1.
Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Exspectabant ut duces
principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae
fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora
defixerant. Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur;
paulatimque liberius dolor erigi coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in
misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cupierat, temperare oculis
potuerit. Tandem, universa contione effusius flente Coenus ausus est cunctantibus
ceteris propius tribunal accedere, significans se loqui velle. Quem ut videre
milites detrahentem galeam capiti, - ita enim regem adloqui mos est, - hortari
coeperunt ut causam exercitus ageret. Tum Coenus: "Dii prohibeant",
inquit, "a nobis inpias mentes! et profecto prohibent. Idem animus est tuis, qui fuit semper,
ire quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati
tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et
exsangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus. Sed, si audire
vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas,
praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime
secutis et, quocumque pergis, secuturis. Vicisti,
rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas
capere poterat, inplevimus. Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis
omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus; in alium orbem paras
ire, et Indiam quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras
serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura
quam sol videt victoria lustres. Digna
prorsus cogitatio animo tuo! sed altior nostro.
2. Virtus enim tua semper in
incremento erit; nostra vis iam in fine est. Intuere corpora exsanguia, tot
perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma
deficiunt. Vestem Persicam induimus, quia domestica subvehi non potest; in
externum degeneravimus cultum. Quotocuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam multos servi ipsorum
persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda. Omnium victores omnium inopes
sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus. Hunc tu
pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de
industria Barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego. Quod
si adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est; qua
subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit
esse natura. Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? Hic
quoque occurrit Oceanus. Nisi
mavis errare, pervenimus, quo tua Fortuna ducit. Haec tecum quam sine te cum
his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem
loquentium potius quam gemitum murmurantium audires."
3. Ut finem orationi Coenus
inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis
appellantium vocibus. Iamque et alii duces, praecipueque seniores, quis ob
aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.
Ille nec castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus. Itaque, inops
consilii desiluit e tribunali, claudique regiam iussit, omnibus praeter
adsuetos adire prohibitis. Biduum irae datum est; tertio die processit e regia
erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae;
munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro
corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax
miraculum praeparans. Hinc repetens quae emensus erat, ad flumen Acesinen
locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem
rex; adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam
solus Macedoniam visurus esset. Iam
in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia
in supplementum equitum V milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia
adduxerat; armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat; quis
distributis vetera cremari iussit. Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque
et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per
adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis, summo in aedificanda classe
amborum studio usus. Oppida quoque duo condidit, quorum alterum Nicaeam
appellavit, alterum Bucephalam, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini
dedicans urbem. Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussi, secundo
amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens, ut opportunis
locis exponi subinde copiae possent.
1. Perventum erat in
regionem in qua Hydaspes amnis Acesini committitur. Hinc decurrit in fines
Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse commemorant; aegros relictos
esse cepisse sedem quam ipsi obtinebant. Pelles ferarum pro veste, clavae tela
erant: multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant
vestigia. Hinc escensione facta CC et L stadia excessit; depopulatusque
regionem oppidum, caput eius, corona cepit. XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat; quae
amne superato in fugam conpulit, inclusosque moenibus expugnat. Puberes
interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus
magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed, cum in obsidione
perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque ac
liberos coniugesque incendio cremant. Quod cum ipsi augerent, hostes
extinguerent, nova forma pugnae erat. Delebant incolae urbem, hostes
defendebant: adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. Arx erat
oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse navigiis circumvectus arcem;
quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant
undas: a septentrione Indus adluit; a meridie Acesines Hydaspi confunditur.
Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet; multoque ac turbido
limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in
tenuem alveum cogitur. Itaque, cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc
proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt; sed ministeria
eorum hinc coetu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. In oculis
omnium duo maiora navigia submersa sunt; leviora, cum et ipsa nequirent regi,
in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices
incidit; quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. Iam
vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen; amicique, ut exciperent
eum, haud procul nabant; adparebatque anceps periculum tam nataturi, quam
navigare perseverantis. Ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis
humana esse poterat admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur.
Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non
tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo,
aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. Inde
ventum est in regionem sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se
solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in
armis erant; praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae. At Macedones,
qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum
cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi
rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: Gangen amnem et, quae
ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum.
Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum; trahi
extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis
identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod
praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo
incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas,
in quibus emoriens natura defecerit.
2.
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles
esse, quos metuant: nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum
spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. Cessisse illis
metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent;
declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. Iam prospicere se Oceanum, iam perflare
ad ipsos auram maris. Ne inviderent sibi laudem, quam peteret: Herculis et
Liberi Patris terminos transituros illos; regi suo parvo inpendio
immortalitatem famae daturos; paterentur se ex India redire, non fugere. Omnis
multitudo, et maxime militaris, mobili impetu effertur. Ita seditionis non remedia quam principia
maiora sunt. Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus iubentium
duceret dis secundis aequaretque gloria quos aemularetur. Laetus
his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. Validissimae Indorum
gentes erant et bellum inpigre parabant; ducemque ex natione sudracarum
spectatae virtutis elegerant. Qui sub radicibus montis castra posuit lateque
ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit; clamore quoque ac sui moris
ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus. Iam lux
adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire
in aciem iubet. Sed haud
traditur metune an oborta seditione inter ipsos subito profugerunt Barbari. Certe avios
montes et inpeditos occupaverunt; quorum agmen rex frustra persecutus
inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum sudracarum, in quod plerique
confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum. Iam admovebat rex, cum
vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae
eius periculum ostendi. Rex Demophontem, - is namque vates erat, - intuens:
"Si quis", inquit, "te arti tuae intentum et exta spectantem sic
interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit."
3.
Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: "Censesne", inquit,
"tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius
inpedimentum quam vatem superstitione captum?" Nec diutius, quam
respondit, moratus admoveri iubet scalas, cunctantibusque ceteris evadit in
murum. Angusta muri corona erat: non pinnae, sicut alibi, fastigium eius distinxerant,
sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. Itaque rex haerebat magis quam
stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans; nam ubique eminus
ex turribus petebatur. Nec subire milites poterant, quia superne vi telorum
obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit; quippe cernebant
cunctatione sua dedi hostibus regem. Sed
festinando morabantur auxilia: nam, dum pro se quisque certat evadere,
oneravere scalas; quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt.
Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
|