1.
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, et cum
ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros? Sive nominis,
quod gentes, quae sunt sub regibus, inter deos colunt, sive propria ipsius
veneratio, sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos: singulare
certe ediderunt patientiae exemplum, adeoque non sunt accensi supplicio
commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint
quod singuli magis oboedienter et pie facerent. Nam, cum postero die prohibiti
aditu venissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris
edidere clamorem, denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret
irasci. At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum
contionem advocari iubet, Macedonibus intra castra cohibitis. Et cum frequentes
coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
2.
"Cum ex Europa traicerem in Asiam multas nobiles gentes, magnam vim
hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum
quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros
erga reges suos pietatis invictae. Luxu
omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates. At, hercules,
munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis; et cum
fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Hoc ego non nunc
primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui, et vos meorum
militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis. Obsequium vero et
patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. Ergo ipse Oxyartis
Persae filiam mecum in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos
tollere. Mox deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem
Darei filiam duxi, proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi
liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem. Proinde
genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite. Asiae et Europae unum atque
idem regnum est. Macedonum vobis arma do. Inveteravi peregrinam novitatem; et
cives mei estis et milites. Omnia eundem ducunt colorem. Nec Persis Macedonum
morem adumbrare, nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse
debent qui sub eodem rege victuri sunt.". ...
1.
"Quousque", inquit, "animo tuo etiam per supplicia et quidem
externi moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita causa a! captivis
suis ducentibus trahuntur ad poenam? Si mortem meruisse iudicas, saltem
ministros supplicii muta." Amico
animo, si veri patiens fuisset, admonebatur; sed in rabiem ira pervenerat.
Itaque rursus, - nam parumper quibus imperatum erat dubitaverant, - mergi in
amnem, sicut vincti erant, iussit. Nec hoc quidem supplicum seditionem militum
movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si
quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici: offerre
se corpora irae; trucidaret. ...
|