1.
His compositis tertio mense
ex hibernis movit exercitum regionem, quae Gazaba appellatur, aditurus. Primus dies
quietum iter praebuit; proximus ei, nondum quidem procellosus et tristis,
obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit. Tertio ab omni parte caeli emicare
fulgura, et nunc internitente luce nunc condita non oculos modo meantis
exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. Erat prope continuus caeli
fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur; attonitisque auribus
stupens agmen nec progredi nec considere audebat. Tum repente imber grandinem
incutiens torrentis modo effunditur, ac primo quidem armis suis tecti
exceperant; sed iam nec retinere arma lubrica [et] rigentes manus poterant nec
ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, cum undique tempestatis
violentia maior, quam vitabatur, occurreret. Ergo ordinibus solutis per totum
saltum errabundum agmen ferebatur; multique prius metu quam labore defetigati
prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu
adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant; id plurimis et
adminiculum et suffugium erat. Nec fallebat ipsos morti locum eligere, cum
inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis,
nec recusabant extingui quiescendo: quippe non vehemens modo, sed etiam
pertinax vis mali insistebat; lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem
haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. Rex unus tanti mali
patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere
procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia
occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit quam quod multiplicato labore
sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. Ceterum
efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit.
Dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus
relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit; paulatimque spiritus, quem
continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere
alios tecta Barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat;
alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia
locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit.
Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum
viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante
adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat. Forte Macedo gregarius miles
seque et arma male sustentans, tamen in castra pervenerat; quo viso rex,
quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit, torpentemque
militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. Ille
diu nec ubi requiesceret nec a quo esset exceptus agnovit; tandem recepto
calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens
Alexander: "Ecquid intellegis, miles", inquit, "quanto meliore
sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse
capital foret, tibi saluti fuit."
2. Postero die, convocatis amicis
copiarumque ducibus, pronuntiari iussit ipsum omnia quae amissa essent redditurum;
et promisso fides extitit. Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia
adduxit pecoraque et armenta; quae distributa pariter militem et damno et fame
liberaverunt. Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus sex dierum cocta
cibaria ferre milites iussit, Sacas petens: totam hanc regionem depopulatus XXX
milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.
3.
Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes satrapes nobilis praeerat, qui se regis
potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam ut duo
ex tribus filiis secum militarent exegit. Satrapes etiam eum, qui penes ipsum
relinquebatur, tradit. Barbara
opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. Id cum multa comitate
celebraret, introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia
ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in Barbaris
raro. Quae, quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit
in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia Fortunae,
contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui
duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat,
haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regia
stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum
regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi; hoc uno modo et pudorem
victis et superbiam victoribus detrahi posse: Achillem quoque, a quo genus ipse
deduceret, cum captiva coisse; ne inferri nefas arbitrentur: illam matrimonii
iure velle iungi. Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit; et rex
in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem, - hoc erat apud
Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, - quem divisum gladio uterque libabat.
Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere
voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. Hoc modo rex Asiae
et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit e
captiva geniturus, qui victoribus imperaret. Pudebat amicos super
vinum et epulas socerum ex diditis esse delectum. Sed post Cliti caedem
libertate sublata vultu, qui maxime seruit, adsentiebantur.
1.
Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata
inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi
iussit et ad se armata perduci, obsides simul habiturus et militer. Craterum
autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit;
quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene
appellatur, in dicionem redegit. Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum
vertit. Dives regio
habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam
ad magnificentiam exculta. Periti militares auro et ebore fulgere dicebant.
Itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas lamnas,
equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento
adornavit; CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur.
Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse
maturum, quonam modo caelestes honores usurparet coepit agitare. Iovis filium
non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare
posset ac linguis, iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum
salutare, prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa
adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
Nec Macedonum haec erat culpa, - nemo enim illorum quicquam ex patrio more
labare sustinuit, - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis
conruperant moribus. Agis quidam Argivus, piissimorum carminum post Choerilum
conditor, et ex Sicilia Cleo, - hic quidem non ingenii solum, sed etiam
nationis vitio adulator, - et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis
etiam maximorumque exercituum ducibus a rege praeferebantur, hi tum caelum illi
aperiebant, Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini
cesuros esse iactabant. Igitur festo die omni opulentia convivium exornari
iubet, cui non Macedones modo et Graeci principes amicorum, sed etiam hostium
nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus
convivio egreditur. Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione
laudum eius instituit; merita deinde percensuit, quibus uno modo referri
gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis
inpensa tanta beneficia pensaturi. Persas quidem non pie solum, sed etiam
prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse
tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam
vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum
praesens aetas spopondisset. Quod si ceteri dubitent, semetipsum, cum rex
inisset convivium, prostraturum humi corpus; debere idem facere ceteros, et in
primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse
prodendum.
