1.
At rex Scytharum, cuius tum
ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones
condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum
magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum
copias. Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit; idem Asiam et
Europam finis interfluit. Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab
oriente ad septentrionem se vertit; Sarmatarumque, ut quidam credidere, non
finitima, sed pars est. Recta
deinde regionem aliam ultra Istrum iacentem colit: ultima Asiae, qua Bactra
sunt, stringit. Habitant quae septentrioni propiora sunt; profundae inde silvae
vastaeque solitudines excipiunt. Rursus, quae Tanain et Bactra spectant, humano
cultu haud disparia sunt. Primus cum hac gente non provisum bellum Alexander
gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere,
praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor,
amicos in consilium advocari iubet. Terrebat eum non hostis, sed iniquitas
temporis. Bactriani
defecerant; Scythae etiam lacessebant; ipse non insistere in terra, non equo
vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos
quoque incusans querebatur se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea
valuisset effugere vix suos credere non simulari valitudinem. Ita, qui post
Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem,
humanarum mentium ludibrium revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam
addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus
exta sine rege spectare, et quae portenderentur referre. Inter haec, rex, dum
fibris pecudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere
deinde amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet.
Hephaestio, Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi:
"Discrimen", inquit, "me occupavit meliore hostium quam meo
tempore; sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro
permittitur tempora eligere. Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus
et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna.
Si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui
defecerunt, revertemur. Si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos
Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam
Europae victoribus? fallitur qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod
transituri sumus. Unus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma
proferimus. Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo
orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse,
una victoria subito committere? At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis
nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possumus? Multa
in nosmet ipsos recident, quibus adhuc vicimus. Fortuna belli artem victos
quoque docet. Utribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper; hoc, ut Scythae
imitari nesciant, Bactriani docebunt. Praeterea unus gentis huius exercitus
adhuc venit, ceteri exspectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre
possumus, accipere cogemur. Manifesta est consilii mei ratio. Sed, an
permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus
accepi, non equo vectus sum, non pedibus ingressus. Sed, si me sequi vultis, valeo, amici.
Satis virium est ad toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo
tandem opere melius extinguar?" Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis
exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere
coeperunt, Erigyius maxime, qui, haud sane auctoritate proficiens apud
obstinatum animum, superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere
temptavit dicendo deos quoque obstare consilio magnumque periculum, si flumen
transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat
tristia exta fuisse significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo
inhibito, Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio,
quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens
eum: "Non rex", inquit, "sed privatus, cum sacrificium ut
faceres mandavi; quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus
es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit; quem certum,
mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. Tibi autem, qui scis
plus quam potes, denuntio ipsi mihi indices, quid extis cognoveris ne possis
infitiari dixisse quae dixeris." Ille exsanguis attonitoque similis
stabat, per metum etiam voce suppressa; tandemque, eodem metu stimulante, ne
regis exspectationem moraretur: "Magni", inquit, "laboris, non
inriti discrimen instare praedixi; nec me ars mea, quam benivolentia perturbat.
Infirmitatem valitudinis
tuae video et, quantum in uno te sit, scio. Vereor ne praesenti fortunae tuae
sufficere non possis." Rex iussit eum confidere felicitati suae: ad alia
sibi ad gloriam concedere deos. Consultanti inde cum isdem quonam modo flumen
transirent, supervenit Aristander, non alias laetiora exta vidisse se adrimans,
utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc
prorsus egregie litatum esse.
2. Ceterum, quae subinde nuntiata
sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. Menedemum, ut
supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis
auctorem. Qui, conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul
fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus. Silvestre
iter aptum insidiis tegendis erat. Ibi Dahas condidit. Equi binos armatos
vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt, equestris pugnae ordinem
turbant. Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum
circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit.
Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit, clamitans
nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex
hostium caede. Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos Barbarorum
effusis habenis evectus magna strage eos fuderat. Sed, cum unum omnes peterent,
multis vulneribus exsanguis Hypsidem quendam ex amicis hortatus est, ut in
equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in
terram. Hypsides poterat quidem effugere; sed amisso amico mori statuit. Una
erat cura, ne inultus occideret. Itaque, subditis calcaribus equo in medios
hostis se inmisit, et memorabili edita pugna obrutus telis est. Quod ubi videre
qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos
Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum
II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte
denuntiata his qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.
1.
Ceterum, cum animo disparem
vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de
industria locatum secessit. Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando
noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret
hostium ignes, e quibus coniectare poterat quanta hominum multitudo esset. Iamque
lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus
proxime acceptum. Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, quod
horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret. Laeti ergo et
manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum,
feroces deposcunt. Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse
pronuntiat; super utres iubet nare levius armatos. Plura nec dici res desideravit, nec rex
dicere per valitudinem potuit.
