1.
At Bessus, Alexandri
celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus
mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat.
Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem
spernere incipiunt. Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno
superbus ac vix potens mentis dicere orditur socordia Darei crevisse hostium
famam: occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo
posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis,
tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum
resistendi occasionem fuerit habiturus. Sibi placere in Sogdianos recedere,
Oxum amnem, velut murum, obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida
auxilia concurrerent.
2. Venturos autem Chorasmios et
Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas; quorum neminem
adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem
aequare. Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse; et Bessus
circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
3. Erat in eo convivio Cobares,
natione Medus, sed magicae artis, - si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium,
- magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. Is cum
praefatus esset scire servo utilius parere dicto quam adferre consilium, cum
illos qui pareant idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium sibi
periculum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit; quo accepto, Cobares:
"Natura", inquit, "mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra
dici potes, quod in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Turbida
sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat metus; alias cupiditas; nonnunquam
naturalis eorum, quae excogitaveris, amor (nam in te superbia non cadit);
expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. Magnum onus
sustines capite, regium insigne; hoc aut moderate perferendum est, aut, quod
abominor, in te ruet. Consilio,
non impetu opus est." Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo
usurpabant, canem timidum vehementius latrare, quam mordere, altissima quaeque
flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit
esse prudentia, traderetur. In His audientium exspectationem suspenderat. Tum
consilium aperit utilius Besso quam gratius: "In vestibulo", inquit,
"regiae tuae velocissimus consistit rex. Ante ille agmen, quam
tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina
oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest! iter utrique
commune est, victori tutius. Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen
spes est. Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit,
meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? Alienum habes regnum, quo
facilius eo careas, incipiens forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui
tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius
exsequi supervacuum est. Nobilis
equus umbra quoque virgae regitur; ignavus ne calcari quidem concitari
potest." Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab
amicis quo minus occideret eum, - nam strinxerat quoque acinacem, -
contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Cobares inter
tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
4. VIII milia Bactrianorum
habebat armata Bessus; quae, quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius
Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam
adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum
reliquerunt. Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne
superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur,
novas copias in Sogdianis contrahebat. Alexander Caucasum quidem, ut supra
dictum est, transierat; sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat.
suco ex sesima expresso, haud secus quam oleo artus perunguebant. Sed huius
suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis
nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici nihil aut admodum exiguum
reperiebatur. Sciros vocabant Barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi
qui defodiunt, invenire non possint; in his conditae fruges erant. In quarum
penuria, milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa
alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt:
horum carne, dum in Bactrianos perventum, traxere vitam.
5.
Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis
largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae mitiora
sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae
steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit;
cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet,
converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est,
omniaque pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos,
navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt, et
propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia est regio,
quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine
absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur,
deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque
multitudo gignitur; itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. Ipsa
Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapamiso. Bactrus
amnis praeterit moenia; is urbi et regioni dedit nomen. Hic regi stativa
habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio; nondum enim
victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi. Et alius
praesens terror adfertur: Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare
Besso ferentis opem.
6. Eodem
tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur.
Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. Transfuga Satibarzanes
Barbaris praeerat; qui, cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare
vidisset, in primos ordines adequitavit, demptaque galea inhibitis, qui tela
iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se
caput in certamine habiturum. Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem
aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is, galea
dempta, canitiem ostentans: "Venit", inquit, "dies, quo aut
victoria, aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat,
ostendam." Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum ut
acies utraeque tela cohiberent; protinus certe recesserunt dato libero spatio,
intenti in eventum, non duorum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen
secuturi. Prior Barbarus emisit hastam, quam Erigyius modica capitis
declinatione vitavit, atque ipse infestam sarissam, equo calcaribus concitato,
in medio Barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. Praecipitatus ex
equo, Barbarus adhuc tamen repugnabat; sed ille extractam e vulnere hastam
rursus in os dirigit. Satibarzanes hastam manu conplexus, quo maturius
interiret, ictum hostis adiuvit; et Barbari, duce amisso quem magis necessitate
quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio
tradunt. Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus, magno tamen
animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad
fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit; cui Erigyius
barbari caput, opimum belli decus praeferens occurrit.
