1. Ibi diutius
subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit qui
conquirerent alios; nec repertis pervicax cupido visendi Oceanum adeundique
terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque
fortissimorum virorum salutem permittere conpulit. Navigabant ergo omnium, per
quae ferebantur, ignari: quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam
placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca
aestimatio augurabatur. Unum
erat temeritatis solacium perpetua felicitas. Iam cccc stadia processerant, cum
gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum
abesse indicant regi. Laetus ille hortari nauticos coepit incumberent remis:
adesse finem laboris omnibus votis expetitum. Iam nihil gloriae deesse; nihil
obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terrae ab
illis capi. Ne naturam quidem longius posse procedere, brevi incognita, nisi
inmortalibus, esse visuros. Paucos
tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora
nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere.
Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne
fama quidem accepisse; ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram? quae
corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius.
Itaque ingenti alacritate nautici remigant; et proximo quoque die, quo propius
spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini
subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas. Tum aliam insulam
medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur,
adplicant classem; et ad commeatus petendus discurrunt, securi casus eius, qui
supervenit ignaris.
2. Tertia ferme hora erat, cum
stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo
coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur, quam
torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat,
monstraque et irae deum indicia cernere videbantur. Identidem intumescere mare,
et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. Iamque levatis navigiis
et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et
inproviso malo attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est:
hi contis navigia pellebant; hi, dum remos aptari prohibebant, consederant;
quidam enavigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant,
clauda et inhabilia navigia languide moliebantur; aliae navium inconsulte
ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes
morabatur.
3. Clamor hinc exspectare, hinc
ire iubentium, dissonaeque voces nusquam idem atque unum tendentium non
oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem
quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat, nec
imperium a territis inconpositisque servari. Ergo conlidi inter se naves
abstergerique invicem remi, et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes
non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen. Incutiebantur
puppibus prorae, premebantur a sequentibus qui antecedentes turbaverant;
iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. Iamque aestus totos circa flumen
campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos
plerique trepidi omissis navigiis enare properant. Dispersa classis partim in
praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque
inaequale terrae fastigium occupaverant undae, cum subito novus et pristino
maior terror incutitur. Reciprocari coepit mare, magno tractu aquis in suum
fretum recurrentibus, reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera
procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque
fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec in nave subsistere audebat
identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, exspectans. Vix, quae
perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragiam in amni mare. Nec
finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia
adlevarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque
fluctibus destitutae terribiles vagabantur.
4.
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat;
non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis
equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent,
praecederent. Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet
paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. Tota ea nocte
inter vigilias adhortationesque consumpta, celeriter et equites ingenti cursu
refugere, et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit
levare navigia; mox, totis campis inundatis etiam inpulit classem. Plaususque militum, nauticorum insperatam
salutem immodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde tantum
redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi
natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex
cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse,
media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit.
Evectusque os eius CCCC stadia processit in mare, tandem voti sui compos; praesidibusque
et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
1.
Hinc adversum flumen subit
classis, et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita
natura plerosque decepit temere ingressos aquam; quippe scabies corpora
invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum
remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos foderet, qua terrestri
itinere ducturus exercitum videbatur, - quippe sicca erat regio, - ipse cum
copiis subsistit vernum tempus exspectans. Interim et urbes
plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis, imperavit
ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent,
naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire eos posse, cum
reverti ad se vellent.
2.
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra
ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in
Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se; nec
quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die venit ad
flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam
emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit,
levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. Tria simul agmina
populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt; maritimos Ptolomaeus, ceteros
ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque
regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. Hinc pervenit ad maritimos Indos.
Desertam vastamque regionem late tenent, ac ne cum finitissimis quidem ullo
commercii iure miscentur. Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit
ingenia; prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt;
tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus
tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit,
carne vescuntur.
3.
Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem
sentire coeperunt, radices palmarum, - namque sola ea arbor gignitur, - unique
rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne
equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de
hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. Famem
deinde pestilentia secuta est; quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc
itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos: et nec manere sine clade
nec progredi poterant; manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat.
Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis, quam cadaveribus; ac ne
levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum
singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris
festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut
adlevarentur, orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles
vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo, saepius revocati ne respicere
quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. Illi relicti deos
testes et sacra communia regisque inplorabant opem; cumque frustra surdas aures
fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis
amicos et contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia
causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit,
qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum
praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab
his. Itaque, fame dumtaxat vindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines
perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua stativas habuit, ut
vexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit conflixisse
ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A
Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem
molientes oppressos a se in vinculis esse. Praeposito igitur regioni Sibyrtio,
- namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo, - in Carmaniam ipse
processit. Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in
India rex est. Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum
exploraret quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut
imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub
imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad pristinum refecta sunt
cultu, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam
opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam
solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud
triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari
animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus
coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia
eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere
milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste
pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus
coronisque, - alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur, - item,
vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae
maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat,
creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. Hoc modo
per dies VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid victis saltem
adversus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, viri modo et cobrii VII
dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae rebus
famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam; et
praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas
incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.
Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe satrapes Astaspes, de quo ante
dictum est, interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam crudelitas, nec
crudelitati luxuria obstat.
|