2. Ceterum tanta alacritate
militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad XII milia effecta sint. Iamque
ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra
equis vecti, nuntiare iubent regi velle ipsos ad eum mandata perferre. Admissi
in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculos; credo,
quis magnitudine corporis animum aestimantibus modicus habitus haudquaquam
famae par videbatur. Scythis autem non, ut ceteris Barbaris, rudis et
inconditus sensus est; quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur
quantamcumque gens capit semper armata. Sic, quae locutos esse apud regem
memoriae proditum est, abhorrent forsitan animis moribusque nostris, et tempora
et ingenia cultiora sortitis. Sed,
ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet; quae, utcumque
sunt tradita, incorrupta perferemus. Igitur unum ex his maximum natu locutum
accepimus:
3. "Si di habitum corporis
tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu
Orientem, altera Occidentem contingeres; et hoc adsecutus scire velles ubi
tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque, concupiscis quae non capis. Ab
Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam. Deinde, si humanum genus omne
superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es
bellum. Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est,
qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen
pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque
aliquando minimarum avium pabulum fuit; et ferrum robigo consumit. Nihil tam
firmum est cui periculum non sit etiam ab invalido. Quid nobis tecum est?
Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in
vastis silvis viventibus? nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem
ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum
amicis, et adversus inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas; patera
cum isdem vinum dis libamus. Inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus:
sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis
iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos
venire, omnium gentium quas adisti latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti,
Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad
pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis. Quid tibi divitiis opus
est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo
plura haberes, acrius quae non habes cuperes. Non succurrit tibi, quam diu
circum Bactra haeras? Dum
illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt; bellum tibi ex victoria nascitur.
Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo
vult. Transi modo Tanain: scies quam late pateant; numquam tamen consequeris
Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot
nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis
castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. Scytharum solitudines
graecis etiam proverbiis audio eludi; at nos deserta et humano cultu vacua
magis quam urbes et opulentos agros sequimur. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est, nec
invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit
melius: inpone felicitati tuae frenos; facilius illam reges. Nostri sine
pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet; cum manus
porrigit, pinnas quoque conprehende. Denique, si deus es, tribuere mortalibus
beneficia debes, non sua eripere; sin autem homo es, id quod es, semper esse te
cogita: stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris. Quibus
bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter
pares amicitia, et videntur pares qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse cave
credas: inter dominum et servum nulla amicitia est; etiam in pace belli tamen
iura servantur.
4. Iurando gratiam Scythas
sancire ne credideris; colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui
pacta consignant et deos invocant; nos religionem in ipsa fide novimus: qui non
reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius
benivolentia dubites. Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis. Bactra,
nisi dividat Tanais, contingimus: ultra Tanain et usque ad Thraciam colimus;
Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Utrique imperio tuo finitimos,
hostes an amicos velis esse, considera." Haec Barbarus.
1.
Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet; nam et
fortunam, cui confidat, et consilium suadentium ne quid temere et audacter
faciat, secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit.
In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent
adversus ictus sagittarum. Post hos, qui tormenta intenderent, stabant, et ab
utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post romenta
constiterant, remigem lorica intutum scutorum testudine armati protegebant.
Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior
pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento
repleti vehebant, obiectae rates tuebantur. Ipse rex cum delectis primus ratem
solvit, et in ripam dirigi iussit. Cui
Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne
adplicari quidem terrae rates possent. Ceterum, praeter hanc speciem ripis
praesidentis exercitus, ingens navigantes terror invaserat: namque cursum
gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant,
vacillantesque milites et ne excuterentur solliciti nautarum ministeria turbaverant.
Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo
quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos
ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela. Barbari quoque ingentem
vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum quod non pluribus
simul spiculis perforaretur.
2. Iamque terrae rates
adplicabantur, cum acies clipeata consurgit, et hastas certo ictu, utpote
libero nisu, mittit e ratibus. Et, ut territos recipientesque equos videre,
alacres mutua adhortatione in terram desiluere; turbatis acriter pedem inferre
coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere
barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae.
Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat.
Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed
dimicantem cuncti videbant. Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio;
aliusque alium adhortati in hostem, salutis inmemores, ruere coeperunt. Tum
vero non ora, non arma, non clamorem hostium Barbari tolerare potuerunt,
omnesque effusis habenis namque equestris acies erat capessunt fugam; quos rex,
quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia
insequi perseveravit. Iamque linquente animo suis praecepit ut, donec lucis
aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent. Ipse, exhaustis etiam animi
viribus, in castra se recepit et in reliquum substitit. Transierant iam Liberi
patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi
arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira
longius provexit; quippe media fere nocte in castra redierunt multis
interfectis, pluribus captis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt
autem Macedonum equites LX, pedites C fere; M saucii fuerunt.
3. Haec expeditio deficientem
magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos
Scythas esse crediderant; quibus fractis, nullam gentem Macedonum armis parem
fore confitebantur. Itaque
Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam. Moverat eos
regis non virtus magis quam clementia in devictos Scythas: quippe captivos
omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de
fortitudine, non de ira fuisse certamen. Benigne igitur exceptis Sacarum
legatis, comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore
conciliatum sibi; qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore
haud sane virili par non erat. Ipse, Cratero cum maiore parte exercitus modicis
itineribus sequi iusso, ad Maracanda urbem; inde Spitamenes conperto eius
adventu Bactra perfugerat. Itaque, quadriduo rex longum itineris spatium
emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC
equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio
dedit. Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat. Itaque, ut
omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit, urique
agros et interfici puberes iussit.
|