1.
Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium suarum reguli occurrerunt
imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes:
Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse; ipsum coram adesse cernique.
Rex benigne exceptos sequi iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum, cum
amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte
praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium; iussitque ad flumen Indum
procedere et navigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus.
Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves ut, solutae,
plaustris vehi possent rursusque coniungi. Post se Cratero cum phalange iusso
sequi equitatum ac levem armaturam eduxit, eosque, qui occurrerunt, levi
proelio in urbem proximam conpulit. Iam supervenerat Craterus. Itaque,
ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit
ne cui parceretur, munimentis urbis quam obsidebat incensis. Ceterum, dum
obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis
eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.
2. Inde domita ignobili gente ad
Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis
nocturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora adfecit, opportunumque
remedium ignis oblatum est. Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae
lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit, vetusta cedro erant facta,
conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. Et ex urbe
primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad
urbem ipsos venisse cognoscunt. Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat,
cum hostium qui discrimen temptaverant obruti telis sunt. Aliis
ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta, circumsederi tantum eos et
abstineri caedibus iussit; tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. A
Libero Patre conditos se esse dicebant; et vera haec origo erat. Sita est urbs
sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant; inde Graeci mentiendi
traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. Rex situ
montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem
eius ascendit. Multa hedera
vitisque toto gignitur monte: multae perennes aquae manant. Pomorum quoque
varii salubresque suci sunt, sua sponte fortuitorum germinum fruges humo
nutriente. Lauri bacaeque et multa in illis rupibus agrestis est
silva. Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut
passim hederae ac vitium folia decerperent, redimitique fronde toto nemore
similes bacchantibus vagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius
deum adorantium iuga montis collesque resonabant, cum orta licentia a paucis,
ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem
prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas
omnibus praebitis, per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.
3. Quis neget eximiam quoque
gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes
quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus bacchantium
ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus.
Eadem Felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora
hostium texit.
4. Hinc ad regionem, quae Daedala
vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes, et in avios silvestresque
montes confugerant. Ergo
Acadira transit, aeque usta et destituta incolentium fuga. Itaque
rationem belli necessitas mutavit: divisis enim copiis pluribus simul locis
arma ostendit; oppressique, ubi non exspectaverant hostem, omni clade perdomiti
sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas
distribuerat, copias iunxit. superato deinde Choaspe amne, Coenon in obsidione
urbis opulentae, - Beira incolae vocant, - reliquit; ipse ad Mazagas venit.
Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater
eius Cleophis. XXXVIII milia
peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam, qua
spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum
ad urbem inpedit. Ad occidentem et a meridie, veluti de industria, rupes
praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate
in altum cavatae iacent; quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere
sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae
fragilis incumberet, simulque terra humore diluta. Ne tamen universa
consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et
tegebant et pervios fecerant. Haec munimenta contemplantem Alexandrum,
consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere, nec
tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit. Et forte in
suram incidit telum; cuius spiculo evolso admoveri equum iussit; quo vectus, ne
obligato quidem vulnere, haud segnius destinata exsequebatur. Ceterum, cum crus
saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem,
dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.
Non tamen ante se recepit in castra quam cuncta perspexit et, quae fieri
vellet, edixit.
5. Ergo, sicut imperatum erat,
alii extra urbem tecta demoliebantur, ingentemque vim materiae faciendo aggeri
detrahebant; alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in
cavernas deiciebant. Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae; itaque
turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta
sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit; laudatisque
militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in
propugnatores effusa est. Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles
turres; tantasque moles nulla ope quae cerneretur adiutas deorum numine agi
credebant. Pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves
hastas negabant convenire mortalibus. Itaque
desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter
deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri. Qua inpetrata
regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae
fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est; et credidere quidam
plus formae quam miserationi datum. Pueroque certe postea ex ea utcumque genito
Alexandro fuit nomen.
1.
Hinc Polypercon, ad urbem
Oram cum exercitu missus, inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta
conpulsos secutus, urbem in dicionem redegit. Multa ignobilia oppida deserta a
suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornin nomine
occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum
absistere fama vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et
abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si
pretium operis esset, aditum se monstraturum esse promittens. LXXX talenta
constituit daturum Alexander, et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad
exsequenda, quae obtulerat, dimisit. Leviter armatis dux datus est Mullinus,
scriba regis: hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat
evadere. Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus clivis in sublime
fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est; cuius ima spatiosiora
sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exsurgunt. Radices eius
Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis; ab altera parte voragines
eluviesque praeruptae sunt. Nec
alia expugnandi patebat via quam ut replerentur. Ad manum silva erat, quam rex
ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur; quippe rami fronde vestiti
inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit; clamorque exercitus se
index alacritatis secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavisset.
Intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet
per ardua niti; iuvenesque promptissimos ex sua cohorte XXX delegit; duces his
dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune
esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem
discrimen subire non placuit; sed, ut signum tuba datum est, vir audaciae
promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet, primusque invadit in
rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit; relictisque stationibus sua
sponte regem sequebantur. Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta
rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non
periclitantibus; cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret,
admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semet ipsos
deflebant. Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire
non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus Barbaris, quis perculsi
instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. Evaserant tamen
Alexander et Charus quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare
comminus coeperant. Sed cum
superne tela Barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. Ergo
Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat,
confossus undique obruitur. Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem
omnium praeter ultionem inmemor coepit, multosque hasta, quosdam gladio
interemit. Sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit
exanimis. Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque
militum interitu commotus rex signum receptui dedit. Saluti fuit, quod sensim
et intrepidi se receperunt, et Barbari hostem depulisse contenti non institere
cedentibus. Ceterum Alexander, cum statuisset desistere incepto, - quippe nulla
spes potiundae petrae offerebatur, - tamen speciem ostendit in obsidione
perseverantis; nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis
alios succedere. Cuius
pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non
fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt, tympana suo more pulsantes.
Tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri: ceterum ex tota
petra faces refulgebant, quas accenderant Barbari, ut tutior esset ipsis fuga,
obscura nocte per invia saxa cursuris. Rex Balacro, qui specularetur, praemisso
cognoscit petram fuga Indorum esse desertam; tum, dato signo ut universi
conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset
hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt. Plures
aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. Rex, locorum magis
quam hostium victor, tamen magnae victoriae sacrificiis et cultu deum fidem
fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. Ducibus itineris, quo
subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium
cum fide redditum est. Petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela
permissa.
1.
Inde processit Ecbolima et,
cum angustas itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam
conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus
tradidit. Ipse, praegressus funditores ac sagittarios, deturbatis qui
obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. Indi sive odio ducis, sive
gratiam victoris regis inituri Ericen fugientem adorti interemerunt, caputque
eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto
inpunitatem dedit; honorem denegavit exemplo. Hinc ad flumen Indum sextis
decumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab
Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat
auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui
consulerent eum regnare se interim vellet, an privatum opperiri eius adventum.
Permissoque ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne
quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus; non
tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. Itaque venienti obviam cum armato
exercitu egressus est; elephanti quoque per modica intervalla militum agmini
inmixti procul castellorum fecerant speciem. Ac primo Alexander non socium, sed
hostem adventare credebat, iamque et ipse arma milites capere, et equites
discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum
errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur; idem
Alexander quoque fecit, sive hostis, sive amicus occurreret, vel sua virtute
vel illius fide tutus. Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis
animis; ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo
Barbarus occurrisse se dixit cum exercitu, totas imperii vires protinus
traditurum, nec exspectasse dum per nuntios daretur fides. Corpus suum et
regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem, nihil magis quam famam
timere perfidiae.
2. Laetus simplicitate Barbari
rex et dexteram fidei suae pignus dedit, et regnum restituit. LVI elephanti
erant, quos tradidit Alexandro multaque pecora eximiae magnitudinis; tauros ad
III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. Quaerenti
Alexandro plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti
sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. Abisares et Porus
erant: sed in Poro eminebat auctoritas. Uterque ultra Hydaspen amnem regnabat;
et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. Omphyis
permittente Alexandro et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen quod
patris fuerat; Taxilen appellavere populares, sequente nomine imperium in
quemcumque transiret. Igitur, cum per triduum hospitaliter Alexandrum
accepisset, quarto die et quantum frumenti copiis quas Hephaestion duxerat
praebitum a se esset ostendit, et aureas coronas ipsi amicisque omnibus,
praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. Qua benignitate eius Alexander
mire laetus et, quae is dederat, remisit, et M talenta ex praeda quam vehebat
adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis,
XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent.
Quae liberalitas sicut Barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer
offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se
Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis M. Rex haud
oblitus, quam aegre tulisset quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset,
iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse
tormenta.
|