1.
Iamque laevam, qua clipeum
ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis ut ad ipsos desiliret,
stabantque excepturi, cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam
multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem: namque in urbem
hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit, cum vix sperare posset
dimicantem certe et non inultum esse moriturum; quippe, antequam adsurgeret,
opprimi poterat et capi vivus. Sed forte ita libraverat corpus ut se pedibus
exciperet. Itaque stans init pugnam; et, ne circumiri posset, fortuna
providerat. Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de
industria regem protegentes obiecerat. Huius spatioso stipiti corpus, ne
circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur,
excipiens. Nam cum [comminus] unum procul tot manus peterent, nemo tamen
audebat propius accedere; missilia ramis plura quam clipeo incidebant. Pugnabat
pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste
moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim
telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore
gravata genua succiderant. Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant,
incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes
procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul
iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen
exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam, -
namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant, - ita
excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis
emicante remisit arma, moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum
quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat,
alacer gaudio accurrit; quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi
dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis
latus subiecto mucrone hausit. Iacebant circa regem tria corpora, procul
stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans
tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est; et postquam ad conitendum
nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat
adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu
provocans hostes, si quis congredi auderet.
2. Tandem Peucestes per aliam oppidi
partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit.
Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse
ratus clipeo fatigatum corpus excepit. subinde Timaeus, et paulo post
Leonnatus, huic Aristonus supervenit. Indi quoque, cum intra moenia regem esse
conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex
quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita
pugna cecidit; Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto,
sed regem tuebatur; Leonnatus, dum avide ruentes Barbaros submovet, cervice
graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. Iam et Peucestes
vulneribus fatigatus submiserat clipeum. In
Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium
ultra sustinere non poterat. Inter haec, ad Macedonas regem cecidisse fama
perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque, periculi
omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere
in urbem, Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. Non
senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo
vulneratum regem esse credebant; tandemque internecione hostium iustae irae
parentatum est. Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor
est Clitarchus et Timagenes: sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus
afuisse se, missum in expeditionem, memoriae tradidit. Tanta conponentium
vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.
3.
Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixum ita, ne
spiculum moveretur, abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse
telo, nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando vulnus
augerent. Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur,
quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur.
Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus,
admovere metuebat manus, ne in ipsius caput parum prosperae curationis
recideret eventus. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum
exsanguem rex conspexerat: "Quid", inquit, "quodve tempus
exspectas, et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times
ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?" At Critobulus tandem vel
finito vel dissimulato metu hortari eum coepit ut se continendum praeberet, dum
spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore. Rex, cum
adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat,
sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso,
ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et, caligine oculis
offusa, velut moribundus extendi. Cumque profluvium medicamentis frustra
inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem exspirasse
credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et
circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus
exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu vivere; nec prius
recesserunt quam conpertum est, somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem
spem salutis eius in castra rettulerunt.
1.
Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset
convaluisse apud Barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in
medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse
credentibus. Conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio
conceptam inhibuit. Secundo
deinde amne defluxit, aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne
quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur. Quarto, postquam
navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed
frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum
requiem. Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante
praetorium, quotiens adversa regi valitudo incidisset. Hoc tum quoque more
servato, universi cubiculum eius intrant. Ille sollicitus, ne quid novi
adferrent, quia simul venerant, percontatur num hostium repens nuntiaretur
adventus. At Craterus, cui mandatum erat ut amicorum preces perferret ad eum:
"Credisne", inquit, "adventu magis hostium, ut iam in vallo
consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis? Quantalibet
vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem,
classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat, tu nos praestabis
invictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri
potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot civium
animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest?
eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde, nisi te reduce, nulli
ad penates suos iter est. Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares,
etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne
discrimen audaciae: nam, ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis
rebus amplior fructus est et adversis solacium maius. Tuo vero capite ignobilem
vicum emi, quis ferat non tuorum modum militum, sed ullius gentis barbarae
civis, qui tuam magnitudinem novit? Horret animus cogitationem rei, quam paulo
ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse
infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset. Totidem
proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Universos
licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id quod ne admitteret praestare
non potuit. Patere nos,
quaeso, alio modo esse viles tibi. Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula
et ignobiles pugnas nobis deposcimus; temet ipsum ad ea serva, quae
magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam
indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi." Eadem fere
Ptolomaeus et similia His ceteri; iamque confusis vocibus flentes eum orabant
ut tandem ex satietate laudi modum faceret, ac saluti suae, id est publicae,
parceret.
2. Grata erat regi pietas
amicorum; itaque, singulos familiarius amplexus considere iubet, altiusque
sermone repetito: "Vobis quidem", inquit, "o fidissimi
piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine,
quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum
erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit
numquam mihi vitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui
possim. Ceterum non eadem est cogitatio eorum qui pro me mori optant, et mea
qui quidem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico. Vos enim
diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me
metior non aetatis spatio, sed gloriae. Licuit paternis opibus contento intra
Macedoniae terminos per otium corporis exspectare obscuram et ignobilem
senectutem, quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum
diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non
annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo diu vixi.
Orsus a Macedonia, imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi,
Triballis Maedisque imperito; Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur,
possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam,
alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae terminos momento unius
horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum
atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni
devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro
terrarum orbis esse me credam. Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam
cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui
mihi, si fors ita feret, pulchrum est.
3. Ea stirpe sum genitus, ut
multam prius quam longam vitam debeam optare. Obsecro vos,
cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum
nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem!
quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis
satietas cepit! Di faveant, maiora adhuc restant; sed ita nostra erunt, quae
nondum adiimus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos
modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli
Martisque discrimen inpavidus subibo. Philippus in acie tutior quam in theatro
fuit: hostium manus saepe vitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque
regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis.
Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata
est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater
inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse
praestabo; hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse mementote." Ac tum
quidem amicos dimisit; ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
|