I.
1. Alexander maiore
fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae
manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon
alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. Sed non eadem mens omnibus
Barbaris fuit; armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt;
quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit
attribui. At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos
vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites
insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit. Namque hostis in silvis, - et
erant forte campo iunctae. - armatum militem condidit, paucis propellentibus
pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret. Itaque, inconposito agmine
solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur; quem, praetergressum
silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
2. Celeriter
ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit; et
Massagetae quidem iam refugerant. Dahae M oppressi sunt, quorum clade totius
regionis finita defectio est. Alexander quoque Sogdianis rursus subactis
Maracanda repetit; ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat,
cum legatis gentis occurrit.
3. Phrataphernes
quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio
adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur. Scythae petebant ut
regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem,
principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur; ipsum
[regum] quoque regem venturum ad eum pollicebantur. Utraque legatione benigne
audita, Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit. Quibus adiunctis
in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.
4. Barbarae
opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus
saltibusque nobilium ferarum greges clausi. Spatiosas ad hoc eligunt silvas
crebris perennium aquarum fontibus amoenas; muris nemora cinguntur, turresque
habent venantium receptacula. Quattuor continuis aetatibus intactum saltum
fuisse constabat; quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique
feras iussit. Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret,
forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere
ferae coeperat. Quo rex
repulso et abire iusso, adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem
interfici posse. Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat
quidem eximiae magnitudinis feram solus; sed, laevo humero usque ad ossa
lacerato, ad ultimum periculi pervenerat. Id ipsum exprobrans ei, rex fortius
quam locutus est fecit; nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere
occidit. Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo
casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim. Ceterum Macedones, quamquam
prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne
aut pedes venaretur, aut sine delectis principum atque amicorum. Ille IIII
milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.
5.
Inde Maracanda reditum est; acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo
provinciam eius destinat Clito. Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite
regem dimicantem clipeo suo texit, et Rhosacis manum capiti regis inminentem
gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. Hellanice,
quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege
diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque
commisit. Iamque iter parare
in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum
multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare quae gesserat
coepit, gravis etiam eorum auribus qui sentiebant vera memorari. Silentium
tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud
Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit, ademptamque sibi malignitate
et invidia patris tantae rei gloriam. Illum quidem seditione inter Macedones
milites et Graecos mercennarios orta debilitatum vulnere, quod in ea
consternatione acceperat, iacuisse, non alias quam simulatione mortis tutiorem;
se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos.
Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem
suam. Itaque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios,
victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes; nec adfuisse usquam
Philippum. Laude dignos esse non qui Samothracum initia viserent, cum Asiam uri
vastarique oporteret, sed eos qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec
et his similia laeti audiere iuvenes; ingrata senioribus erant, maxime propter
Philippum, sub quo diutius vixerant: cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad
eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut
sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege. Quo significabatur male
instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno
enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius
habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Et
illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque
in Graecia gesta commemorat, omnia praesentibus praeferens. Hinc inter
iuniores senesque orta contentio est; et rex, velut patienter audiret, quis
Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. Ceterum, cum animo
videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil
eorum omittente magis exasperabatur. Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere
audebat, et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio,
non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus. Ad ultimum:
"Si moriendum", inquit, "est pro te, Clitus est primus; at cum
victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui
memoriae inludunt. Sogdianam
regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne
subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias praecipitia ingenia sortitas.
Sed, quae ad me pertinent, transeo. Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic
Atharrias senex iuniores pugnam detractantes revocasset, adhuc nos circa
Halicarnasum haesuros fuisse. Quomodo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus
subiecisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse
constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas."
6. Nihil ex omnibus inconsulte ac
temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata.
Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse ut convivio excederet. Nec
quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret,
exprobraturum sibi fuisse vitam a semet ipso datam; hoc enim superbe saepe
iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant,
iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus, cum
abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum
illius esse defensum: nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam
memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque caedem obiciebat, et ad ultimum
Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi
quam patrem eius respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum
vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto
repente prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem, sed abiectis poculis
consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta
lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem
percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. Medium conplexi et
obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam
abstulerant. Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum,
quod Dareo nuper accidisset, exclamat; signumque tuba dari, ut ad regiam armati
coirent, iubet. Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in
tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det; omnia postero die
iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures, obstrepente ira. Itaque, inpotens animi procurrit in
regiae vestibulum et, vigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu quo
necesse erat his qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri,
Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat.
Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas; et ille iam non suae,
sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis
latus hasta transfixit, morientisque sanguine adspersus: "I nunc",
inquit, "ad Philippum et Parmenionem et Attalum."
1.
Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed
transacta perpendimus. Quippe
rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem
facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat tunc inmodica libertate abusum,
sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui
occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam,
quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto vestibulo cruor
paulo ante convivae; vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant,
liberioremque paenitentiam solitudo excipiebat. Ergo hastam ex corpore iacentis
evolsam retorsit in semet; iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et
repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. Ille
humi prostraverat corpus: gemitu eiulatuque miserabili tota personans regia;
laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori
superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est;
scrutantemque num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium
sacrificium Libero patri non esse redditum statuto tempore; itaque inter vinum
et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo
movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso
sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine, velut ferae
bestiae, terrenti alias, alias timenti.
