodem
temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo perconperta.
Rex item quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei ut pervenirent ad se,
perseverante eo adfirmare quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus
lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur.
Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio quo
forte erat cinctus graviter se vulnerat, occursuque satellitum inhibitus perfertur
in regiam. Quem intuens rex: "Quod", inquit, "in te, Dymne,
tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso
videretur?" Illum iam defecerat vox; itaque edito gemitu vultuque a
conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.
3.
Rex Philota venire in regiam iusso: "Cebalinus", inquit,
"ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo
texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium
detulisse se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est
dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire
fateor. Faventem habes
iudicem, si, quod admitti non potuit, saltem negari potest." Ad haec
Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem
scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse
respondit, veritum ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum
detulisset: cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse
reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam
culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim
credideritne ei rex, an altius iram suppresserit; dexteram reconciliatae
gratiae pignus obtulit, et contemptum magis quam celatum indicium esse videri
sibi dixit.
1.
Advocato tamen consilio
amicorum, cui [tamen] Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. Is
eadem quae detulerat ad regem ordine exposuit. Erat Craterus regi carus in
paucis, et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus; neque ignorabat
saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et
ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. Non aliam premendi inimici occasionem
aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem:
"Utinam", inquit, "in principio quoque huius rei nobiscum
deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius
ignorare eum quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum cogeres
saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper
insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. Nec est quod
existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt,
amplius sperare non posse. At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio
tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et
inveterata apud milites tuos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae
fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi.
Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet. superest ut malit
videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute
esse pugnandum. Satis hostium superest, ad quos persequendo ituri sumus: latus
a domesticis hostibus muni; hos si submoves, nihil metuo ab externo." Haec
Craterus. Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non
fuisset nisi auctor aut particeps: "Quem enim pium et bonae mentis, non
amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis quae ab eum delata erant non protinus
ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta
ipsi nuntiasset, Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum
regis arbitrum! Simulasse etiam non vacasse sermoni suo regem, ne index alium
internuntium quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum
conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque
paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo
et forsitan supervacuo inserere sermoni. At enim, si non credidisset talia
deferentibus pueris, cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet
fidem? dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. In suo quemque
periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse
debere, vana quoque deferentis admittere." Omnes igitur
quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse
decernunt. Rex admonitos uti
consilium silentio premerent dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum
iubet, ne qua novi initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad
ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui
cum eo, quem damnaverat, sustinuit. Secunda deinde vigilia, luminibus
extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et
Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum ut, qui ad praetorium
excubabant, armati vigilarent. Iam ad omnes aditus dispositi erant equites,
itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque
copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat
regiam: huic decem satellites traduntur, quorum singulos deni armigeri
sequebantur. Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt; Atarrhias
cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur, L iuvenum
promptissimis stipatus: nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto
aditu Philotas posset elabi. Illum sive securitate animi sive fatigatione
resolutum somnus oppresserat; quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. Tandem ei
sopore discusso cum inicerentur catenae: "Vicit", inquit,
"bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas." Nec plura
elocutum capite velato in regiam adducunt. Postero die rex edixit omnes armati
coirent.
2. VI milia fere militum
venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. Philotan
armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo quam rex
adlocutus milites esset. De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat
rex, iudicabat exercitus, - in pace erat vulgi, - et nihil potestas regum
valebat, nisi prius valuisset auctoritas. Igitur Dymni primum
cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
1.
Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum
quoque maestitia exspectationem haud parvam rei fecerat. Diu rex demisso in terram vultu, attonito
stupentique similis stetit. Tandem, recepto animo: "Paene", inquit,
"milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum providentia et
misericordia vivo; conspectusque vestri venerabilis coegit ut vehementius
parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot
fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse." Interrupit
orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex:
"Quanto", inquit, "maiorem in animis vestris motum excitabo, cum
tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam
salvi esse possint, nominibus abstineo. Sed
vincenda est memoria pristinae caritatis, et coniuratio impiorum civium
detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis,
tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem
se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et
hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum
subornavit." Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione
obstrepebat, qualis solet esse multitudinis, et maxime militaris, ubi aut
studio agitur aut ira. Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae
quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris
destinabatur. Itaque indignatione expressa vox indicum silentio excepta est.
2.
Tum rex: "Qualis", inquit, "ergo animi vobis videtur, qui huius
rei delatum indicium id ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni exitus
declarat. Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nec Metron ne
momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet.
Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis
periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret!
subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad
ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest; ipse apud multos copiarum duces
meis praepotens viribus maiora quam capit spirat. Orbitas quoque mea, quod sine
liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas: in vobis liberos, parentes,
consanguineos habeo; vobis salvis, orbus esse non possum." Epistulam
deinde Parmenionis interceptam quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat
recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem; namque summa eius
haec erat: "Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim quae
destinavimus, efficiemus." Adiecitque rex sic esse scriptam ut, sive ad
filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret
ignaros. "At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret,
Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae
indicium est, quod sic ab iis timetur etiam a quibus prodi potest, ut, cum de
se fateantur, illum tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. Hic
Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit
insidias, socium se et conscium adiunxit; hic Attalo, quo graviorem inimicum
non habui, sororem suam in matrimonium dedit; hic, cum scripsissem ei pro iure
tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis
oraculo, sustinuit rescribere mihi se quidem gratulari quod in numerum deorum
receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo qui modum
hominis excederet. Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis
gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo
pressi; videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si? in quos tam
magna contuleram, viliores mihi facerem. Sed
iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. Hos, si
mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam,
milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus
nobilissimae iuventutis, unum praefeci; salutem, spem, victoriam meam fidei
eius tutelaeque commisi. Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis,
admovi; Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia
imperio eius dicionique subieci. Unde praesidium petieram, periculum extitit.
Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima!
Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non
debui. Soletis identidem a me, milites, petere ut saluti meae parcam. Ipsi mihi
praestare potestis, quod suadetis ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma
confugio: invitis vobis, salvus esse nolo; volentibus non possum, nisi
vindicor."
3. Tum Philotan religatis post
tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos
esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. Ducem
equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio; repente non
reum quidem, sed etiam damnatum, immo vinctum intuebantur. subibat animos Parmenionis
quoque, tanti ducis, tam clari civis fortuna, qui quo modo duobus filiis,
Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens
diceret causam. Itaque Amyntas, regius praetor, inclinantem ad misericordiam
contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: "proditos eos esse
Barbaris; neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes fuisse rediturum;
velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine, aliena terra
ludibrium hostis futuros." Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata
regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia
exsequenda fecisset.
4. Tum Coenus, quamquam Philotae
sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan
invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans, saxumque,
quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique
crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit,
dicendae prius causae debere fieri potestatem reo, nec aliter iudicari passurum
se adfirmans. Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris, sive
periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculos, non hiscere
audebat. Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur,
incubuit; abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem
dicturus videbatur. Iamque rex intuens eum: "Macedones", inquit,
"de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos
usurus." Tum Philotas: "Praeter Macedonas", inquit, "plerique
adsunt, quos facilius quae dicam percepturos arbitror, si eadem lingua fuero
usus qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a
pluribus." Tum rex: "Ecquid videtis, adeo etiam sermonis patrii
Philotan taedere? solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est,
dum memineritis aeque illum a nostro more quam a sermone abhorrere." Atque
ita contione excessit.
|