1.
Igitur, Bactrianorum regione Artabazo tradita, sarcinas et inpedimenta ibi
cum praesidio relinquit. Ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum
intrat, nocturno itinere exercitum ducens: aquarum, ut ante dictum est, penuria
prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne
modicus quidem humor existit. Harenas vapor aestivi solis accendit; quae ubi
flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur.
Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non
alia qua vasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino
frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque
naturalem absorbet humorem siccitas; ora visceraque penitus uruntur. Itaque
primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et
progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararunt aquam; haec paulisper
repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est.
Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcedo bibendi
fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore non
sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua
defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. Anxium regem
tantis malis circumfusi amici ut meminisset orabant animi sui magnitudinem
unicum remedium deficientis exercitus esse, cum, ex his qui processerant ad
capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis,
quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, occurrerent. Qui
cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet,
porrigens regi. Ille accipit; percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre
cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: "Nec
solus", inquit, "bibere sustineo, nec tam exiguum dividere omnibus
possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulisti, date." Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima
fere vespera; sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte
ignes iubet fieri, ut hi, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos
abesse cognoscerent: eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione
firmatos inplere alios utres, alios vasa, quibuscumque aqua posset portari
iussit ac suis opem ferre. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu
extincti sunt; multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat
exercitus constitit, nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat
totum agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit.
Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat,
terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur,
quod unum necessitas subiecerat, init; utres quam plurimos stramentis refertos
dividit. His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in
statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore
ripa totum exercitum exposuit. Iamque
ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, qua ein Sogdianis erant,
cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso;
sed nullis meritis perfidia mitigari potest: quae tamen iam minus in eo invisa
esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui
videbatur. Titulus facinoris speciosus praeferebatur, vindicta Darei; sed
fortunam, non scelus oderat Bessi. Namque, ut Alexandrum flumen Oxum superasse
cognovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in
societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adsunt quam rogabantur;
adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. Spitamenes
pergit ad Bessum, et remotis arbitris conperisse ait se insidiari ei
Dataphernem et Catanen, ut vivum Alexandro traderent agitantes; a semet
occupatos esse, vinctos teneri. Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus
partim gratias agit, partim avidus explendi supplicii, adduci eos iubet. Illi manibus sua sponte religatis a
participibus consilii trahebantur. Quos Bessus truci vultu intuens
consurgit manibus non temperaturus. Atque
illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem vinciunt
direpto ex capite regni insigni lacerataque veste, quam e spoliis occisi regis
induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo
iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios se insecutos,
cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura
Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse
ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro
tradituri ducunt. Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis
fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia, monitosque ut
liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae quod ad reliqua belli
navaturos operam pollicebantur. [Tum Bessus perducitur.]
2. Perventum
erat in parvulum oppidum. Branchidae
eius incolae erant. Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret,
transierant, et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur,
in gratiam Xerxis violaverant. Mores patrii nondum exoleverant; sed iam
bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur
gaudio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum
militarent, convocari iubet. Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem.
Proditis ergo, sive iniuriae, sive originis meminisse mallent, liberum de
Branchidis permittit arbitrium. Variantibus deinde sententiis se ipsum
consideraturum quid optimum factu esset ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis
secum procedere iubet; cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu
portam intrat. Phalanx moenia oppidi circumire iussa, et dato signo diripere
urbem proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. Illi inermes passim
trucidantur, nec aut commercio linguae, aut supplicum velamentis precibusque
inhiberi crudelitas potest. Tandem ut deicerent fundamenta murorum ab imo
moliuntur, ne quod urbis vestigium exstaret. Nemora quoque et lucos sacros non
caedunt modo, sed etiam exstirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus
excussis etiam radicibus linqueretur. Quae si in ipsos proditionis auctores
excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur; nunc culpam
maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, ideo et Xerxi non
potuerant prodere.
