I.
1.
Philotan sicut recentibus
eius vestigiis, iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam
desierat esse quem odissent, invidia in misericordiam vertit. Moverat et
claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas. Primus Asiam aperuerat
regi, omnium periculorum eius particeps, semper alterum in acie cornu
defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus, et ipsi Alexandro tam fidus ut
occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. Horum cogitatio subibat
exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem: quis ille haud sane motus
satisque prudens otii vitia negotio discuti edicit ut omnes in vestibulo regiae
praesto sint. Quos ubi
frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex conposito
Atharrias postulare coepit ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas
regem voluisset occidere, exhiberetur. A duobus indicibus, sicut supra diximus,
delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis: eundem in Philippi quoque
caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit; sed, quia primus Alexandrum
regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus. Tum quoque
Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit
suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat.
Igitur Alexander ex custodia educitur, iussusque dicere, quamquam toto triennio
meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex iis, quae
conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum
destituit. Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non
memoriae vitium. Itaque ex his, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc
oblivioni lanceis confoderunt. Cuius corpore ablato rex introduci iussit
Amyntam et Simian; nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri
conperisset, profugerat. Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad
magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti; memineratque
rex summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi
consilii fuisse participes: igitur olim sibi esse suspectos matris suae
litteris, quibus esset admonitus ut ab his salutem suam tueretur. Ceterum se invitum deteriora credentem,
nunc manifestis indiciis victum, iussisse vinciri. Nam pridie quam detegeretur
Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari; fratrem
vero, qui profugerit cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. Nuper
praeter consuetudinem, officii specie amotis longius ceteris admovisse
semetipsos lateri suo, nulla probabili causa; seque mirantem quod non vice sua
tali fungerentur officio et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad
armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. Ad haec accedere, quod cum
Antiphanes scriba equitum Amyntae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus
deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret his, qui amisissent suos,
superbe respondisset, nisi incepto desisteret brevi sciturum quis ipse esset.
Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum
iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si
vera essent, idem meruisse eos quod Philotan; si falsa, exigere ipsum ut
refellant.
2.
Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe
minis indicat. Tum Amyntas,
facta dicendi potestate: "Si nihil", inquit, "interest regis,
peto ut, dum dico, vinculis liberer." Rex solvi utrumque iubet;
desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari
iussit. Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco in quo Alexandri corpus
paulo ante iacuerat: "Qualiscumque", inquit, "exitus nos manet,
rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem Fortunae inputaturos. Sine
praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque; habitum etiam, in quo
te comitari solemus, reddidisti. Causam non possumus, Fortunam timere
desinemus. Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum
obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius
conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum
esset ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. Ceterum etiam
si militis tui, vel in agmine deficientis et fatigati, vel in acie
periclitantis, vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis, aliqua vox
asperior esset accepta, merueramus fortibus factis ut malles ea tempori nostro
inputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: corporibus
nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus; parentes, liberis si
occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis
onusti revertimur, quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem
continere? Militantium nec
indignatio nec laetitia moderata est. Ad omnes adfectus impetu rapimur;
vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio.
Modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria
occurrit. Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces, signum tuba
datum finit: in suos quisque ordines currimus, et quidquid irarum in
tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Utinam Philotas quoque
intra verba peccasset! Proinde ad id praevertar, propter quod rei sumus.
Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse
quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. An vero Parmenionis,
quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione
vincentem cultum a nobis esse miraris? Tu, hercules, si verum audire vis, rex,
huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit ut ad Philotan
decurrerent qui placere vellent tibi? Ab
illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus. Is apud te fuit,
cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. Si nos, propemodum tuo
verberatu, omnes, te praeeunte, iuravimus eosdem nos inimicos amicosque
habituros esse quos tu haberes, hoc sacramento pietatis obstricti obversaremur scilicet
quem tu omnibus praeferebas! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes
habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt; sed
totidem, quot volebant esse, non poterant: ita, si a consciis amicos non
dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. Quod
igitur conscientia adfertur indicium? ut opinor, quia pridie familiariter et
sine arbitris locutus est nobiscum? At
ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero,
si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo
diluet crimen. Sed equos Antiphani non dedimus; et, pridie quam Philotas
detectus est! hic mihi cum Antiphane res erit? qui si nos suspectos facere
vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit,
purgare non poterit. Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi
quod melior est causa suum non tradentis, quam poscentis alienum. Ceterum, rex,
equos decem habui; e quibus Antiphanes octo iam distribuerat his qui amiserant
suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus,
certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. Nec infitias
eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae
suae usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum
est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem, et Antiphani! At,
hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Utinam prudentius esset sollicita pro filio, et non inanes
quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam?
