I.
1.
Isdem fere diebus, Ceander
et Sitalces et cum Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu regis
occiderant. V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e
provincia, cui praefuerant, sequebantur; nec tot facinora, quot admiserant,
conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe, cum
omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant: virginesque et
principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. Invisum
Macedonum nomen avaritia eorum ac libido Barbaris fecerat. Inter omnes tamen
eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem
dederat. Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur,
atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse
reis apud regem poterat, intuebantur, laeti reccidisse iram in irae ministros,
nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnum. Rex cognita causa
pronuntiavit ab accusatoribus unum, et id maximum, crimen esse praeteritum,
desperationem salutis suae; numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India
sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum. Igitur hos quidem
vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici
iussit. Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores
defectionis Persarum Craterus adduxerat. Haud multo post Nearchus et
Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.
Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis subiectam
auro abundare, inopem equorum esse; singulos eos conpererant ab iis, qui ex
continenti traicere auderent, singulis talentis emi. Plenum esse beluarum mare,
aestu secundo eas ferri, magnarum navium corpora aequantes; truci cantu
deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia
subisse aquas. Cetera
incolis crediderant, inter quae Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique
crederent, sed ab Erythro rege appellari. Esse haud procul a continenti insulam
palmetis frequentibus consitam, et in medio fere nemore columnam eminere,
Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. Adiciebant navigia,
quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus, in
insulam esse transmissa, nec deinde ab iis postea visa. Rex cognoscendi plura
cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os
adpellerent classem; inde adverso amne Babylona subituros. Ipse animo infinita
conplexus statuerat omni ad Orientem maritima regione perdomita ex Syria petere
Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum
Gadis dirigere, - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat, -
Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et
praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est. Igitur
Mesopotamiae praetoribus imperavit ut materia in Libano monte caesa devectaque
ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere, septemremis
omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque
et vela praeberent. Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur,
Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex vulnere interisse,
oppressosque qui vulnerassent eum. Igitur Philippo substituit Eudaemonem, - dux
erat Thracum, - Abisaris regnum filio eius attribuit.
2. Ventum est deinde Parsagada:
Persica est gens, cuius satrapes Orsines erant, nobilitate ac divitiis inter
omnes Barbaros eminens. Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum; opes et a
maioribus traditas habebat, et ipse longa imperii possessione cumulaverat. Is
regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus,
occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati,
pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque
purpureae et signati argenti talentum III milia. Ceterum tanta benignitas
Barbaro causa mortis fuit: nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota
coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi,
nullum honorem habuit. Admonitusque
a quibusdam perquam Alexandro cordi esse, respondit amicos regis, non scorta se
colere, nec moris esse Persis mares ducere, qui stupro effeminarentur. His auditis,
spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis
exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus adstruxit, monitos
tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. Interim, quotiens sine arbitris erat,
credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis
auctoritas esset. Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim in
secreto agebatur latentis periculi ignarus, et inportunissimum scortum, ne in
stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in
se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. Iam
matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis
sors est, adpetebat. Forte
enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius
corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque conditis repletum esse
crediderat, quippe ita fama Persae vulgaverant; sed praeter clipeum eius putrem
et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. Ceterum, corona aurea
inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit
miratus tanti nominis regem, tantis praeditum opibus, haud pretiosius sepultum
esse, quam si fuisset e plebe. Proximus erat lateri spado, qui regem intuens:
"Quid mirum", inquit, "est inania sepulchra esse regum, cum
satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? Quod ad me attinet,
ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum
condita esse cum Cyro. Hinc illa benignitas in te, ut, quod inpune habere non
poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret." Concitaverat iam animum in
iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superveniunt: hinc Bagoas, hinc ab
eo subornati falsis criminibus occupant aures. Antequam accusari se
suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis
spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: "Audieram",
inquit, "in Asia olim regnasse feminas; hoc vero novum est, regnare
castratum!" Hinc fuit exitus nobilissimi Persarum, nec insontis modo, sed
eximiae quoque benignitatis in regem.
