1.
Iamque armatorum circa
Meleagrum frequens globus erat: in seditionem ac discordiam versa contio, cum
quidam plerisque Macedonum ignotus ex infima plebe: "Quid opus est",
inquit, "armis civilique bello habentibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus,
Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque
consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve
fecit cur etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandro similem
quaeritis, numquam reperietis; si proximum, hic solus est." His auditis
contio primo silentium, velut iussa, habuit: conclamant deinde pariter,
Arrhidaeum vocandum esse, mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent.
Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse
Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus
esset: nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare
eos, haud ambigue in iuvenem, cui regnum destinabatur, infensus; probra, quae
obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt: quippe dum
miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad
hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant, vocarique
Arrhidaeum iubent. Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit
in regiam, et milites Philippum consalutatum regem appellant.
2.
Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae
exsequi coepit, tutoresque destinat filio ex Roxane futuro Perdiccam et
Leonnatum, stirpe regia genitos. Adiecit ut in Europa Craterus et Antipater res
administrarent. Tum
iusiurandum a singulis exactum, futuros in potestate regis geniti Alexandro.
Meleager, - haud iniuria metu supplicii territus, cum suis secesserat, - rursus
Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege
paulo ante conceptae robus aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et
filium ac fratrem regum duorum; sibimet ipsis potissimum crederent. Nullum
profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus quantos
multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat.
Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant.
Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo
paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. Cesserat ex
contione Arrhidaeus, principum auctoritate conterritus; et, abeunte illo,
conticuerat magis quam elanguerat militaris favor. Itaque revocatus vestem
fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. Et Meleager thorace
sumpto capit arma, novi regis satelles; sequitur phalanx, hastis clipeos
quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos
pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse
gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam; adsuetos esse
nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere, nisi genitum ut
regnaret.
3.
Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari
iubet. DC cum ipso erant spectatae virtutis; Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei
puerorumque regia cohors. Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum
claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba,
quorum princeps Meleager. Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri
vellent, sevocat; sed qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque
vulneratis tandem seniores, demptis galeis quo facilius nosci possent, precari
eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus
cederent. Primus Perdicca
arma deposuit; ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente ne a corpore
Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad
Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat,
Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et
tendere in campis. Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat;
itaque, ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne abducendo
equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.
1.
At Meleager regem monere non destitit ius imperii Perdiccae morte
sanciendum esse; ni occupetur inpotens animus, res novaturum: meminisse eum
quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse quem metuat. Rex
patiebatur magis, quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio
habuit, misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent; isdem mandatum ut
occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim
omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit;
castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque
constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint. Perdicca pueros equos
iussit conscendere, et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore
praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
2.
Postera die indigna res Macedonibus videbatur Perdiccam ad mortis periculum
adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. Atque ille
desitione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam
conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit:
ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. Igitur, contione
dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii, -
quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat, -
triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. Et pristina quidem regiae
species manebat; nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces
aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant. Sed ingens sua sponte
maestitia ultimae desperationis index erat; suspectique invicem non adire
propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque volvente,
et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. Ubi ille esset,
cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter
infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque
oblata esset occasio. His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur
equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum,
quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse
coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam, aut
armis certandum esse censebant.
3.
Forte ita acciderat ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque
veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, [urbe] in
agros, et utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur. Quorum consternationem Macedones veriti
in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat
autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis.
Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus.
Qui, cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si
rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua
sponte milites arma capiunt; quorum tumultu e regia Philippus excitus:
"Nihil", inquit, "seditione est opus; nam inter se certantium
praemia, qui quieverint occupabunt. Simul
mementote rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum
civile properantium est. Altera legatione an mitigari possint experiamur. Et
credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros.
Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine;
et, si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem."
Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat,
protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem
indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit
oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut quae agitasset exsequi vellet. Eosdem
rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id
inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum
duobus inparem futurum esse censebat. Igitur, Meleagro cum phalange obviam
egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua
salutatione facta coit, in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace
firmata.
|