denique non ostendit auctorem? quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi
litteras scripsit? O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius
est tacere quam dicere! sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem
meam displicere quam causam. Agnosces autem quae dicturus sum: quippe
meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te
multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi. Praecepisti igitur mihi,
ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod
equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, exsecutus sum tuum imperium.
Gorgiam et Hecataeum et Gorgatan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid
igitur iniquius est, quam me, qui, si tibi non parvissem, iure daturus fui
poenas, nunc perire quia parvi? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos
causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae. VI milia
Macedonum peditum et DC equites adduxi, quorum pars secutura me non erat, si
militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo ut, quia illa
propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos
obtulisti."
1.
Dum haec Amyntas agit, forte
supervenerunt qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem
consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit quin protinus
suo more saxa in eum iaceret. Atque ille sane interritus: "Nihil",
inquit, "pro me deprecor; modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea.
Haec si defendi non potest, meum crimen sit: horum ob id ipsum melior est
causa, quod ego, qui profugi, suspectus sum." At haec elocuto universa
contio adsensa est. Lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium
repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. Iuvenis erat
primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae
conturbatos alienus terror abstulerat. Desertum eum a comitibus, et haesitantem
inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. Is tum
flere coepit, et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter
ipsum periclitantium fratrum. Moveratque iam regem quoque non contionem modo,
sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum:
"Tum", ait, "demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria
subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas?
Effecisti ut reus capitis accusatoris uterer verbis." Ille peccasse se, sed gravius in fratres
quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis, neque adclamationibus,
quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Una vox erat pari
emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione
consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto:
"Et ipse", inquit, "Amyntan mea sententia fratresque eius
absolvo. Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri
meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. Nisi, quae delata essent, excussissem,
valde dissimulatio mea suppurare potuisset. Sed satius est
purgatos esse quam suspectos. Cogitate
neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo;
erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus."
2. Contione deinde dimissa
Polydamanta vocari iubet: longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri
in acie stare solitus. Et quamquam conscientia fretus in regiam venerat, tamen,
ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem,
fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius quae nocere possent
quam quibus ea eluderet reputans. Iam armigeri, quibus imperatum erat,
produxerant eos, cum exsanguem metu Polydamanta propius accedere iubet,
summotisque omnibus: "Scelere", inquit, "Parmenionis omnes
pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos amicitiae specie fefellit. Ad
quem persequendum puniendumque, - vide quantum fidei tuae credam, - te ministro
uti statui; obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. Proficiscere in
Mediam, et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate
opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo;
postero die, quae scripta erunt, exsequi. Ad Parmeniona quoque epistulas feres;
unam a me, alteram Philotae nomine scriptam: signum anuli eius in mea potestate
est; si pater credit a filio inpressum, cum te viderit nihil metuet."
Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit
operam, conlaudatusque et promissis oneratus, deposita veste quam habebat,
Arabica induitur. Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, vinculum
fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem
loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. Et, priusquam ipsius
nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit, et in
tabernaculum Cleandri, - praetor hic regius erat, - quarta vigilia pervenit.
Redditis deinde litteris, constituerunt prima luce ad Parmenionem coire; namque
ceteris quoque litteras regis attulerat.