3. Eodem tempore Phradates regnum
adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda
supplicia, item ad deteriora credenda. Scilicet res secundae valent commutare
naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante
Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat,
humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur
insontes, passus absolvi; hostibus victis regna reddiderat. Ad ultimum tam ex
toto ab semet ipso degeneravit? ut invicti quondam adversus libidinem animi
arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.
4.
Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis,
dum ipse Indiam subegit. Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in
Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis, cum toto exercitu
oppressus erat. Qua cognita clade, Seuthes Odrysas, populares suos, ad
defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia, ne Graecia quidem. ...
1.
Igitur XXX navibus sunium transmittunt, - promuntorium est Atticae terrae,
- unde portum urbis petere decreverant. His cognitis rex Harpalo
Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet, Athenas protinus
petiturus. Quod consilium clam agitanti litterae redduntur: Harpalum intrasse
quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos; mox concilio plebis
habito iussum urbe excedere, ad Graecos milites pervenisse, quibus interceptum
trucidatum amico quodam auctore interemptum per insidias. His laetus, in Europam
traiciendi consilium omisit; sed exules praeter eos, qui civili sanguine
aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant,
iussit. Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id
principium esse censebant, bona quoque quae exstarent restituere damnatis. Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam
publici vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio
imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. Prohibuere igitur exules
finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam
exilii admitterent.
2. Alexander senioribus militum
in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia
retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia
pluribus locis praesidia disposuisset nuperque conditas urbes colonis
replesset, res renovare cupientibus. Ceterum, priusquam excerneret quos erat
retenturus, edixit ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerisque
esse conpererat; et quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen
ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos
discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus
professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni
iussit, et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et
XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus tot divitissimarum gentium victor
plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia. Ceterum, ut cognitum est
alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia
habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus
castra conplent, regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem
postulare coeperunt, deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes.
Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso
clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam
inde nisi in patriam vestigium esse moturos. Tandem silentio facto, magis quia
motum esse credebant quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset,
exspectabant.
3.
Ille: "Quid haec", inquit, "repens consternatio et tam procax
atque effusa licentia denuntiat? Eloqui
metuo; palam certe rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi,
non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. Equidem cum alios
dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos
adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos cum quibus praemissos subsequi
statui. Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim
scire utrum qui discedunt, an qui retinentur de me querantur." Crederes
uno ore omnes sustulisse clamorem, ita pariter ex tota contione responsum est
omnes queri.
4. Tum ille: "Non
hercule", inquit, "potest fieri ut adducar querendi simul omnibus
hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote
cum plures dimiserim quam retenturus sum. subest nimirum altius malum, quod
omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi
quidem uno grege profugiunt dominos; sed est quidam in illis pudor a ceteris
destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia
insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam,
damno! nec ut cum militibus meis, - iam enim esse desistis, - sed ut cum
ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos,
insanire coepistis, obliti status eius quem beneficio exuistis meo, - digni,
hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam
secundam regere fortunam. En tandem Illyriorum paulo ante et Persarum
tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Philippo
seminudis amicula ex purpura sordent; aurum et argentum oculi ferre non
possunt: lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque
gladiorum. Hoc cultu nitentes vos accepi, et D talenta aeris alieni, cum omnis
regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, tantorum mox operum
fundamenta: quibus tamen, - absit invidia, - imperium maximae terrarum partis
inposui. Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In
Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum
fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nec pudet profundo ventre devictarum
gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus
pauci praemia victoriae potestis ostendere. Nam ceterorum, dum etiam spei
vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt. Bonis vero militibus cariturus
sum, pelicum suarum concubinis! quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in
quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius!
ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos,
ingratissimi cives. Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege
redeuntes; obviam ibunt desertoribus transfugisque. Triumphabo, mehercule, de
fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis,
colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis et quantum sine rege valeat
exercitus et quid opis in me uno sit." Desiluit deinde frendens de
tribunali, et in medium armatorum agmen se inmisit; notatos quoque, qui
ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripit, nec ausos repugnare XIII
adservandos custodibus corporis tradidit.
|