Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Capp. IV-VI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. IV-VI

IV.

1. Interea Alexander, Abistamene Cappadociae praeposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis regionem, quae castra Cyri appellatur, pervenerat. Stativa illic habuerat Cyrus, cum adversum Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas fauces, munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitante. Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exsequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat; quidquid usui potes esse, corrumpit, sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio, iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem aut prohibere aut opprimere hostem potuisset. Nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae quam a populationibus vindicare debebat. Ergo, qui relicti erant, proditos se rati, nec conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur; quod, cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit. Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat: monstrabantur urbium sedes, Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur ceteraque in quibus nihil praeter famam duraverat.

2. Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam; obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos; dorsum montis imminebat viae, non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum; intentos arcus habebant moniti non inter ipsos inire sed proelium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam Barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.

V.

1. Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit; et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret; itaque, veste deposita, in conspectu agminis, - decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi ac parabili cultu corporis se esse contentum, - descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt; pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit. Exspiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum: "instare Dareum, victorem antequam vidisset hostem; sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?" Rursus in ipsum regem misericordia versa, illum florem iuventae illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabatque rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat; laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur. Admissisque amicis pariter ac medicis: "In quo me", inquit, "articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor. Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit? sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere." Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: "inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis." Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.

VI.

1. Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset, - ita enim medicus praedixerat, - aegre ferens. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras accipit, quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat: "Bibere perseverem, ut si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro." Diu animo in diversa versato, nulli quid scriptum esset enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso pulvino, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo viso, Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus; tum epistulam Philippum legere iubet, nec a vultu legentis movit oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit, proiectisque amiculo et litteris ante lectum: "Rex", inquit, "semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ore tuo trahitur. Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant." Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: "Si di", inquit, "Philippe, tibi permisissent quo maxime modo velles animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hac epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum." Haec elocutus, dextram Philippo offert.

2. Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint. Interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit. Ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibi, nunc vini odore excitavit. Atque, ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantae victoriae adpropinquantis admonere non destitit. Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potui, primo animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec audius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant, velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem, quantum huius utique regis vel admirationi dediti ei fuerint, vel caritate flagraverint. Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur; nam, cum praesto esset ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque, vix tantis matura rebus sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat; et, quae leviora haberi solent, plerumque militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor: quis ille vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus ac verendus esset, effecerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License