3. Iam ad eum venturi erant, cum
Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt; qui, dum laetatur adventu amici,
simulque noscendi, quae rex ageret avidus, - quippe longo intervallo nullam ab
eo epistulam acceperat, - Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius
magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis; ea praecipue regum
satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter
duces, quibus erat imperatum litteris regis ut occiderent. Agendae autem rei
constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere
coepisset. Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est, vultu
laetitiae speciem praeferente ad conplectendum eum cucurrit; mutuaque gratulatione
functi, Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. Parmenion vinculum
epistulae solvens quidnam rex ageret requirebat. Ille e ipsis litteris
cogniturum esse respondit. Quibus Parmenion lectis: "Rex", inquit,
"expeditionem parat in Arachosios. Strenuum
hominem et nunquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria
parcere." Alteram deinde epistulam, Philotae nomine scriptam, laetus, quod
ex vultu notari poterat, legebat. Tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde
iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. Et armigeri, qui ad aditum
nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra
perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. Illi armati ad nemus, in quo
perpetrata caedes erat, coeunt; et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae
participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant, omniumque
sanguine duci parentaturos. Cleander primores eorum intromitti iubet,
litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem
precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. Igitur cognita regis voluntate,
non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus,
pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire permitterent,
precabantur. Diu id negatum est Cleandri metu ne offenderet regem. Pertinacius
deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso
truncum humare permisit; ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis
fuit, militiae domique clari viri. Multa
sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi
et [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos,
iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit, acer consilio,
manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint
illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia
Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit quae facta probari non
poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis
posset liquere, dubitatum est.
4.
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat,
separandos a cetero exercitu ratus, in unam cohortem secrevit, ducemque his
Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum.
Fere idem erant quos alioqui rex habuerat invisos; nam cum experiri vellet
militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis,
quos ipse mittebat, perlaturis cum fide, traderet. Simpliciter ad necessarios
suos quisque scripserat quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non
ingrata militia. Ita et aentium gratias, et querentium litterae exceptae sunt,
et qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a
ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem
linguae ab auribus credulis remoturus. Et consilium temerarium forsitan, -
quippe fortissimi iuvenes contumeliis inritati erant, - sicut omnia alia,
felicitas regis excepit. Nihil illis ad bella promptius fuit; incitabat
virtutem et ignominiae demendae cupido et quia fortia facta in paucis latere
non poterant.
1.
His ita conpositis, Alexander, Ariorum satrape constituto, iter pronuntiari
iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Evergetas appellabant, ex quo
frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus
iuverant. Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat; cognoscit
Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in
Arios. Itaque Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico misit; VI milia
Graecorum peditum, DC equites sequebantur. Ipse LX diebus gentem Evergetarum
ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. Relicto deinde, qui
iis praeesset, Amedine, - scriba is Darei fuerat, - Arachosios, quorum regio ad
Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat,
occurrit: sex milia Macedonum erant et CC nobiles et V milia Graecorum cum
equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis. Arachosiis datus Menon
praetor, IIII milibus peditum, et DC equitibus in praesidium relictis.
2.
Ipse rex nationem, ne finitimis quidem satis notam quippe nullo commercio
colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapamisadae appellantur, agreste
hominum genus et inter Barbaros maxime inconditum; locorum asperitas hominum
quoque ingenia duraverat. Gelidissimum
septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti
sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere ab imo struunt,
et, quia sterilis est terra materia, in nudo etiam montis dorso, usque ad
summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur. Ceterum structura latior
ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae
maxime modum coit. Ibi foramine relicto, superne lumen admittunt. Vites et
arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus.
Hieme defossae latent; cum discussa aperire humum coepit, caelo solique
redduntur. Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene
rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium exstet. Obscura
caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut quae prope
sunt conspici possint. In hac tanta omnis humani cultus solitudine destitutus
exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus,
lassitudinem, desperationem. Multos exanimavit rigor insolitus nivis, multorum
adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis:
quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae, cum moveri desissent,
vis frigori ita adstringebat ut rursus ad surgendum coniti non possent. A
commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat quam ut
ingredi cogerentur. Tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor.
Si qui tuguria Barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta
caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet; illi, nunquam
ante in terris suis advena viso, cum armatos repente conspicerent, exanimati
metu, quidquid in tuguriis erat adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur
orantes. Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens, et alios, cum
aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens; nunc ad prima signa, nunc
in medio, nunc in ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat. Tandem ad
loca cultiora perventum est, commeatuque largo recreatus exercitus; simul et
qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt. Inde agmen processit ad
Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit. Hinc simul mare quod
Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen aliaque regionis Scythiae
deserta spectat. Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso; a
Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit, Armeniaeque montibus iungitur. Sic
inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae
omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et
Ponticum decidunt. XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo
X in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum
Promethea fuisse antiquitas tradidit. Condendae in radicibus montis urbi sedes
electa est. VII milibus seniorum Macedonum et praeterea militibus, quorum opera
uti desisset, permissum in novam urbem considere. Hanc quoque Alexandream
incolae appellaverunt.
|