Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER OCTAVUS
    • Capp. XIII-XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XIV

XIII.

1. Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant; firmataque invicem fide remittuntur ad regem. Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei ut stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. Samaxusque rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est. Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit; in cuius ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostem.

2. LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore; ultraque eos currus CCC, et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens; armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corpori, et quanta inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia diffusus, profundo alveo et nusquam vada aperiente, speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo stridore aures fatigabant. Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe se experta inproviso tamen pavore percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur; et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum. Sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque exspectant, circumventi ab his, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti; eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit: erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis insidiis apta; fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. Igitur, ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula, et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per conplures dies Ptolomaeus id fecit; eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere. Iam extra conspectum hostis insula erat; Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit, adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat, praebiturum speciem ipsum regem illi ripae praesidere nec agitare de transitu. Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit, incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit; obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. Deinde momento temporis repressus est imber; ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem, vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. Vacua erat ab hostibus ripa quae petebatur; quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Una ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt; armaque capere milites et ire in ordines iussit.

XIV.

1. Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo, humani ingenii vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium, - et ita convenerat, - adventare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum quas praemisit Spitaces, frater ipsius. summa virium in curribus; senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos; aurigae erant ceteri haud sane inermes; quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant. Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum es, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat; gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant. Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos, Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. Iam undique pugna se moverat, cum hi, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisque erat.

2. Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur. Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula. Pauci telis hostium exacti penetravere ad Porum acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum distribuit elephantos. Post eos posuerat peditem ac sagittarios, tympana pulsare solitos; id pro cantu tubarum Indis erat. Nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis. Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam sanxerant poenam his, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant; ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam; magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter ceteras eminens quanto aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Indorum: "Tandem", inquit, "par animo meo periculum video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est." Intuensque Coenon: "Cum ego", inquit, "Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, invehemini in mediam aciem, et urgebitis frontem. Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt: deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est, et in suos acrius furit. In hostem enim imperio, in suos pavore agitur."

3. Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit; sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbaris usus, quippe longae et praegraves: nisi prius in terra statuerent arcum, haud satis apte et commode inponunt. Tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. Ergo spreto regis imperio, - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit, - totidem erant imperatores, quot agmina errabant. Alius iungere aciem, alius dividere; stare quidam, et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos; phalanx quoque instare constanter territis coepit. Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. Praecipue terribilis illa facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus, - id namque genus auxilii praeparatum erat, - pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omitteat. Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati suos impetu sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Itaque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multo ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere, multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat, multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. Nec segnius belua instincta rabie nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit, fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri perseveraret, dederetque se victori. At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: "Agnosco", inquit, "Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris", et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit; sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam, peditemque sequenti hosti obiecit.

4. Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quis tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituti erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui detraherent loricam vestemque concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere, levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, conpositoque eo in vehiculum Porus inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione commotus: "Quae, malum!" inquit, "amentia te coegit, rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?" At ille: "Quoniam", inquit, "percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam: meas enim noveram vires, nondum expertus tuas; fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi." Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: "Quod hic", inquit, "dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas esset." Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donavit ampliore regno, quam tenuit. Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem fore, quo maiores fuissent quos ipse vicisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License