1.
Tum Philotas:
"Verba" inquit, "innocenti reperire facile est, modum verborum
misero tenere difficile. Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam
fortunam destitutus ignoro quomodo et animo meo et tempori paream. Abest quidem
optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule,
excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere,
non cognita vero liberari absente non possum, qui a praesente damnatus sum. Sed
quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est,
qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere,
memet ipse non deseram nec committam ut damnatus etiam mea sententia videar. Equidem
cuius criminis reus sim, non video. Inter coniuratos nemo me nominat, de me
Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus quam audierat scire non potuit. Atqui
coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire,
quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus,
quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? Non enim detecto facinore nomen
meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse, Nicomacho, quem taciturum
arcana de semet ipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat.
Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire
voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? Dymnus sane, ut viveret
adhuc, vellet mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet
subtrahent! Maligna est
calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot
conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morturo, nec cuiquam
moriturus, ut opinor. Ad verum crimen et ad unum praevertendum mihi est: cur
rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc qualecumque est,
confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus,
reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. Si credidisti mihi,
absolutus sum; si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac
proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum
ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem
meis inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et proditori tam
alti quies somni? Scelerati
conscientia obstrepente condormire non possunt; agitant eos Furiae, non
consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi securitatem primum
innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat; non timui ne plus alienae
crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae. Sed ne te mihi credidisse
paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii
exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. Amatoris et
scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam
habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret; timui ne negaret
mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi
causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni qui mallet perire me quam
incolumem esse! quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes
lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? minime. Ita, quod
solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non
poterat. At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo
proditos esse nos dissimulare non debui; Cebalinus ipse tolli de medio nulloque
negotio potuit. Deinde post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum
regis solus intravi, ferro quidem cinctus: cur distuli facinus? an sine Dymno
non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra
Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis
corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem
obicitur quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam:
sic ego imperio, quod dedignor, immineo. Iam pridem nativus ille sermo
commercio aliarum gentium exolevit: tum victoribus quam victis peregrina lingua
discenda est. Non, mehercule, ista me magis laedunt quam quod Amyntas,
Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum
quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non
oportuit diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam
venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum
amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo?
si iniustum, cur nunc demum occidor? At enim scripsi misereri me eorum, quibus
vivendum esset sub eo qui se Iovis filium crederet! Fides amicitiae, veri
consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem
inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim
faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur qui
Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret. Sed quoniam
oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis,
dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum
dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur.
Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae
veritatis fidem deprecor.
2. Solent rei capitis adhibere
vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum, nec
invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. Parum est enim tot modo
liberorum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse
in rogum meum inponitur. Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam
extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an ut hos ex me
fructus perciperes, qui te manent? Nescio, adulescentia mea miserior sit an
senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum
adimet, quem, si fortuna exspectare voluisset, natura poscebat. Admonuit me
patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me,
indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi
parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quominus medicamentum biberet quod
medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem
eius litterae habuerunt? Ego ipse quotiens quae audieram detuli, et cum
ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum
tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?" Cumque unus e
circumstantium turba exclamasset: "bene meritis non insidiari",
Philotas: "Recte", inquit, "quisquis es, dicis. Itaque, si insidiatus sum, poenam non
deprecor, et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa
auribus." Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
1.
Erat inter duces manu
strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab
humili ordine ad eum gradum in quo tunc erat promotus; qui tacentibus ceteris
stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque diversoriis,
quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae
reciperentur eo, unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius
onusta totis vicis stetisse, at ne in viciniam quidem diversorii quemquam
commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat,
omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius
quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas
appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per
interpretem audire. Nunc cum Hammonem consuli vellet, eundem Iovis arguisse
mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum ne invidiosum esset
quod dii offerrent. Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum
Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet quis praesit in
Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem
sceleris impellat. Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod
ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis
optimi persolvant.
2. Tum vero universa contio
accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus discerpendum
esse parricidam manibus eorum: id quidem Philotas, qui graviora supplicia
metueret, haud sane iniquo animo audiebat. Rex in contionem reversus, sive ut
in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium
in posterum diem distulit; et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen
amicos convocari iubet. Et ceteris quidem placebat Macedonum more obrui saxis,
Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse
dixerunt; et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.
Consilio ergo dimisso, Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de
Philota habendam consurgunt. Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius
summa non edita est, in intimam diversorii partem secessit, et remotis arbitris
in multam noctem questionis exspectavit eventum.
3. Tortores in conspectum
Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. Et ille ultro: "Quid
cessatis", inquit, "regis inimicum, interfectorem confitentem
occidere? quid questione opus est? cogitavi, volui." Craterus exigere ut,
quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. Tum corripitur et, dum
obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud
surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et
inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. Ac primo, quamquam hinc
ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non
vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate; sed postquam intumescens
corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si
tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent,
pollicetur. Sed finem
quaestioni fore iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores.
Et utroque inpetrato: "Cratere", inquit, "dic quid me velis
dicere". Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores,
tempus petere coepit dum reciperet spiritum cuncta, quae sciret, indicaturus.
Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua
cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem
Macedonum veriti, qua cautum erat ut propinqui eorum qui regi insidiati essent
cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque
solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu
cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.
4.
Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura
est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis
ostenditur. Ceterum "Pater", inquit, "meus Hegelocho quam
familiariter usus sit non ignoratis; illum dico Hegelochum, qui in acie
cecidit: omnium malorum nobis fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se
salutari iussit rex, id indigne ferens ille: "Hunc igitur regem
agnoscimus", inquit, "qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de
nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit,
qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in
superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit,
tolerabilem. Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur
mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis
adoptabimur. Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis
Perdiccan occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit."
5.
Haec Hegelochus dixit super cenam; et postero die prima luce a patre accersor.
Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem
incuterent. Itaque, ut experiremur utrumne vino gravatus effudisset illa, an
altiore concepta consilio, accersi eum placuit: advenit, eodemque sermone ultro
reperito adiecit se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes
vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum. Parmenioni
vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur; non enim sibi, sed hosti esse
occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum
Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et
data est et accepta. Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio, et haec confessus
intellego non prodesse mihi quod prorsus sceleris expers sum." Illi rursus
tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent,
expressere ut hoc quoque crimen confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem
cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur,
timuisse respondit ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae
pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus
occidendi regis causa non esset. Festinasse
ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cuius patrem
fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non
recusare. Illi conlocuti satis quaesitum videri, ad regem revertuntur, qui
postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi
non poterat, iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi
sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique
pariter et constantia et vultus abnuens quicquam sibi in regem cogitatum esse,
tormenta etiam deposcebat in semetipsum: cum Philotas circumlatis oculis, ut
incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere.
Illo perturbato et recusante transire ad eum: "Patieris", inquit,
"Demetrium mentiri rursusque me excruciari?" Calin vox sanguisque
defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia
nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset
adulescens; qui, ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et
semetipsum id facinus cogitasse confessus est. Omnes ergo a Nicomacho nominati
more patrio dato signo saxis obruti sunt. Magno non salutis,
sed etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et
Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius
exercitus non potuissent damnari. Itaque anceps quaestio fuit: dum infitiatus
est facinus, crudeliter torqueri videbatur; post confessionem etiam neque
amicorum Philotas misericordiam meruit.
|