I.
1.
Alexander tam memorabili
victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis
caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione
laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum:
cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam
peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis; gemmis
margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos
repleturos. Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos
adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam; dimissisque cum bona spe
navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum
mare inviseret. Multa materia navalis in proximis montibus erat; quam caedere
adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes; rhinocerotes quoque,
rarum alibi animal, in isdem montibus erant: ceterum hoc nomen beluis inditum a
Graecis; sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Rex, duabus urbibus
conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et
M aureis singulos donat. Ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in
amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est. Abisares, qui,
priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios
misit pollicentes omnia facturum quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum
dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse
captivum. Cui Alexander
nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.
2. Hinc porro amne superato ad
interiora Indiae processit. Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae
procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami
instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant,
erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua
radice generatae. Caeli temperies salubris, quippe et vim solis umbrae
levant, et aquae large manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna
vis erat, squamis fulgorem auri reddentibus; virus haud ullum magis noxium est:
quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.
Hinc per deserta ventum est ad flumen Hiarotim. Iunctum erat flumini nemus
opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens.
Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit, obsidibusque
acceptis stipendium inponit. Ad
magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam
palude munitam. Ceterum Barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi
occurrerunt; tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in
vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. Ac primo
insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur. Deinde,
spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes
fodere coeperunt. Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius
singula circumvenirentur; itaque, VIII milibus suorum amissis in oppidum
refugerunt. Postero die, scalis undique admotis muri occupantur. Paucis
pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio paludem transnavere et in
vicina oppida ingentem intulere terrorem, invictum exercitum et deorum profecto
advenisse memorantes.
3. Alexander ad vastandam eam
regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut
is quoque Barbaros ad deditionem conpelleret; ipse ceteros ad urbem validam, in
quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. Oppidani missi, qui regem
deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa
consilia diduxerat vulgum; alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in
ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni
inminebant, apertis portis hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli
auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis
ad proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos, cum
ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium convocaverunt. Illi
clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere;
ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. Hinc in regnum
Sophites perventum est. Gens, ut Barbari credunt, sapientia excellet bonisque
moribus regitur. Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed
eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos insignes aut
aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. Nuptiis coeunt non
genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem
aestimatur in liberis. Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab
ipso Sophite obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque
se armati ostendebant, dubitabantque Macedones deseruissent urbem incolae, an
fraude se occulerent, cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis
filiis occurrit multum inter omnes Barbaros eminens corporis specie. Vestis
erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat; aureis soleis
inseruerat gemmas; lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. Pendebant
ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli
distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et
gentem suam dedidit.
4.
Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt; latratu abstinere dicuntur cum
viderunt feram, leonibus maxime infesti. Horum vim ut ostenderet Alexandro, in
conspectu leonem eximiae magnitudinis iussit emitti, et quattuor omnino
admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex hi, qui adsueverant
talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et,
quia non sequebatur, ferro amputare coepit.
5.
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit, et inde non
segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat:
tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae
proditum est! Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo,
de quibus dubito, nec subducere, quae accepi. Relicto igitur Sophite in suo
regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem
subegerat, coniuncto. Phegeus erat gentis proximae rex, qui popularibus suis
colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit, nihil quod
imperaret detrectans.
1.
Biduum apud eum substitit rex; tertio die amnem superare decreverat,
transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum.
Percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per
vastas solitudines iter esse cognoscit: excipere deinde Gangen, maximum totius
Indiae fluminum: ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque
regem esse Aggrammen, XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias;
ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos
III milium numerum explere dicebat. Incredibilia
regi omnia videbantur. Igitur Porum, - nam cum eo erat, - percontatur an vera
essent, quae dicerentur. Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari
adfirmat: ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae
sortis; quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter
habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. Ab ea in propiorem eius, qui tum
regnasset, amicitiae locum admotum, interfecto eo per insidias sub specie
tutelae liberum eius invasisse regnum; necatisque pueris hunc, qui nunc regnat,
generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae
memorem. Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem
beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat. Relegatos in
ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur.
Rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil
remotum videri sinebat. Et interdum dubitabat an Macedones tot emensi spatia
terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae
obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis
parta frui velle, quam adquirenda fatigari. Non idem sibi et
militibus animi. Sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum
suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum
finito tandem periculo expetere.
2.
Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime
modum disseruit: "Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab
incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata. Sed non est inprovisa
vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim
et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribilem
fecerant Persae. Numquam ad
liquidum fama perducitur; omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque
gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. Modo quis
beluas efferentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu
maiora quam vero sustinere posse credebat? Olim, hercules,
fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. Creditisne
elephantorum greges maiores esse quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit
animal, nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? atqui eadem vanitas
copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc
placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum
elisa torrentes aquas invehunt; contra spatio alvei segnior cursus est
Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis exspectat:
ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in
terram. Sed omnia ista vera
esse fingamus. Utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod
pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in
nos incucurrerunt; tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. Quid
autem interest totidem sint quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero
vulneratis videamus ceteros in fugam declinari? Dein paucos quoque incommode
regunt: congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere
potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista
contempsi ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis quam
hostibus periculi inferre. At enim equitum peditumque multitudo vos commovet!
cum paucis enim pugnare soliti estis, et nunc primum inconditam sustinebitis
turbam. Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis
et Cilicia inundata fervido cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a
nobis ossibus strati sunt. Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam
solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de
paucitate nostra cogitandum fuit. Nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia
praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae
confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum quas gesturus sum vadem
praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus
numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in
limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis
ortum et Oceanum; nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum
revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus
per inertiam amittere a manibus. Maiora sunt periculis praemia; dives eadem et inbellis
est regio. Itaque non tam ad
gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis qui opes, quas illud mare
litoribus invehit, referatis in patriam, digni qui nihil inexpertum, nihil metu
omissum relinquatis. Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium
exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti
contendimus, oro quaesoque ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum
commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis. Cetera vobis imperavi; hoc
unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi quin primus
me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in
manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque patrem, si invidia afuerit,
aequabo. Date hoc precibus meis, et tandem obstinatum silentium rumpite. Ubi est ille
clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non
agnosco vos, milites, nec agnosci videor a vobis. surdas iamdudum aures pulso,
aversos animos et infractos excitare conor."
3.
Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent: "Nescio
quid", inquit, "in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem
vultis. In solitudine mihi
videor esse. Nemo respondet; nemo saltem negat. Quos adloquor? quid autem
postulo? vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum
certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus
exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus. Sed solus
quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus,
quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae
Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. Mori praestat
quam precario imperatorem esse; ite reduces domos; ite deserto rege ovantes!
Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam."
|