1.
Intuentibus lacrimae obortae
praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus. Maeror
tamen circumstantium lectum eminebat; quos ut rex aspexit:
"Invenietis", inquit, "cum excessero, dignum talibus viris
regem?" Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se
conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud
ultimum persalutatus est; dimissoque vulgo, velut omni vitae debito liberatus
fatigata membra reiecit. Propiusque adire iussis amicis, - nam et vox deficere
iam coeperat, - detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis,
ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his cui relinqueret
regnum, respondit ei qui esset optimus, ceterum providere iam se ob id certamen
magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante quando
caelestes honores haberi sibi vellet, dixit tum velle, cum ipsi felices essent.
suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur.
2. Ac primo ploratu lamentisque
et planctibus tota regia personabat; mox, velut in vasta solitudine omnia
tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes quid deinde futurum esset
dolore converso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris
magnitudinem capere, nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt;
vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis
questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit. Ergo, qui extra regiam adstiterant,
Macedones pariter Barbarique, concurrunt; nec poterant victi a victoribus in
communi dolore discerni. Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones
optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. Nec
maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in
flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius
et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros,
fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos
honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur,
quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis
haesissent, in ipsos versa miseratio est. Macedonia profecti ultra Euphraten in
mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine
certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum.
Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de
regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum; novis vulneribus
veteres rumpendas cicatrices; senes, debiles, modo petita missione a iusto
rege, nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.
3. Has cogitationes volventibus
nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant. Babylonii alius
e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant, quasi certiora visuri. Nec
quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum cessabat usus, fremitus
vocesque auribus captabant; ac plerumque, vano metu territi per obscuras
semitas alius alii occursantes invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae
comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis, non ut
victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio
lugebant. Ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem
fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur; sed proximam
regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama
pervaserat. Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscissa ergo veste,
quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat,
lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. Sed omnium
suorum mala Sisigambis una capiebat; illa suam, illa neptium vicem flebat.
Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum, et
pariter miserae duorum filiorum exsequias esse ducendas. Flebat simul mortuos
vivosque: quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum esse
Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum; qui mortuo Dareo
ipsas tueretur, repperisse; qui post Alexandrum respiceret, utique non
reperturas. subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho,
saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem; e septem
liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse; ipsum Dareum floruisse paulisper,
ut crudelius posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit, obvolutoque capite
accidentes genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et
luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto
Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est
mors huius, quae, cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes
erubuit.
4. Et, hercule, iuste
aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel
aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo
non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus
fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in
devictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data;
mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut
iusto maior cupido, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda rebus; iam
pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat,
Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites
benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas
eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale
desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingenii profecto dotes
erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia
suadentibus oraculis credere, et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam
par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari
devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et
cupidinem vini, sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset.
Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam
solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit!
quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque
finem eundem illi, quem gloriae, statuit.
5. Exspectavere eum fata, dum
Oriente perdomito aditoque Oceano quidquid mortalitas capiebat inpleret. Huic
regi ducique successor quaerebatur; sed maior moles erat, quam ut unus subire
eam posset. Itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem
reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti
tantae fortunae adhaeserunt.
1.
Ceterum Babylone, - inde
enim devertit oratio, - corporis eius custodes in regiam principes amicorum
ducesque copiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in
quem Alexandri Fortuna esset transitura. Multi duces frequentia militum exclusi
regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur,
adire prohiberet. Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus
ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri exspectatio inhibitis lacrimis
silentium fecit. Tunc
Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque
Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede
posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum. Et
Perdicca: "Ego quidem", inquit, "anulum, quo ille regni atque
imperii vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo vobis.
Ceterum, quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis
excogitari potest, tamen magnitudinem rerum quas egit intuentibus credere
licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito
repeterent eum suae stirpi. Proinde, quoniam nihil aliud ex eo superest, quam
quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori nominique quam primum iusta
solvamus haud obliti in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege
spoliati. Tractandum est, commilitones, cogitandumque ut victoriam partam inter hos,
de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an pluribus,
in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus
esse sine spiritu? Sextus mensis est, in quo Roxane praegnans est. Optamus ut
marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleverit. Interim, a quibus regi velitis,
destinate." Haec Perdicca.
2. Tum Nearchus Alexandri modo
sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire neminem ait posse mirari;
ceterum, exspectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis
Macedonum convenire, nec tempori rerum. Esse a Barsine filium regis: huic
diadema dandum. Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes
obstrepere perseverabant, iamque prope ad seditionem pervenerant, Nearcho
pervicacius tuente sententiam. Tum Ptolomaeus: "Digna prorsus est
soboles", inquit, "quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinae
filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captivi! Est
cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus? quod iusti illi reges, Dareius
et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt. Mea
sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius
adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod
maior pars eorum decreverit, stetur; duces praefectique copiarum his
pareant." Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum
Aristonus orsus est dicere Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum,
voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum
tradidisset: neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos
ex turba amicorum delegisse cui traderet. Placere igitur summam imperii ad
Perdiccam deferri. Nec dubitare quin vera censeret. Itaque universi procedere
in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant.
3. Haerebat inter cupiditatem
pudoremque et, quo modestius quod exspectabat adpeteret, pervicacius oblaturos
esse credebat. Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum
tamen recessit, et post eos, qui sederant proximi, constitit. At Meleager, unus
e ducibus, confirmato animo quem Perdiccae cunctatio erexerat: "Nec di
sierint", inquit, "ut Alexandri Fortuna tantique regni fastigium in
istos humeros ruat. Homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam
hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. Nec
vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem
habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei
rex placet, nisi qui nondum natus est; et in tanta omnium festinatione non
iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus exspectat, et iam divinat
marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? Si, me Dius
Fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex his, quae
imperasset, non faciendum esse censerem. Quin igitur ad diripiendos thesauros
discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres." Haec
elocutus per medios armatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad
pronuntiatam praedam sequebantur.
|