3. Inde
processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam
omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena,
tam Barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. Tum Spitamenes: "Et
te", inquit, "et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui
adduxi eo modo captum cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc
spectaculum oculos Dareus! existat ab inferis, qui illo supplicio indignus
fuit, et hoc solacio dignus est!" Alexander multum conlaudato Spitamene
conversus ad Bessum: "Cuius", inquit, "ferae rabies occupavit
animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere
sustinuisti. Sed huius
parricidii mercedem falso regis nomine persolvisti tibi." Ille facinus
purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi
posset; qui si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. At Alexander
Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit
accedere, tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque
sagittis configerent Barbari, adservarentque corpus, ut ne aves quidem
contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur. Aves non ab alio,
quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere;
namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. Nunc
forsitan, sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit; tum
ingens visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. Dona deinde omnibus,
qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco,
in quo Dareum ipse occiderat, necaretur.
1.
Interea Macedones ad
petendum pabulum incomposito agmine egressi a Barbaris, qui de proximis
montibus decurrerunt, opprimuntur; pluresque capti sunt quam occisi: Barbari
autem, captivos prae se agentes, rursus in montem recesserunt. XX milia
latronum erant; fundis sagittisque pugnam invadunt. Quos dum obsidet rex, inter
promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat
spiculum. Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant: sed
nec Barbaros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito monte cuncta
prospexerant. Itaque postero die misere legatos ad regem, quos ille
protinus iussit admitti: solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans
crus Barbaris ostendit. Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos
tristiores fuisse cognito vulnere ipsius; cuius si auctorem repperissent,
dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum, ceterum se gentem in
fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis
gentem in deditionem accepit. Castris inde motis lectica militari ferebatur;
quam pro se quisque eques pedesque subire certabant. Equites, cum quibus rex
proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant. Pedites contra, cum
saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi proprium officium
tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. Rex in tanto utriusque
partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram
ratus invicem subire eos iussit. Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum
est, - LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro, - ac
praesidio urbis relicto proximos vicos depopulatur atque urit. Legati deinde Abiorum Scytharum
superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos
Barbarorum constabat: armis abstinebant, nisi lacessiti. Libertatis modico et
aequali usu principibus humiliores pares fecerant. Hos benigne adlocutus ad eos
Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret
his ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent: eidem mandatum ut
contemplaretur locorum situm, et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum
incolunt, viseret. Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum
et iam perdomitorum et quot deinde adire decreverat. Sed consilium distulit
Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. VII milia equitum
erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur.
2.
Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius
quin eorum opera redigi possent in potestatem coercendo qui novaverant res,
iussit accersi. At illi defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores
vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi:
idque imperatum ipsis; non sustinuisse tamen exsequi, ne inexpiabile in
populares facinus admitterent. Non
magis Alexandri saevitiam, quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua
sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
3. Alexander
transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet. Ipse aliam urbem regionis eiusdem corona
capit; signoque ut puberes interficerentur dato reliqui in praedam cessere
victoris. Urbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. Memaceni, valida gens, obsidionem non ut
honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant. Ad quorum
pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in
deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. Illi nec de fide
nec de potentia regis ipsos dubitare respondent; equitesque tendere extra
munimenta urbis iubent. Hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno
intempesta nocte adorti interfecerunt. Alexander haud secus quam par erat motus
urbem corona circumdedit, munitiorem quam ut primo impetu capi posset. Itaque
Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit; +++Cyropolim, ut ante dictum est,
obsidentes. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro: quippe non alium
gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et
magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius
accendit. Itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria
infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem
tulit; quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum
venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa
conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto in eo
ingemuit. Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, nondum percurato
vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante.
Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit;
victorque urbem dirui iussit.
4.
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda
misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius
incluserat se, haud oppidanis consilium defectionis adprobantibus; sequi tamen
videbantur, quia prohibere non poterant. Interim Alexander ad Tanain amnem
redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit. LX stadiorum
urbis murus fuit; hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. Opus tanta
celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta
quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum
quisque munus - nam divisum erat, - primus ostenderet. Incolae novae urbi dati
captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non
apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
|