2. Haud
perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi
solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum
illum intuentibus ceteris: "Si rex", inquit, "sermoni tuo
adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur; ipse enim
peteret ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres, neu rebus
felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego
tibi pro illo respondeo: nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum;
caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est ut
credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. Ego autem
seram inmortalitatem precor regi, et ut vita diuturna sit et aeterna maiestas.
Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas. Herculem
modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitas exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto
deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita Natura est, quam in caelum Fama
perveheret. Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus! a nobis divinitatis suae
auctoritatem accepturus est rex! Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem
regem, si deum potes facere. Facilius est caelum dare quam imperium? Di
propitii sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere
adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint non esse contentos. Non pudet
patriae, nec desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis;
quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus,
accipimus."
3. Aequis auribus Callisthenes
velut vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo,
sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris
externa mutatio. Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat,
cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem
misit, ut sermone finito Barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more
paterentur; et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem
venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex his mento
contingentem humum per ludibrium coepit hortari ut vehementius id quateret ad
terram; elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. Itaque rex:
"Tu autem", inquit, "non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse
ludibrio?" Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram; et, cum is pronus
corruisset: "Videsne", inquit, "idem te fecisse, quod in alio
paulo ante ridebas?" Et tradi eo in custodiam iusso, convivium solvit.
1.
Polyperconti quidem postea
castigato diu ignovit; in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris
irae fuit. Cuius explendae matura obvenit occasio. Mos erat, ut
supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad
munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. Excubabant servatis
noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat; per hos
pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant. Idem acceptos
ad agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant; comitabanturque et
venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti.
Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi
eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat. Haec cohors velut
seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit; hinc habuere posteri
reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt.
2.
Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset,
quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est; quam
ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit. Ex eadem cohorte erat
Sostratus, amore eius ardens. Qui cum laceratum corpus, in quo deperibat,
intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua
sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium
secum iniret. Nec puerili
impetu rem exsecuti sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem
sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan
placuit adsumi; per hos adiecti sunt Anticles, Elaptonius et Epimenes. Ceterum
agendae rei haud sane facilis patebat vis: opus erat eadem omnis coniuratos
nocte excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur; forte autem alius alia
nocte excubabat. Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque
apparatu exsequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt. Aderat nox, qua
coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies
fuerant: neminem metus spesve mutaverat; tanta omnibus vel in regem ira vel
fides inter ipsos fuit!
3. Stabant
igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in
cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit
omnes ad largius vinum; ludi etiam convivales extraxere tempus, nunc
laetantibus coniuratis quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in
lucem convivium extraheret. Quippe alios in stationem oportebat prima luce
succedere, ipsorum post septimum diem reditura vice: nec sperare poterant in
illud tempus omnibus duraturam fidem.
4. Ceterum
cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem,
laeti occasionem exsequendi sceleris admotam, cum mulier attonitae, ut creditum
est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura
praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit; vultuque et
oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium monuit. Et ille per
ludum bene deos suadere respondit; revocatisque amicis in horam diei ferme
secundam convivii tempus extraxit. Iam alii ex cohorte in stationem
successerant, ante cubiculi fores excubituri; adhuc tamen coniurati stabant,
vice officii sui expleta: adeo pertinax spes est, quam humanae mentes
devoraverunt. Rex benignius
quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte
perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam
aliis tradita vice tamen excubare perseverassent. Illi tanta spe destituti
domos abeunt; et ceteri quidem exspectabant stationis suae noctem: Epimenes
sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus,
sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea
expertem esse consilii voluerat, quid pararetur aperit. Omnibus Philotae
supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit fratri manum, et in regiam
pervenit: excitatisque custodibus corporis, ad salutem regis pertinere quae
adferret adfirmat. Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi
index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad
cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac
somno excitant regem. Ille, paulatim mente collecta, quid adferrent interrogat.
Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia
frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius
ageret, et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae
decederet, insidias conparatas fuisse: auctores scelesti consilii esse, quos
minime crederet rex.
5.
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut
participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus
vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. Quidam adiciunt,
cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse
Callisthenen meminisse debere eos iam viros esse; idque ad consolandam
patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo
fuisse. Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi quo evaserat
imago oculis oberraret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tyridatis opulentis
bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur,
restituit. Sceleris autem auctores, interque eos Callisthenen, vinctos
adservari iubet. Quibus in regiam adductis, toto die et nocte proxima mero ac
vigiliis gravis adquievit. Postero autem frequens consilium adhibuit, cui
patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem
salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus,
qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen
iussit, atque quae agitaverant sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus
deinde universis eos ipse rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent
facinus, interrogat.
|