2. Prima deinde luce tabernaculo
corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum
lacrimis obortis: "Hanc", inquit, "nutrici meae gratiam rettuli,
cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem. Hic frater,
unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est! Quo nunc se conferet
misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis videre non
poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram
quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim?" Et cum finis
lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex
triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum
obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum incumbunt diuque precibus
ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus caedis
puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque
prohibituri, ni rex humari iussisset. Igitur X diebus maxime ad confirmandum
pudorem apud Maracanda consumptis, cum parte exercitus Hephaestionem in
regionem bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum. Quam Clito ante destinaverat provinciam,
Amyntae dedit. Ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus
ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed
etiam advenas invitat. Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant,
receptaculum fuerat; sed, postquam regem adventare conpertum est, pulsi ab
incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant, etiam in pace
latrociniis adsueti; tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae
desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan praetorem Alexandri,
diu anceps proelium fecerant. Ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis
cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti; quippe LXXX Macedonum
interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. Veniam tamen etiam
post alteram defectionem inpetraverunt. His in fidem acceptis in regionem, quam
Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat
Sisimithres, duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus
stupro coire cum liberis fas est. Is armatis popularibus fauces regionis, qua
in artissimum cogitur, valido munimento saepserat; praeterfluebat torrens
amnis. Terga petra claudebat; hanc manu perviam incolae fecerant. Sed aditu specus accipit lucem; interiora
nisi inlato lumine obscura sunt. Perpetuus cuniculus iter praebet in campos,
ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas
ac validas manu Barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu
adiuncta erant, concussit, fundisque et sagittis propugnantium plerosque
deiecit; quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum superegressus ad
petram admovit exercitum. Ceterum interveniebat fluvius, coeuntibus aquis ex
superior fastigio in vallem; magnique operis videbatur tam vastam voraginem
explere. Caedi tamen arbores et saxa congeri iussit; ingensque Barbaros pavor
rudes ad talia opera concusserat, excitatam molem subito cernentes. Itaque rex,
ad deditionem metu posse conpelli ratus, Oxarten misit nationis eiusdem, sed
dicionis suae, qui suaderet duci ut traderet petram. Interim ad augendam
formidinem et turres admovebantur, et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio
praesidio damnato petiverunt. At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis
Sisimithren coepit hortari ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri, neu
moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis
semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum. Et ipse quidem
Sisimithres deditionem annuebat; ceterum mater eademque coniunx morituram se
ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, Barbari animum ad
honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud
feminas quam apud viros pretium. Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem
ferre decreverat. Sed, cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris
consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum
coepit, revocatoque strenue Oxarte, futurum se in regis potestate respondit,
unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius
venia illi quoque inpetraretur. Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius
cognationis grege sequebatur, ne exspectato quidem fidei pignore, quod Oxartes
promiserat. Rex equite praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique
praesentiam ipsius, supervenit, et victimis Minervae ac Victoriae caesis
imperium Sisimithri restituit, spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide
amicitiam ipsius coluisset. Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos
sequi iussit. Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite
processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox
equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi
plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit,
inmodico labore vincente. Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione
fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter
Philippu: Lysimachi erat frater, tum primum adultus et, quod facile adpareret,
indolis rarae. Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus
est, saepe equum suum offerente Lysimacho; nec tamen ut digrederetur a rege
effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in
saltum, in quo se Barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam, regemque comminus
cum hoste dimicantem protexit. Sed, postquam Barbari in fugam effusi deseruere
silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit; subitoque ex
omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit: deinde,
ne illo quidem adminiculo sustinente, manibus regis exceptus est, inter quas
conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis dolor excepit. Erigyius
inter claros duces fuerat; quem extinctum esse paulo ante quam reverteretur in
castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum
est.
1.
Dahas deinde statuerat petere; ibi namque Spitamenen esse cognoverat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque
alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes
uxoris inmodico amore flagrabat; quam aegre fugam et nova subinde exilia
tolerantem in omne discrimen comitem trahebat. Illa malis fatigata identidem
muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri
clementiam expertus placaret quem effugere non posset. Tres adulti erant liberi
ex eo geniti, quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri
vellet, orabat; et, quo efficaciores essent preces, haud procul erat Alexander.
Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum
dedi Alexandro acinacem strinxit, percussurus uxorem, nisi prohibitus esset
fratrum eius occursu. Ceterum abire conspectu iubet addito metu mortis, si se
oculis eius obtulisset; et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices
coepit. Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque,
rursus uni ei deditus, orare non destitit, ut tali consilio abstineret
patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione
esse leviorem. At illa
purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida
tamen mente suasisset; de cetero futuram in viri potestate. Spitamenes
simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet; vinoque et epulis
gravis et semisomnus in cubiculum fertur. Quem ut alto et gravi somno sopitum
esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius
abscisum, cruore respersa, servo suo conscio facinoris tradit. Eodem comitante, sicuti erat cruenta
veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet esse quae ex
ipsa deberet agnoscere. Ille protinus Barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit, ratus
ad deplorandam contumeliam venisse, dicere quae vellet, iubet. At illa servum,
quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput
Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus quid occuleret
ostendit. Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec quis esset nosci satis
poterat. Ergo rex, certior factus humanum caput adferre eum, tabernaculo
excessit; percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit. Variae hinc
cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in
semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset,
iniecturus moram, interfectus esset. Contra facinus ingens aversabatur, cum
optime meritum de ipsa, communium parentem liberum, per insidias interemisset.
Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit ut
excederet castris, neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia
transferret.
2.
Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem,
vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus
convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare
ac superbe imperabatur. Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris
tradidit, mandavitque ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam
mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor. Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates
inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Ditameni subiecta est.
|